Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cælum fenex

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum fiderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas, Velocitatem fæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre
Amenitates illius loci ? mihi
Sat est in æternum frui.

Naturam non pati senium. H EU quàm perpetuis erroribus acta fatiscit 11 Avia mens hominum,tenebrisque immersa proOedipodioniam volvit sub pectore noctem! (fundis Quæ vesana suis metiri facta deorum Audet, et incisas leges adamante perenni

[ocr errors]

65

Assimilare suis, nulloque solubile fæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergóne marcescet sulcantibus obsıta rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?
Et se fassa senem malè certis passibus ibit 11
Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetust as
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt ? an et infatiabile Tempus
Efuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ? 15
Heu, potuitne luas imprudens Jupiter arçes
Hoc contra munîsle nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu 20
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius au lâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas ;
Qualis in AEgean proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coeli ?
Tu quoque Phæbe tui casus imitabere nati 25
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia fibila ponto
Tunc etiam aërei divullis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro 30
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In fuperos quibus usus erat, fraternaque bella.
At pater omnipotens fundatis fortius aftris

Con.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

.

( 365 )
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo 35
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. 40.
Floridus æternùm Phæbus juvenile coruscat,
Nec fovet effætas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis 45
AEthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 50
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos 54
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volu-
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori (tat.
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem
AEgeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetufti 60
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,

Et

Et puer ille suum tenet et puer ille decorem
Phæbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum 64
Conscia, vel sub aquis gemmas. . Sic denique in
Ibit cunclarum series justissima rerum, (ævum
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles intellexit. N ICITE sacrorum præsides nemorum deæ,

Tuque O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul Antro recumbis otiosa AEternitas, Monumenta servans, et ratas leges Jovis, 5 Cælique fastos atque ephemeridas Deûm, Quis ille primus cujus ex imagine Natura folers finxit humanum genus, AEternus, incorruptus, æquævus polo, Unusque et universus, exemplar Dei? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles insidet menti Jovis; Sed quamlibet natura sit communior, Tamen seorsùs extat ad morem unius, Et, mira, certo stringitur fpatio loci; Seu sempiternus ille siderum comes Cæli pererrat ordines decemplicis, Citimúmve terris incolit lunæ globum: Sive inter animas corpus adituras sedens

Ob

20

Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit 25.
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes oftendit choro;
Non hunc facerdos novit Affyrius, licet.
Longos vetusti commemoret átavos Nini, 30
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Ifidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus

35 (Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam poetas urbis exules tuæ. Revocabis, ipse fabulator maximus, Aut institutor ipse migrabis foras.

. Ad Patrem. M UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes IV Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice' rivum; Ut tenues oblita sonos audacibus alis Surgat in officium venerandi Musa parentis. 5 Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi

Ap

« AnteriorContinuar »