Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Pythone cælo, five tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus facerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri fedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipfe inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper AEgeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum:
Nec in fepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm finiftro laxus irruens loro :
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MA N

MI A N SU S. Foannes Baptista Mansus Marchio Villenfis, vir ingenii lau

de, tum litterarum fiudio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia fcriptus; erat enim Tafsi amicissimus; ab quo etiam inter Campania principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi

Risplende il Manso--- ; Is authorem Neapoli commorantem fummâ benevolentiâ

profecutus eft, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab ea urbe disce

deret, ut ne ingratum fe oftenderet, hoc carmen misit. L æc quoque Mansetuæ meditantur carmina laudi 11 Pierides, tibi Manse choro notissime Phæbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci. fhonore, Tu quoque, fi noftræ tantum valet aura Camænæ, Victrices hederas inter, laurosque sedebis. 6 Te pridem magno felix concordia Tasso junxit, et æternis inscripsit nomina chartis. Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, 10 Dum canit Assyrios divům prolixus amores; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates Olla tibi soli, supremaque vota reliquit. Nec:manes pietas tua chara fefellit amici,

15

Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. (sant
Nec fatis hoc visum est in utrumque, et nec pia cef-
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub forte peractam 20
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
AEmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit AEolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliûs et magni nomine Phæbi,
Manse pater, jubeo longum falvere per ævum 25
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas aufa eft volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos 30
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione : 36
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phobo
Flaventes spicas, et lutea mala caniftris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. 41
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant),

45

Hinc quoties fefto cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, 50
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque vi-
Et parili carpes iter immortale volatu. (rorum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas: 55
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo ;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, 60
Irriguos inter saltus frondosaque tecta
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ
Ad citharæ ftrepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo 65
Saxa ftetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet 70
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phæbus,

Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et AEfonios lucratur vivida fusos, 75
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Artuşumque etiam sub terris bella moventem; 81
Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo fpiritus adsit) .
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam sim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte solutos .
Curaret parva componi molliter urna. go
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quielcam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divům, 95
Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota mente serenùm

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »