Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Elegia fexta.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decem. fcripfiffet, et fua carmina excufari poftulaffet fi folito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, baud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, buc babuit refponfum.

MITTO tibi fanam non pleno ventre falutem,

Qua tu diftento forte carere potes.

At tua quid noftram prolectat Mufa camœnam,
Nec finit optatas poffe fequi tenebras ?
Carmini feire velis quàm te redamemque co-
lamque,

Crede mihi vix hoc carmine fcire queas.
Nam neque nofter amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipfe pedes.
Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decem-
brim,

Feftaque cœlifugam quæ coluere Deum, Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,

Hauftaque per lepidos Gallica mufta focos! Quid quereris refugam vino dapibufque poefin? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phœbum verides geftaffe corymbos, Atque hederam lauro præpofuiffe fuæ. Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro. Nafo Corallais mala carmina mifit ab agris: Non illic epulæ, non fata vitis erat. Quid nifi vina, rofafque racemiferumque Lyxum Cantavit brevibus Teia Mufa modis? Pindaricofque inflat numeros Teumefius Euan, Et redolet fumptum pagina quæque merum; Dum gravis everfo currus crepat axe fupinus, Et volat Eleo pulvere fufcus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generofo mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Maffica fœcundam difpumant pocula venam, Fundis et ex ipfo condita metra cado. Addimus his artes, fufumque per intima Phœbum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te Numine compofito tres peperiffe Deos. Nunc quoque Threffa tibi Calato barbitos auro Infonat arguta molliter icta manu; Auditurque chelys fufpenfa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas faltem teneant fpectacula Mufas, Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum Implet odoratos fefta chorea tholos, Percipies tacitum per pectora ferpere Phœbum, Quale repentinus permeat offa calor, Perque puellares oculos digitumque fonantem Irruet in totos lapfa Thalia finus. Namque Elegia levis multorum cura Deorum eft, Et vocat ad numeros quemlibet illa fuos ; Liber adeft elegis, Eratoque, Cerefque, Venusque, Et cum purpereâ matre tenellus Amor, Talibus inde licent convivia larga poctis, Sæpius et veteri commaduiffe mero.

At qui bella refert, et adulto fub Jove cœlum,
Heroafque pios, femideofque duces,
Et nunc fancta canit fuperum confulta deoru
Nunc lutrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo peilucida lympha catillo,
Sobriaque e pura pocula fonte bibat.
Additur huic fcelerifque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et fine labe manus.
Qualis vefte nitens facrâ, et luftralibus undis
Surgis ad infenfos augur iture Deos.
Hoc ritu vixiffe ferunt poft rapta fagacem
Lumina Tirefian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon edomitis fola per antra feris;
Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monftrificam Percie Phoebados aulam,
Et vada fœmineis infidiofa fonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuiffe greges.
Diis etenim facer eft vates, divûmque facerdos,
Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu fiquid agam fcitabere (fi modo faltem
Effe putas tanti nofcere fiquid agam)
Paciferum canimus cœlefti femine regem,
Fauftaque facrates fæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, et ftabulantem paupere tecto
Qui fuprema fuo cum parte regna colit,
Stelliparumque polum, modulantefque æthere tur-
Et fubito elifos ad fua fana Deos.

[mas,

Dena quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa fub auroram lux mihi prima tulit.
Té quoque preffa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris.

Eligia feptima, anno ætatis 19. NONDUM blanda tuas leges Amathusia noram, Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,

Atque tuum fprevi maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci. Aut de pafferibus tumidos age, parve, triumphos, Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.

In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros. Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et fumma radians per culmina villæ
Attulerat primum lux tibi Maie diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum fuftinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
| Talis in eterno juvenis Sigeius Olympo
Mifcet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formofas pellixit ad ofcula nymphas
Thiodamantius Naiada raptus Hylas.

Addideratque iras, fed et has decuiffe putares,
Addideratque truces, nec fine felle minas.
Et mifer exemplo fapuiffes tutiús, inquit,

Nunc mea quid poffit dextera teftis eris.
Inter et expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vera per tua damna fidem.
Ipfe ego fi nefcis ftrato Pythone fuperbum
Edomui Phœbum, ceffet et illi mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur
Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequid adductum curvare peritius arcum,
Qui poft terga folet vincere Parthus eques :
Cydoniufque mihi cedit venator, et ille

Infcius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Hercula que manus, Herculeufque comes.
Jupiter ipfe licet fua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri fpicula noftra Jovis.
Cætera quæ dubitas melius mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nee te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ,

Nec tibi Phabæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone fagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille finus.
At mihi rifuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà noftri fpatiantur in urbe Quirites,
Et modo villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque fimillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat,
Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet.
Hæc ego non fugi spectacula grata feverus,
Impetus et quò me fert juvenilis, agor.
Lumina lumibus malè providus obvia mifi,
Neve oculos potui continuiffe meos.
Unam fortè aliis fupereminuiffe notabam,
Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri,
Sic regina Deûm confpicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille cupido,
Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipfe vafer latuit, multæque saggittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc cillis hæfit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, infidet inde genis:
Et quafcunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus infoliti fubierunt corda furores,

Uror amans intùs flammaqué totus eram. Interea mifero quæ jam mihi fola placebat, Ablata eft oculis non reditura meis.

Aft ego progredior tacitè querebundus, et excors, Et dubius volui fæpe referre pedem.

Finder, et hæc renianent, fequitur pars altera vo

tum,

Raptaque tam fubitò gaudia flere juvat, Sic dolet amiffum proies Junonia cœlum, Inter Lemniacos præcipitata focos. Talis et abreptum folem refpexit, ad Orcum Vectus ab attonitis Amphiaraus equis. Quid faciam infelix, et luctu victus? amores Nec licet inceptos ponere, neve fequi. O utinam fpectare femel mihi detur amatos Vultus, et coram triflia verba loqui;

Forfitan et duro non eft adamante creata,
Forte nec ad noftras furdeat illa preces.
Crede mihi nullus fic infeliciter arfit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor teneri cum fis Deus Ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens ;
Et tua fumabunt noftris altaria donis,

Solus et in fuperis tu mihi fummis eris.
Deme meos tandem, verùum nec deme furores,
Nefcio cur, mifer eft fuaviter omnis amans :.
Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft
Cufpis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, ftudioque fupino
Nequitiæ pofui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum fic me malus inpulit error,
Indocilifque ætas prava magiftra fuit,
Donec Sacraticos umbrofa Academia rivos
Præbuit, admiffum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora noftra gelu.
Unde fuis frigus metuit puer ipfe fagittis,
Et Diomedeam vim timet ipfa Venus.

In proditionem bombardicam.

CUM fimul in regem nuper fatrapafque Britannos
Aufus es infandum perfide Fauxe nefas,
Fallor? an et mitis voluifti exparte videri,

Et penfare mala cum pietate fcelus?
Scilicet hos alti miffurus ad atria cœli,

Sulphureo curru flammivolifque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis Liquit lo.danios turbine raptus agros.

In eandem.

SICCINE tentafti cœlo donaffe Iacobum

Quæ feptemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precor donis infidiofa tuis.
Ille quidem finete confortia ferus adivit
Aftra, nec inferni pulveris ufus ope.
Sic potius fœdus in cœlum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut alia nifi quenique adjuveris arte, Crede mihi cœli vix bene fcandet iter.

In eandem.

PURGATOREM animæ derifit Iacobus ignem,
Et fine quo fuperum non adeunda domus.
Frenduit hoc trina monftrum Latiale corona,
Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,
Supplicium fpreta religione dabis.
Et fi ftelligeras unquam penetraveris arces,
Non nifi per flammas trifte patebit iter.
O quam funefto cecinifti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura fuis!
Nam prope Tartarea fublime rotatus ab ign
Ibat ad Othercas umbra perusta plagas

[blocks in formation]

SYLVARUM LIBER.

Anno etatis 16. In obitum Procancellari medice.

PARERE fati difcite legibus,
Manufque Parcæ jam date fupplices,
Qui pendulum telluris orbem
läpete collitis nepotes.

Vos fi relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu more
Tentantur incaffùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum eft.
Si Deftinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Neffi venenatus cruore
Emathiâ jacuiffet Octa

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidiffet occifum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Enfe Locro, Jove lacrymante.
Sic trifte fatum verba Hecateia
Fugari poffint, Telegoni parens
Vixiffet infamis, potentique
Ægiali foror ufa virgâ.
Numenque trinum fallere fi queant
Artes medentâm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon,
Eurypyli cecideffet hastâ.
Læfiffet et nec te Phlyreie
Sagitta echidnæ perlita fanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cafe puer genetricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondofa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuiffes Palladio gregi
Lætus, fuperftes, nec fine gloria,
Nec puppe luftraffes Charontis
Horribiles barathri receffus.
At fila rupit Perfephone tua
Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuiffe mortis. Colende Præfes, membra precor tua Molli quiefcant cefpite, et ex tuo Crefcant rofæ, cilthæque bufto,

Purpureoque Hyacinthus ore. Sit mite de te judicium aci, Subrideatque Ætnæa Proferpina,

Interque felices perennisElyfio fpatiere campo.

In quintum Novembris. Anno ætatis 17. JAM pius extremâ veniens läcobus ab arco Teucrigenas populos, latèque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificufque novo felix divefque fedebat In folio, occultique doli fecurus et hoftis: Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, thereo vagus exul Olympo, Forte per immenfuni terrarum erraverat orbe u, Dinumerans fceleris focios, vernafque fideles, Participis regni poft funera mafta futuros; Hic tempeftates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium ftruit inter amicos, Armat et invictas in mutua vifcera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace. Et quofcunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magifter Tentat inacceffum fceleri corrumpere pectus, Incidiafque locat tacitas, caffefque latentes Tendit, ut incautos rapiat, feu Cafpia Tigris Infequitur trepidam deferta per avia prædam Nocte fub illuni, et fomno nictantibus aftris. Talibus infeftat populos Summanus et urbes Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jamque fluentifonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles, Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem quore tranato furiali pofcere bello, Ante expugnatæ crudelia fæcula Troja.

At fimul hanc opibufque et feftâ pace beatam Afpicit, et pingues donis Cerealibus agros,

Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem fufpiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia fuphur ;
Qualia Trinacria trux ab Jove claufus in Ætna

Eilat tabifico monftrofus ob ore Tiphæus.
Ignefcunt oculi, ftridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cufpide cuf

pis

Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis,

Contemtrixque jugi, noftraque potentior arte.
Illa tamen, mea fi quicquam tentamina poffunt,
Non feret hoc impune diu, non íbit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natas aëre pennis;
Quà volat, adverfi præcurfant agmine venti,
Denfantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinofas velox fuperaverat Alpes,
Et tenet Aufoniæ fines, à parte finiftra
Nimbifer Appenninus erat, prifcique Sabini,
Dextra beneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt ofcula dantem;
Hinc Mavortigenæ confiftit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam fera crepufcula lucem,
Cum circungreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificofque Deos portat, fcapulifque virorum
Evehitur, præeunt fubmiffo poplite reges,
Et mendicantum feries longiflima fratrum;
Cereaque in manibus geftant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis fubeunt lucentia tædis
(Vefpererat facer ifte Petro) fremitufque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exulat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantentes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Afopus in undis,
Et procul ipfe cavâ refponfat rupe Citharon.

His igitur tandem folenni more peractis,
Nox fenis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitefque impellit equos timulante flagello,
Captumoculis Typhlonta, Melanchætemque fero-

cem,

Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirfutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Pilegetontius hæres
Ingreditur thalamos (neque enim fecretus adulter
Producit fteriles molii fine pellice noctes)
At vix compofitos fomnus claudebat ocellos,
Cumniger umbrarum dominus, rectorque filentum,
Prædatorque hominum falfâ fub imagine tectus
Aftitit, affumptis micuerunt tempora canis,
Barba finus promiffa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum veftis, pendetque cucullus
Vertice de rafo, et ne quicquam defit ad artes.
Cannabeo lumbos conftrixit fune falaces,
Tarda feneftratis figens veftigia calceis.
Talis, uti fama eft, vaftâ Francifcus eremo
Tetra vagabatur folus per luftra ferarum,
Sylveftrique tulit genti pia verba falutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicofque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amicu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis nate? Etiamne tuos fopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram venerande tuam, diademaque
triplex

Ridet Hyperborco gens barbara nata fub axe,
Dumque pharetrati fpernunt tua jura Britanni;
Surge, age, furge piger, Latinus quem Cæfar
adorat,

Cui referata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et faftus frange procaces,
Sacrilegique fciant, tua quid maledictio poffit,
Et quid Apoftolicæ poffit cuftodia clavis;
Et memor Hefperiæ disjectam ulcifcere claffem,
Merfaque Iberorum lato vexilla profundo.

Sanctorumque cruci tot corpora fixa probofæ,
Thermodoontca nuper regnante puella.
At tu i tenero movis torpefcere lecto,
Crefcentefque negas hofti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numerofo milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle :
Relliquias veterum franget, flammifque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant foleis dare bafia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte laceffes,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quælibet hæretices difponere retia fas cft;
Jamque ad confilium extremis rex magnus ob oris
Patricios vocat, et procerum de ftirpe creatos,
Grandæ vofque patres trabeâ, canifque verendos;
Hos tu membratim poteris confpergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Adibus injecto, quâ convenere, fub imis.
Protinus ipfe igitur quofcunque habet Anglia fidos
Propofiti, factique monte, quifquâmne tuorum
Audebit fummi non juffa faceffere Papæ ?
Perculfofque metu fubito, cafúque ftupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel fævus Iberus.
Sæcula fic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos
Et nequid timeas, divos divafque fecundas
Accipe, quotque tuis celebrantur mumina faftis.
Dixit et adfcitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illetabile, Lethen.

Jam rofea Eoas pandens Tithonia portas
Veftit inauratas redeunti lamine terras;
Maftaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrofiis mentana cacumina guttis;
Cum fomnos pepulit ftellate janitor aulæ,
Nocturnos vifus, et fomnia grata revolvens.

Eft locus æternâ feptus caligine noctis,
Vafta ruinofi quondam fundamina te&i,

| Nunc torvi fpelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Difcordia partu.
Hic inter comenta jacent præruptaque faxa,
Offa inhumata virum, trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis femper fedet ater ocellis,
Jurgiaque, et ftimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguifque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta filentia Manes
Exululant, tellus et fanguine conscia stagnat.
Ipfi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes, nulloque fequente per an-
trum,

Antrum horrens, fcopulofum, atrum feralibus umbris

Diffugiunt fontes, et retrò lumina vortunt;
| Hos pugiles Romæ per fæcula longa fideles
Evocat antiftes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfufum incolit æquor
Gens exofa mihi, prudens natura negavit
Indignani penitus noftro conjungere mundo:
Illuc, fic jubeo, celeri contendite greffu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter fatrapæ, fcelerata propago,
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Confilii focios adhibete, operifque ministros.
Finierat, rigidi cupidè parueri gemelli.

Interea longo flectens curvamine cœlos

« AnteriorContinuar »