Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Te manet Æolides viridi venator in herba,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invifam Tellus rediviva fenectam,
Et cupit amplexus Phœbe fubire tuos ;
Et cupit, & digna eft, quid enim formofius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriofa finus,

55

Atque Arabum fpirat messes, & ab ore venusto

60

Mitia cum Paphiis fundit amoma rofis!

Ecce coronatur facro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus & vifa eft poffe placere fuis.
Floribus effufos ut erat redimita capillos
Tenario placuit diva Sicana Deo.
Afpice Phoebe tibi faciles hortantur amores,
Meliitafque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,
Blanditiafque tibi ferre videntur aves.
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos pofcit egena toros,
Alma falutiferum medicos tibi gramen in ufus
Præbet, & hinc titulos adjuvat ipfa tuos.
Quòd fi te pretium, fi te fulgentia tangunt
Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor)
Illa tibi oftentat quafcunque fub æquore vasto,
Et fuperinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties cum tu clivofo feffus Olympo
In vefpertinas præcipitaris aquas,

Cur te, inquit, curfu languentem Phoebe diurno
Hefperiis recipit Cærula mater aquis?

65

70

75

80

Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tarteffide lymphâ, Dia quid immundo perluis ora falo?

Frigora Phoebe meâ melius captabis in umbrâ, 85 Huc ades, ardentes imbue rore comas.

Mol

Mollior egelidâ veniet tibi fomnus in herbâ,
Huc ades, & gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lene fufurrans
Aura per humentes corpora fufa rofas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu Phœbe tuo fapientius uteris igni,

Huc ades, & gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lafciva fuos fufpirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido, Languentefque fovet folis ab igne faces. Infonuere novis lethalia cornua nervis,

Trifte micant ferro tela corufca novo. Jamque vel invictam tentat fuperaffe Dianam, Quæque fedet facro Vesta pudica foco.

[ocr errors]

90

95

100

Ipfa fenefcentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,
Littus io Hymen, & cava faxa fonant.
Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,
Puniceum redolet veftis odora crocum.
Egrediturque frequens ad amoeni gaudia veris
Virgineos auro cincta puella finus.

110

Votum eft cuique fuum, votum eft tamen omnibus
Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum. [unum,
Nunc quoque feptenâ modulatur arundine paftor,
Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat fua fidera cantu,
Delphinafque leves ad vada fumma vocát.

Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat & famulos ad fua fefta Deos.
Nunc etiam Satyri cum fera crepufcula furgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,

Sylvanufque fuâ Cypariffi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, femideufque caper.

115

120

Quæ

[ocr errors]

130

Quæque fub arboribus Dryades latuere vetustis Per juga, per folos expatiantur agros. Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125 Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres ; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus, Confulit in trepidos dum fibi nympha pedes, Jamque latet, latitanfque cupit male tecta videri, Et fugit, & fugiens pervelit ipfa capi. Dii quoque non dubitant coelo præponere fylvas, Et fua quifque fibi numina lucus habet, Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto, Nec vos arborea dii precor ite domo. Te referant miferis te Jupiter aurea terris Sæcla, quid ad nimbos afpera tela redis? Tu faltem lentè rapidos age Phoebe jugalęs Quà potes, & fenfim tempora veris eant ; Brumaque productas tardè ferat hifpida noctes, Ingruat & noftro ferior umbra polo.

ELEGIA SEXTA.

135

140

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem, Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, & fua carmina excufari poftulaffet fi folito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, hoc habuit refponfum.

MITTO tibi fanam non pleno ventre falutem,

Qua tu diftento fortè carere potes.

At tua quid noftram prolectat Mufa camœnam,
Nec finit optatas poffe fequi tenebras ?

Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine fcire queas.

Nam neque nofter amor modulis includitur arctis, Nec venit ad claudos integer ipfe pedes.

Quàm

Quam bene folennes epulas, hilaremque Decembrim, Feftaque coelifugam quæ coluere Deum, Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,

10

20

Hauftaque per lepidos Gallica mufta focos! Quid quereris refugam vino dapibufque poefin? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides geftaffe corymbos, 15 Atque hederam lauro præpofuiffe fuæ. Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce Mifta Thyoneo turba novena choro. Nafo Corallæis mala carmina mifit ab agris : Non illic epulæ, non fata vitis erat. Quid nifi vina, rofafque racemiferumque Lyæum Cantavit brevibus Teia Mufa modis ? Pindaricofque inflat numeros Teumefius Euan, Et redolet fumptum pagina quæque merum; Dum gravis everfo currus crepat axe fupinus, Et volat Eleo pulvere fufcus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen; Jam quoque lauta tibi generofo menfa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Maffica fœcundam defpumant pocula venam, Fundis & ex ipfo condita metra cado.

25

30

Addimus his artes, fufumque per intima Phoebum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35
Numine compofito tres peperiffe Deos.
Nunc quoque Threffa tibi cælato barbitos auro
Infonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys fufpenfa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas faltem teneant spectacula Mufas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum,
Implet odoratos fefta chorea tholos,

49.

Per

Percipies tacitum per pectora ferpere Phœbum, 45
Quale repentinus permeat offa calor,
Perque puellares oculos digitumque fonantem
Irruet in totos lapsa Thalia finus.

50

Namque Elegia levis multorum cura Deorum eft,
Et vocat ad numeros quemlibet illa fuos;
Liber adeft elegis, Eratoque, Cerefque, Venufque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius & veteri commaduiffe mero.

At qui bella refert, & adulto fub Jove cœlum, 55
Heroafque pios, femideofque duces,

Et nunc fancta canit fuperum confulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, & innocuos præbeat herba cibos ;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque è puro pocula fonte bibat.

60

65

Additur huic fcelerifque vacans, & casta juventus,
Et rigidi mores, & fine labe manus.
Qualis vefte nitens facrâ, & luftralibus undis
Surgis ad infenfos augur iture Deos.
Hoc ritu vixiffe ferunt poft rapta fagacem
Lumina Tirefian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon edomitis fola per antra feris;
Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monftrificam Perfeia Phoebados aulam,
Et vada fœmineis infidiofa fonis,

70

Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro 75
Dicitur umbrarum detinuiffe greges.

Diis etenim facer eft vates, divûmque facerdos,
Spirat & occultum pectus, & ora Jovem.
At tu fiquid agam fcitabere (fi modò faltem
Effe putas tanti nofcere fiquid agam)

80

« AnteriorContinuar »