Imágenes de páginas
PDF
[subsumed][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19.

N TOndum blanda tuas leges Amathufia nôram, IV Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,

Atque tuum fprevi maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ifta pharetra viros, 10 Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) & duplici jam ferus igne calet. Ver erat, & fummæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum fuftinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum & Amore fuit. 20 Talis in æterno juvenis Sigeius Olyınpo Mifcet amatori pocula plena Jovi ;

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][subsumed]
« AnteriorContinuar »