Imágenes de páginas
PDF
EPUB

$3.

Summam eruditionem Graeci sitam censebant in nervorum Vocumque cantibus. Igitur et Epaminondas (princeps, meo judicio, Graeciae) fidibus praeclare cecinisse dicitur. Themistoclesque, aliquot ante annos cum in epulis recusasset lyram, habitus est indoctior. Ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes; nec qui nesciebat satis excultus doctrinâ putabatur.

In summo apud illos honore geometria fuit; 10 itaque nihil mathematicis illustrius. At nos metiendi ratiocinandique utilitate hujus artis terminavimus modum. At contra, oratorem celeriter complexi sumus; nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum; post autem eruditum. Nam Galbam, Africanum, Laelium, doctos fuisse traditum est; studiosum autem eum, qui iis aetate anteibat, Catonem; post vero, Lepidum, Carbonem, Gracchos; deinde ita magnos, nostram ad aetatem, ut non multum aut ni- 20 hil omnino Graecis cederetur.

$ 4.

Philosophia jacuit usque ad hanc aetatem, nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum; quae illustranda, et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi. In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi jam esse Latini libri dicuntur scripti inconsiderate, ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis.

FIERI AUTEM POTEST, UT RECTE QUIS SENTIAT, 30 ET ID QUOD SENTIT POLITE ELOQUI NON POSSIT;

10

sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris. Itaque suos libros ipsi legunt cum suis; nec quisquam attingit, praeter eos qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt. Quare si aliquid oratoriae laudi nostrâ attulimus industriâ, multo studiosius philosophiae fontes aperiemus, e quibus etiam illa manabant.

$ 5.

Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientiae copiâ, cum motus esset Isocratis rhetoris gloriâ, docere etiam coepit adolescentes dicere, et prudentiam cum eloquentia jungere; sic nobis placet, nec pristinum dicendi studium deponere, et in hac majore et uberiore arte versari. HANC ENIM PERFECTAM PHILOSOPHIAM SEMPER JUDICAVI, QUAE DE MAXIMIS QUAESTIONIBUS COPIOSE POSSET ORNATEQUE DICERE; in quam 20 exercitationem ita nos studiose operam dedimus, ut jam etiam scholas, Graecorum more, habere auderemus; ut nuper, tuum post discessum, in Tusculano, cum essent plures mecum familiares, tentavi quid in eo genere possem. Ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit; sic haec nunc mihi senilis est declamatio.

Ponere jubebam de quo quis audire vellet; ad id, aut sedens aut ambulans, disputabam. Itaque dierum quinque scholas, ut Graeci appel30 lant, in totidem libros contuli. Fiebat autem ita, ut cum is qui audire vellet dixisset quid sibi videretur, tum ego contra dicerem. Haec est enim,

ut scis, vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi; nam ita facillime, quid verisimillimum esset, inveniri posse Socrates arbitrabatur. Sed quo commodius disputationes nostrae explicentur, sic eas exponam quasi agatur res, non quasi narretur. Ergo ita nascetur exordium.

$ 6.

A. Malum mihi videtur esse mors.

M. Iisne qui mortui sunt, an iis quibus moriendum est ?

A. Utrisque.

M. Est miserum, igitur, quoniam malum.
A. Certe.

M. Ergo et ii quibus evenit jam ut morerentur, et ii quibus eventurum est, miseri.

A. Mihi ita videtur.

M. Nemo ergo non miser.
A. Prorsus nemo.

10

M. Et quidem, si tibi constare vis, omnes quicunque nati sunt eruntve, non solum miseri, 20 sed etiam semper miseri. Nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent, exciperes; moriendum est enim omnibus: esset tamen miseriae finis in morte. Quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. Necesse est enim miseros esse eos, qui centum millibus annorum ante occiderunt, vel potius omnes quicumque nati sunt.

A. Ita prorsus existimo.

M. Dic, quaeso, num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, trans

30

vectio Acherontis, mento summam aquam attingens siti enectus Tantalus? Num illud, quod Sisyphus versat

Saxum sudans nitendo, neque proficit hilum?

Fortasse etiam inexorabiles judices, Minos et Rhadamanthus? Apud quos nec te L. Crassus defendet, nec M. Antonius; nec, quoniam apud Graecos judices res agetur, poteris adhibere Demosthenem; tibi ipsi pro te erit maximâ coronâ 10 causa dicenda. Haec fortasse metuis, et idcirco mortem censes esse sempiternum malum.

A. Adeone me delirare censes, ut ista esse credam?

M. An tu haec non credis ?

A. Minime vero.

M. Male hercule narras.

A. Cur? quaeso.

M. Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem.

20 A. Quis enim non in ejusmodi causa? Aut quid negotii est, haec poëtarum et pictorum portenta convincere ?

M. Atqui pleni sunt libri contra ista ipsa philosophorum disserentium.

A. Inepte sane; quis est enim tam excors, quem ista moveant?

M. Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli.

A. Ita prorsus existimo.

30 M. Ubi ergo sunt ii quos miseros dicis, aut quem locum incolunt ? Si enim sunt, nusquam esse non possunt.

A. Ego vero nusquam esse illos puto.
M. Igitur ne esse quidem.

A. Prorsus isto modo; et tamen miseros ob id ipsum quidem, quia nulli sunt.

M. Jam mallem Cerberum metueres, quam ista tam inconsiderate diceres.

A. Quid tandem ?

M. Quem esse negas, eundem esse dicis ; ubi est acumen tuum? Cum enim miserum esse dicis, tum eum qui non sit dicis esse.

A. Non sum ita hebes, ut istuc dicam.
M. Quid dicis igitur?

A. Miserum esse (verbi causâ) Marc. Crassum, qui illas fortunas morte dimiserit; miserum Cn. Pompeium, qui tanta gloria sit orbatus; omnes denique miseros, qui hac luce careant.

M. Revolveris eodem; sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne miseri quidem sunt.

10

A. Non dico fortasse etiam quod sentio; nam istuc ipsum, non esse cum fueris, miserrimum 20 puto.

M. Quid? miserius quam omnino numquam fuisse? Ita qui nondum nati sunt, miseri jam sunt quia non sunt ; et nos ipsi, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus antequam nati. Ego autem non commemini, antequam sum natus me miserum. Tu, si meliore memoria es, velim scire ecquid de te recordere.

A. Ita jocaris quasi ego dicam, eos miseros qui nati non sunt, et non eos qui mortui sunt. M. Esse ergo eos dicis.

A. Immo, quia non sunt cum fuerint, eo mis

eros esse.

30

« AnteriorContinuar »