Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Barones et omnes mei homines, omnes illas consuetudines et donaciones et libertates et liberas consuetudines habeant et teneant libere et quiete, bene et in pace et integre de me et heredibus meis, sibi et heredibus suis adeo libere et quiete et plenarie in omnibus sicut Rex Henricus avus meus eis dedit et concessit et carta sua confirmavit. Teste Ricardo de Luci apud Westmonasterium.

IV. Constitutions of Clarendon, 1164."

Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo quarto, papatus Alexandri anno quarto, illustrissimi regis Anglorum Henrici secundi anno decimo, in praesentia ejusdem regis facta est recordatio et recognitio cujusdam partis consuetudinum, et libertatum, et dignitatum antecessorum suorum, videlicet regis Henrici avi sui et aliorum, quae observari et teneri debent in regno. ~ Et propter dissensiones et discordias quae emerserant inter clerum et justitias domini regis, et barones regni, de consuetudinibus et dignitatibus regni, facta est ista recognitio coram archiepiscopis et episcopis et clero, et comitibus et baronibus et proceribus regni. Et easdem consuetudines, recognitas per archiepiscopos et episcopos et comites et barones, et per nobiliores et antiquiores regni, Thomas Cantuariensis archiepiscopus, et Rogerus Eboracensis archiepiscopus, et Gilebertus Londoniensis episcopus, et Henricus Wintoniensis episcopus, et Nigellus Eliensis episcopus, et Willelmus Norwicensis episcopus, et Robertus Lincolniensis episcopus, et Hilarius Cicestrensis episcopus, et Jocelinus Sarisberiensis episcopus, et Ricardus Cestrensis episcopus, et Bartholomeus Exoniensis episcopus, et Robertus Herefordensis episcopus, et David Menevensis episcopus, et Rogerus Wigornensis electus, concesserunt, et in verbo veritatis viva voce firmiter promiserunt tenendas et observandas domino regi, et haeredibus suis, bona fide, et absque malo ingenio, praesentibus istis :

[blocks in formation]

Et multis aliis proceribus et nobilibus regni, tam clericis quam laicis. Consuetudinum vero et dignitatum recognitarum quaedam pars praesenti scripto continentur. Cujus partis capitula haec sunt.

Hae sunt avitae leges, quas Henricus rex Angliae petiit sibi confirmari a beato Thoma martyre.

1. De advocatione et praesentatione ecclesiarum si controversia emerserit inter laicos, vel inter clericos et laicos, vel inter clericos, in curia domini regis tractetur et terminetur.

a From Materials for the History of Becket (Rer. Brit. Scr. No. 67) V, 71, where the various readings are given.-Of these constitutions the pope rejected 1, 3, 4, 5, 7, 8, 9, 10, 12, 15. Cf. Materials, l.c.

2. Ecclesiae de feudo domini regis non possunt in perpetuum dari absque assensu et concessione ipsius.

3. Clerici retati et accusati de quacumque re, summoniti a justitia regis, venient in curiam ipsius, responsuri ibidem de hoc unde videbitur curiae regis quod sit ibi respondendum, et in curia ecclesiastica unde videbitur quod ibidem sit respondendum. Ita quod justitia regis mittet in curiam sanctae ecclesiae ad videndum qua ratione res ibi tractabitur. Et si clericus convictus vel confessus fuerit, non debet de caetero eum ecclesia tueri.

4. Archiepiscopis, episcopis, et personis regni non licet exire de regno absque licentia domini regis. Et si exierint, si domino regi placuerit, assecurabunt quod nec in eundo nec in moram faciendo nec in redeundo perquirent malum vel damnum domino regi vel regno.

5. Excommunicati non debent dare vadium ad remanens, nec praestare juramentum, sed tantum vadium et plegium standi judicio ecclesiae, ut absolvantur.3

6. Laici non debent accusari nisi per certos et legales accusatores et testes in praesentia episcopi, ita quod archidiaconus non perdat jus suum, nec quidquam quod inde habere debeat. Et si tales fuerint qui culpantur, quod non velit vel non audeat aliquis eos accusare, vicecomes requisitus ab episcopo faciet jurare duodecim legales homines de visneto seu de villa coram episcopo, quod inde veritatem secundum conscientiam suam manifestabunt.

7. Nullus qui de rege teneat in capite, nec aliquis dominicorum ministrorum ejus excommunicetur, nec terrae alicujus eorum sub interdicto ponantur, nisi prius dominus rex, si in terra fuerit, conveniatur, vel justitia regis si fuerit extra regnum, ut rectum de ipso faciat, et ita ut quod pertinebit ad curiam regiam ibidem terminetur, et de eo quod spectabit ad ecclesiasticam curiam, ad eandem mittatur ut ibidem terminetur.

8. De appellationibus, si emerserint, ab archidiacono debent procedere ad episcopum, et ab episcopo ad archiepiscopum. Et si archiepiscopus defuerit (another MS.: defecerit) in justitia exhibenda, ad dominum regem perveniendum est postremo ut praecepto ipsius in curia_archiepiscopi controversia terminetur, ita quod non debeat ulterius procedere absque assensu domini regis.

Et

9. Si calumnia emerserit inter clericum et laicum vel inter laicum et clericum, de ullo tenemento, quod clericus attrahere velit ad eleemosynam, laicus vero ad laicum feudum, recognitione duodecim legalium hominum per capitalis justitiae regis considerationem terminabitur, utrum tenementum sit pertinens ad eleemosynam sive ad feudum laicum, coram ipsa justitia regis. si recognitum fuerit ad eleemosynam pertinere, placitum erit in curia ecclesiastica; si vero ad laicum feudum, nisi ambo de eodem episcopo vel barone advocaverint, in curia regis erit placitum. Sed si uterque advocaverit de feudo illo eundem episcopum vel baronem, erit placitum in curia ipsius; ita quod propter factam recognitionem saisinam non amittat qui prius saisitus fuerat, donec per placitum dirationatum fuerit.

10. Qui de civitate, vel castello, vel burgo, vel dominico manerio domini regis fuerit, si ab archidiacono vel episcopo super aliquo delicto citatus fuerit, unde debeat eisdem respondere, et ad citationes eorum satisfacere noluerit, bene licet eum sub interdicto ponere; sed non debet excommunicari, priusquam

1

Hefele, Konziliengeschichte § 625, 2nd Ed. vol. V pp. 625 ff., translates here and in other passages of the constitutions personae regni by Personen, welche ein Reichslehn haben. But it is improbable that in the present article personae regni should include secular persons, as the constitutions were only intended to regulate the rights of spiritual persons. Cf. below, notes 7 and 10.

2 I.e. for future good behaviour.

3 The sense of the article is that absolutio must be granted as soon as security for appearing before the ecclesiastical court is given. The consequence thereof is that the right to arrest ceases forthwith.

4 Cf. § 21, note 36.

5 I.e. seysin.

capitalis minister domini regis villae illius conveniatur, ut justiciet eum ad satisfactionem venire. Et si minister regis inde defecerit, ipse erit in misericordia domini regis. Et exinde poterit episcopus accusatum ecclesiastica justitia coercere.

6

11. Archiepiscopi, episcopi, et universae personae regni, qui de rege tenent in capite, et habent possessiones suas de domino rege sicut baroniam, et inde respondent justitiis et ministris regis, et sequuntur et faciunt omnes rectitudines regias et consuetudines, sicut barones caeteri debent interesse judiciis curiae domini regis cum baronibus, usque perveniatur in judicio ad diminutionem membrorum, vel ad mortem.

9

12. Cum vacaverit archiepiscopatus, vel episcopatus, vel abbatia, vel prioratus de dominio regis, debet esse in manu ipsius, et inde percipiet omnes reditus et exitus, sicut dominicos. Et cum ventum fuerit ad consulendum ecclesiae, debet dominus rex mandare potiores personas ecclesiae, et in capella ipsius domini regis debet fieri electio, assensu domini regis, et consilio personarum regni quas ad hoc faciendum vocaverit. Et ibidem faciet electus homagium et fidelitatem domino regi, sicut ligio domino, de vita sua et de membris, et de honore suo terreno, salvo ordine suo, priusquam consecratus sit.

13. Si quisquam de proceribus regni defortiaverit" archiepiscopo vel epis copo vel archidiacono de se vel de suis justitiam exhibere, dominus rex debet eos justitiare. Et si forte aliquis defortiaret domino regi rectitudinem suam, archiepiscopi, episcopi, et archidiaconi debent eum justitiare, ut regi satisfaciat.

14. Catalla eorum qui sunt in forisfacto regis non detineat ecclesia vel coemeterium contra justitiam regis: quia ipsius regis sunt, sive in ecclesiis, sive extra fuerint inventa.

15. Placita de debitis, quae fide interposita debentur, vel absque interpositione fidei, sint in justitia regis.

16. Filii rusticorum non debent ordinari absque assensu domini de cujus terra nati esse dignoscuntur.

Facta est autem praedictarum consuetudinum et dignitatum regiarum recordatio ab archiepiscopis, episcopis, comitibus, baronibus, nobilioribus, et antiquioribus regni, apud Clarendunam, quarto die ante Purificationem Sanctae Mariae [perpetuae] virginis, domino Henrico filio regis cum patre suo domino rege praesente.

Sunt autem et aliae multae et magnae consuetudines et dignitates sanctae matris ecclesiae, et domini regis et baronum regni, quae in hoc scripto non continentur, quae salvae sine sanctae ecclesiae et domino regi et haeredibus suis et baronibus regni, et in perpetuum inviolabiliter observentur.

• Subject to fine at the king's discretion.

7

That the term personae regni does not here include secular persons is supported by sicut barones caeteri. The addition qui de rege tenent in capite seems to argue that without such addition the words would have a wider sense. On the other hand it is hardly to be assumed that personae regni has here the restricted meaning of parsons, parish priests (cf. § 44, note 10). See notes 1 and 10.

8 To care for the vacant church.

9 The chapter of the special church in question.

6

10 Personae regni here, probably, generally spiritual and temporal magnates.' But possibly in accordance with the usage in article 11 to be restricted to the former. Cf. above, notes 1 and 7.

11 I.e. resist by force.

V. Documents touching the submission of John to the pope's

suzerainty, 1213."

1. CONVEYANCE OF THE KINGDOM TO THE POPE.

Johannes, Dei gratia, Rex Anglie, dominus bernie, dux Normannie, et Aquitanie, comes Andegavie, omnibus Christi fidelibus praesentem cartam inspecturis, salutem.

Universitati vestre per hanc cartam nostram sigillo nostro munitam volumus esse notum, quia cum Deum et matrem nostram sanctam ecclesiam offenderimus in multis, et proinde Divina misericordia plurimum indigere noscamur, nec quid digne offerre possimus, pro satisfactione Deo et ecclesie debita facienda, nisi nos ipsos et regna nostra humiliemus.

Volentes nos ipsos humiliare pro illo, qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem, gratia Sancti Spiritus inspirante, non vi inducti nec timore coacti, sed nostra bona spontaneaque voluntate, ac communi consilio baronum nostrorum, offerimus et libere concedimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et sancte Romane ecclesie matri nostre, ac domino nostro Pape Innocentio ejusque catholicis successoribus, totum regnum Anglie et totum regnum Ibernie, cum omni jure et pertinenciis suis, pro remissione peccatorum nostrorum et totius generis nostri, tam pro vivis quam defunctis; et amodo illa a Deo et ecclesia Romana tanquam feodatarius recipientes et tenentes, in presentia prudentis viri Pandulphi, domini Pape subdiaconi et familiaris, fidelitatem exinde predicto domino nostro Pape Innocentio, ejusque catholicis successoribus et ecclesie Romane secundum subscriptam formam facimus et juramus, et homagium ligium in presentia domini Pape, si coram eo esse poterimus, eidem faciemus ; successores et heredes nostros de uxore nostra in perpetuum obligantes, ut simili modo summo Pontifici, qui pro tempore fuerit, et ecclesie Romane, sine contradictione debeant fidelitatem prestare et homagium recognoscere.

Ad indicium autem hujus perpetue nostre obligationis et concessionis volumus et stabilimus, ut de propriis et specialibus redditibus predictorum regnorum nostrorum, pro omni servitio et consuetudine quod pro ipsis facere deberemus, salvo per omnia denario beati Petri, ecclesia Romana mille marcas sterlingorum percipiat annuatim, scilicet in festo sancti Michaelis quingentas marcas, et in Pascha quingentas marcas ; septingentas, scilicet pro regno Anglie, et trecentas pro regno Ibernie; salvis nobis et heredibus nostris justiciis, libertatibus et regalibus nostris: quae omnia, sicut supradicta sunt, rata esse volentes perpetuo atque firma, obligamus nos et successores nostros, contra non venire.

Et si nos vel aliquis successorum nostrorum hoc attemptare presumpserit, quicunque fuerit, ille, nisi rite commonitus resipuerit, cadat a jure regni, et haec carta obligationis et concessionis nostre semper firma permaneat.

2. OATH OF FEALTY.

Ego Johannes, Dei gratia, Rex Anglie, et dominus Ibernie ab hac hora inantea fidelis ero Deo et beato Petro et ecclesie Romane, ac domino meo Pape Innocentio, ejusque successoribus catholice intrantibus: non ero in facto, dicto, consensu, vel consilio, ut vitam perdant vel membra, vel mala captione capiantur. Eorum dampnum, si scivero, impediam, et removere faciam, si potero; alioquin quam citius potero, intimabo, vel tali persone dicam, quam eis credam pro certo dicturam. Consilium quod michi crediderint, per se vel per nuncios seu per literas suas, secretum tenebo; et ad corum dampnum nulli pandam, me sciente. Patrimonium beati Petri, et specialiter regnum Anglie et regnum Ibernie, adjutor ero ad tenendum et defendendum contra omnes homines, pro posse meo. Sic Deus me adjuvet, et haec sancta Evangelia. Teste meipso, apud domum Militie Templi, juxta Doveriam: coram (then come the names of the witnesses) XV die Maii, anno regni nostri XIV'.

* Printed from Rymer, Foedera 4th Ed. I, 111, 112.

VI. John's charter, 21st November, 1214, touching elections of prelates."

Johannes Dei gracia, Rex Anglie, Dominus Ybernie, Dux Normannie et Aquitannie, Comes Andegavie, Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, Baronibus, Militibus, Ballivis, et omnibus has litteras visuris vel audituris Salutem. Quoniam inter nos et venerabiles patres nostros Stephanum Cantuariensem Archiepiscopum, tocius Anglie Primatem, et Sancte Romane Ecclesie Cardinalem, Willelmum Londoniensem, Eustachium Elyensem, Egydium Herefordensem, Goscelinum Bathoniensem et Glastoniensem, et Hugonem Lincolniensem Episcopos, super dampnis et ablatis tempore Interdicti, per Dei graciam de mera et libera voluntate utriusque partis plene convenit: Volumus non solum eis quantum secundum Deum possumus satisfacere, verum eciam toti Ecclesie Anglicane salubriter et utiliter imperpetuum providere: Inde est quod qualiscunque consuetudo, temporibus nostris et predecessorum nostrorum hactenus in Ecclesia Anglicana fuerit observata, et quicquid juris nobis hactenus vendicaverimus in electionibus quorumcunque praelatorum, Nos ad peticionem ipsorum pro salute anime nostre et predecessorum ac successorum nostrorum regum Anglie liberaliter mera et spontanea voluntate de communi consensu Baronum nostrorum concessimus et constituimus et hac presenti Carta nostra confirmavimus; ut de cetero in universis et singulis ecclesiis et monasteriis cathedralibus et conventualibus tocius regni nostri Anglie libere sint imperpetuum electiones quorumcunque prelatorum majorum et minorum*; salva nobis et heredibus nostris custodia ecclesiarum et monasteriorum vacancium que ad nos pertinent. Promittimus etiam quod nec impediemus, nec impediri permittemus per nostros nec procurabimus quin in singulis et universis ecclesiis et monasteriis memoratis postquam vacaverint prelature, quandocumque voluerint libere sibi praeficiant electores pastorem. Petita tamen prius à nobis et heredibus nostris licencia eligendi, quam non denegabimus, nec differemus. Et si forte, quod absit, denegaremus vel differremus, procedant nichilominus electores ad electionem canonicam faciendam; et similiter post celebratam eleccionem noster requiratur assensus, quem similiter non denegabimus, nisi aliquid racionabile proposuerimus et legitime probaverimus, propter quod non debeamus consentire. Quare volumus et firmiter inhibemus ne quis vacantibus Ecclesiis vel monasteriis contra hanc nostram concessionem et constitucionem in aliquo veniat vel venire presumat. Si quis vero contra hoc aliquo unquam tempore venerit, maledictionem omnipotentis Dei et nostram incurrat. Hiis Testibus Data per manum Magistri Ricardi de Marisco, Cancellarii nostri, apud Novum Templum London., vicesimo primo die Novembris anno regni nostri sexto decimo.

VII. Extract from the Magna Carta of 1215.1

Johannes Dei gratia rex Angliae, dominus Hyberniae, dux Normanniae et Aquitanniae, comes Andegaviae, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comiti

* Praelati majores, i.e. diocesan bishops and higher ecclesiastics, and abbots with episcopal rank; praelati minores, all other church officers with episcopal jurisdiction and the heads of exempt corporations. Richter, Kirchenrecht § 118. 1 This charter was first confirmed, 12th Nov. 1216, by Henry III per consilium etc., but with considerable omissions (cf. c 42 of the charter of 1216 in note 29). See more in Stubbs, l.c. 339 ff.

The second confirmation, probably in autumn 1217 (the document is undated) de consilio etc. contains further variations. Cf. Stubbs, l.c. pp. 344 ff.

The third confirmation, 11th Feb. 1225 (9 Hen. III), spontanea et bona volun

a From Statutes of the Realm, Charters, p. 5.

b After Stubbs, Select Charters 4th Ed. pp. 293 ff.

« AnteriorContinuar »