Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MICHAELIS ANTONII

BAVDRAND

PRÆFATIO
AD

LECTOREM

EOGRAPHIE cognitionem in primis neceffariam effe iis qui fe bonarum literarum ftudiis applicant, præfertim verò studiofis Hiftoriarum, cùm omnes fateantur, tum omnium feculorum exempla probant. Cur enim, fi ea neceffaria vifa non fuiffet, tot docti & excellentes viri ex intima penè antiquitate in terræ defcriptione operam fuam. collocaffent, in opere inquam facundiæ minimè capaci, ut Pomponii Melæ verbis utamur. Quin & Strabo primos qui Geographiam attingere aufi funt Philofophos fuiffe obfervat, Homerum videlicet, Anaximandrum Milefium, ejufque civem Hecatæum, item Democritum, Eudoxum, Dicæarchum, Ephorum, aliófque complures. Sed hæc tum apud Græcos. Poftea verò extiterunt, qui idem argumentum fufiore ftylo tractarent, Strabo, Claudius Ptolomæus, & Dionyfius Africanus. Inter Latinos verò scriptores primus, ut ego quidem arbitror, in hoc argumento fe Claudii Imperatoris ævo exercuit Pomponius Mela. Certè is nullius ante fe Geographi meminit, neque habemus auctores qui doceant ullum homi

[blocks in formation]

num partium occidentalium ante illum extitiffe qui de Geographia differuerit. Poft hunc fecuti funt plurimi non obfcuri nominis Scriptores, velut Plinius, Solinus, Festus Avienus, aliíque. Pofteriore demum feculo noftroque, cùm clariffima lux literis affulfit, extiterunt quamplurimi fummo ingenio fummáque erudicione præditi viri, qui antiquos imitati ac fupergreffi, rem Geographicam multùm illuftrarunt ac propagarunt. Inter hos clariffimi funt Gerardus Mercator, Abrahamus Ortelius, Petrus Bertius, Philippus Cluverius, Nicolaus Santon, aliíque multi quos hîc enumerare longum effet.

Sed inter omnes qui ætate noftra res Geographicas attigerunt plurimùm enituit induftria Philippi Ferrarij Alexandrini, cujus opus nunc denuo emittitur in publicum. Is, tum regius Mathematices Profeffor in Academia Ticinenfi, in ca Vrbe Epitomen Geographicam edidit Anno M. DC. V. in quatuor libros partitam, quorum videlicet primus Vrbium nomina exhibet, fecundus Fluviorum, tertius Montium, ultimus Lacuum & Paludum. Poft quatuor exinde annos vulgata ab co eft Venetiis Nova Topographia in Martyrologium Romanum, Anno verò M. DC.XVIII. Topographia Poëtica in Vrbe Ticinenfi. Adhuc tamen poft tot labores fupererant plurima ad illuftrandam rem Geographicam. Itaque novum opus è veteri faccre aggressus, Lexicon Geographicum fufcepit fcribendum, in quod & priorum lucubrationum fuarum materiam tranftulit, innumerífque præterea propemodum vocabulis amplificavit, petitis ex antiquitate fontibus, & additis Populorum ac Vrbium nominibus quæ nunc in ufu funt. Cùm autem Opus illud prælo pararet, præmaturo exitu raptus eft Anno M. DC. XXVI. magno rei Geographicæ detrimento. Ne tamen nobiliffimum Opus cum parente periret effectum eft ftudio lacobi Comi Typographi Mediolanenfis, è cujus officina prodiit anno tum fequenti. Opus illud fummo favore & applaufu eruditorum hominum exceptum eft, tum quia Thefaurus Geographicus Ortelii, ad cujus imaginem expreffum erat iftud Lexicon, difficillimè reperiebatur, tum quia Ferrarius in commodiffimum ordinem redegerat opus neceffarium & utile, tametfi non ea qua debuit cura tranfcriptum ex Autographo aut editum fuerit, ut conqueritur auctor Præfationis ad editionem Anglicanam. Ex eo factum, tum etiam quia liber ille rarus evaferat, ut optarent viri docti & iftarum rerum curiofi ut is rurfum cuderetur, fed diligentia majori. Novam igitur editionem aggreffus eft vir multis bonis libris editis clarus Rogerius Daniel Typographus Londinenfis, trigefimo anno post primam editionem Mediolanenfem. Incredibile dictu eft quantum nova hæc editio placuerit hominibus eruditis, quàm prompti & alacres ad cam comparandam ex univerfa Europa fuerint, quàm brevi temporis fpatio rapta fit & tranflata in Bibliothecas omnes tum privatas. tum publicas, ut mirandum non fit fi intra paucos annos isti evenit

quod

quod bonis libris jamdudum editis contingere folet, ut difficulter & rarò inveniantur.

Cùm res in co ftatu effent, amici quidam mei meliùs de me fentientes quàm ipfe fentiam, primùm Romæ, dein Lutetiæ, hanc mihi provinciam imponere voluerunt ut Lexicon Geographicum recenferem ac meliore rurfum luce donarem. Primùm, dicam enim id quod verum effe ipfi fciunt, huic oneri me imparem effe profeffus fum, multos effe viros in eo literarum genere excellentes, quibus ea cura multò utiliùs in publicum committi poffet, conquirerent virum aliquem noti nominis qui illam fufciperet, me lubenter collaturum è paupere meo penu quicquid haberem quod conducere poffet ad promovendum hoc opus, cæterùm non poffe me aggredi rem quam effe intelligerem fupra vires meas. Sed illi nihilo remiffiores fuere, femper urgebant. Sic transacti funt aliquot anni. Tandem cùm illi nullum neque modum neque finem facerent hortandi me, fpopondi facturum me pro virium mearum modulo quod ipfi fuadebant, urgente præfertim Francifco Mugueto Typographo Parifienfi, quem amici mei in partes traxerant, ut à me precibus affiduis extorqueret quod illi fe fuafionibus fuis efficere poffe non fperabant. Amicorum igitur precibus & imperio feu potiùs importunitate victus, cùm præterea viderem gloriofum mihi futurum quòd ex eadem officina proditura effet hæc mea editio ex qua prodicrat magnum illud illud opus de Concordia Sacerdotii & Imperii ab Illuftriffimo Viro Petro de Marca Archiepifcopo Parifienfi elucubratum, cum quo ca ratione paria quodam modo facere viderer, accinxi me ad emendationem Lexici Geographici, cujus aliquot folia non ita multò pòft typographo edenda dedi. Sed interrumpere oportuit editionem propter neceffariam profectionem meam ad Vrbem Romam, unde redii Anno M. DC. LXVII. poft electionem Clementis Papæ Noni. Relectis poft reditum fchedis meis, cùm viderem multa addi poffe quæ mihi non occurrerant in editione illorum primorum foliorum, id eft in fexaginta & octo paginis jam excufis, obtinui à Typographo ut eas haberet pro infectis & editionem deintegro inciperet. Tum verò operi feriò incumbens Lexicon Geographicum diligenter excuffi, pleraque emendans quæ peccata in eo erant, plurima verò à Ferrario prætermissa addens, præfertim ex nova Geographia ; fic tamen ut nomini ejus femper parcitum fit, ne quis putaret obtrectare me virtutes hominis quem plurimi femper

feci

Reliquum eft ut per partes nunc explicem quid in hac nova editione præftitum fit, ne quid confilii & inftituti noftri latere poffit eruditum Lectorem. Cùm primum animum ad hoc opus appuli, non putabam me tam arduam támque difficilem provinciam fufcepiffe ut poftea deprehendi à me esse susceptam. Quippe fic persuasum habebam, eam mihi tantùm curam incumbere ut graviora errata corrigerem atque * 4

aliquid

aliquid adderem ex nova Geographia. Verùm ubi in altum fubvectus fum, tum demum intellexi quantum onus humeris meis impofitum effet, & cujus momenti effet nova ifthæc editio Lexici Geographici; in quo,tametfi nihil erratum effet à Scriptore neque à typographis, quamplurima omissa erant, non folùm fcitu digniffima, fed etiam neceffaria. Attamen quando ita voluerat Deus ut in me fufciperem iftud argumentum, revocandus non erat gradus, neque licebat. Obfirmato igitur animo aggreffus editionem, primùm effeci ut permulta ex antiquitate adderentur quæ diligentiam Ferrarii effugerant, Deinde novam Geographiam cum veteri conciliare conatus fum, quantum mihi licuit per tenuitatem ingenii mei, ne quid effet quod à me prætermiffum conqueri meritò poffet Lector iftarum rerum curiofus. Denique cùm viderem multa loca inacceffa & incognita veteribus ævo patrum noftrorum & hoc noftro feculo detecta fuiffe, tum urbes conditas, fundatas arces, caftra locata, & permulta alia non prætereunda contigiffe quæ cæteri Geographi vel omiferant vel comperta non habuerant, putavi me facturum operæ pretium fi Lexicon Geographicum tot acceffionibus locupletarem. In quo magno mihi adjumento fuerunt variæ, quas vocant, relationes five hiftoriæ de rebus novi orbis & exterarum atque à folo Gallico diffitarum regionum. Nam ex his petenda est vera ac fincera novarum urbium recentisque Geographiæ cognitio. Ne quid verò præterea deeffet huic editioni, id etiam fumma cu ra & diligentia effeci ut omnium Populorum ac Regnorum terminos conftituerem.

Scio plerifque vifum iri inconfultam fuiffe temeritatem meam, qui poft clariffimos fcriptores de Geographia tractare instituerim, homo nulla hactenus editione notus, adeóque nonnullis propterea inter tyrones adnumerandus. Ad hæc nihil habeo quod refpondeam nifi quod fuprà admonui, cam fuiffe amicorum meorum de me opinionem ut crediderint me non prorfus imparem effe huic oneri, atque ob cam caufam à me exegiffe ut novam Lexici Geographici editionem procurarem. Fuit hic metus Strabonis, cùm opus fuum geographicum inciperet. Sed is hoc inter alia argumento fe tuetur quòd novi aliquid afferat prioribus ignotum, quódque eorum aliquot infignes errores oftendat. Res enim geographica novis quotidie acceffionibus augetur ; ac tametfi tantum illi his ultimis feculis accefferit quantum potuifle accedere nunquam veteres credidiffent, necdum tamen, ut rectè ad Strabonem obfervat vir doctiffimus Ifaacus Cafaubonus, ad perfectam ejus cognitionem eft perventum, adeóque etiam poft hanc editionem noftram multa fupererunt & emendanda & addenda..

Antequam verò finem imponam huic Præfationi, illud quoque admonendos effe putavi Lectores, confultò abstinuisse me à referendis au&toribus quibus ufus fum in hoc Opere, tum quia inutile videbatur illos

per

per averfionem laudare, ut fecerunt qui ante me hoc Lexicon ediderunt,
tum quia hæc fcribendi ratio non admittit longas probationes. Si quid ta-
men fuit alicujus momenti, quod majorem curam defideraret, cam ratio-
nem fecutus fum, ut graviffimorum auctorum teftimonia adducerem ad
sententiæ meæ confirmationem. Quòd fi quis poftea nævos & fphalmata
reperiat in hoc Opere quæ mihi imputanda effe arbitretur, ut ingenuè
agnosco mihi multa excidere potuiffe, oro obteftórque eum uti ad me
quicquid illud erit deferat. Semper enim me paratum inveniet ad emen-

dationem errorum meorum.

Vak,, Lector, & hos meos conatus aqui bonique confule.

INDEX

« AnteriorContinuar »