Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Jamque macella petunt, tripodas quà fune ligatos
Evertunt, flentes ut speculentur anus.

Sæpe juvat portâ cornicem avellere; sæpe
Missilibus saxis fracta fenestra placet.
Sic ferulæ immemores sæviturique magistri,

Tempora ridentes non revocanda terunt. Tu tamen, O quisquis laudes et præmia quæris, Indigna ingenio gaudia temne, puer.

Seria cum nugis misce, sic otia degens

Providus, ut fructus sint habitura bonos.

I, cane, si quid habes; vel tu, penicilla, papyrum Accipe; quid possis experiare manu.

Sunt quibus interdum fas te recreare libelli,

Qui levia, at lectu non inhonesta, docent. Sæpe habeas dulcem, qui te comitetur, amicum: Colloquio melius pulchra monente nihil.

Interea firmes robusto membra labore:

Corpore cum sano mens tibi sana manet.

Utile sic dulci junges, ludoque refectus
Acrior ad solitum te revocabis opus.

AD PICTOREM.

Huc ades O nostram cui tradita cura puellam
Eximium tabulis perpetuare caput;

Huc ades, ingenioque simul dextrâque labora:
Digna est ingenio, digna labore Chloe.
Pingendæ teneræque manus teretesque lacerti,
Collaque montanâ candidiora nive,

Flavaque cæsaries, et celsæ gloria frontis,

Et Pæstanæ tincta colore rosæ,
gena

Et labium, cujus fragrantia basia vincant

Nectareos haustus ambrosiamque Jovis. Omnia non possim numerare, sed ipse videbis

Qualia sint quæ me surripuere mihi :

Nam veneres tot in ore micant, quot in

æquore risus,

Cum levis Oceani concitat aura sinum.

Hoc vereor, cum stes præclarâ virgine coram,

Cor tibi ne trepidet deficiatque manus.

An poteris vivum chartæ committere vultum,
Qui miranda solet, voce tacente, loqui?

Ejus enim non est imitabile fulgur ocelli:

Ne tua præstringat lumina luce, cave. Cætera cum possis, hoc ars tibi deerit ad unum: Tentandum tamen est; incipe pictor opus. Fors erit, ut dulcem capiant tibi corda furorem, Et quasi conspectâ sint animata Deâ. Eveniat precor hoc, votis optabile nostris,

Nec tamen in damnum, pictor amice, tuum; Scilicet ut ridens adsit Venus ipsa labori, Ipse tibi præsens auxilietur Amor.

Haud mora: jam magici tingent penicilla colores, Et quoquo inciderint lumen et ignis erit;

Attonitoque tibi crescet vitalis imago,

Stabit et in tabulis altera nata Chloe.

AN EPITAPH.

Duo hic sepulti sumus,
Una duos tegit humus,

Una domus continet;

Si quis huc direxit passum,
Ne discedat hinc incassum,

Verum pauca legens stet.

Dum in terrâ vivebamus,

Fidi conjuges eramus,

Quos perenni vinculo

Junxit exoptatus hymen,

Pace beans nostrum limen

Et amore mutuo.

Quatuor et quinque facti,

Cuncta quæ sperata nacti,
Dies lætos egimus

Sed humana sors amara;

Pignora amoris cara

Morte rapta vidimus.

Summa nobis spes fuere ;

Rapta diu reliquere

Triste desiderium;

Donec, bonitate Dei,

Lux benignioris spei

Attulit solatium.

Mox e tumulo surgemus,

Filiosque revisemus,

Ubi nos acerba vis

Nulla unquam separabit,

Corda purus animabit

Amor immutabilis.

« AnteriorContinuar »