Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dubio, et prædestinavit perpetuo cruciandos. Quæ verba apostoli cum ita et verius et rectius intelligantur; nihil necesse est velut ex eorum auctoritate tam multipliciter de ea re loqui, quæ hujus sententiæ attestatione non valet approbari, sed potius falsa et supervacua demonstrari.

HINCMARUS.

Aliqua etiam exempla quæ illorum stultitia (ad munimen sui, eadem male intelligendo, proferens) profert, sicut modo ad memoriam occurrunt, sapientiæ vestræ scribo. Proferunt ex apostolo, "vasa iræ aptata vel perfecta ad interitum ;" dicentes vasa esse prædestinata ad interitum, et mutari non posse. Sed aliter alii intelligunt: maxime cum idem dicat apostolus de eisdem vasis," Si quis emundaverit se ab istis," videlicet pro quibus vas contumeliæ fuerat, "erit vas in honorem."

REMIGIUS.

Hæc testimonia scripturarum, quæ ab illo miserabili monacho, et ab aliis nescimus quibus qui cum eo sentiunt, ad confirmationem divinæ præscientiæ et prædestinationis dicuntur esse prolata, non negligenter et quasi transeuntur omittenda, sed potius diligenter et fideliter juxta regulam veritatis singillatim videntur esse tractanda: ne forte parum attendentibus, et non intelligentibus, nihil ad rem de qua agitur pertinere videantur; aut velut levia et nullius momenti absque periculo præteriri posse existimentur. Est enim certissimum et manifestissimum hujus rei testimonium ex apostolo sumptum : quia ut ipse dicit; "Sustinuit Deus in multa patientia vasa iræ aptata vel perfecta in interitum; ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam." Vere etenim "vasa iræ," id est, justæ vindictæ Dei (quam meruit primæ transgressionis culpa) omnes reprobi sunt; qui in fine non ereptionem misericordiæ, sed iram damnationis sensuri

sunt.

Et hæc "vasa iræ" non ad misericordiam sed ad judicium præordinata, jam et suo merito et divino judicio,

Rom. cap. 9. ver. 22.

Rom. cap. 9. ver. 22, 23.

2 Tim. cap. 2. ver. 21.

66

et aptata et perfecta sunt in interitum :" ut suo præcedente merito, et divinæ prædestinationis justo præcedente judicio, quia noluerunt converti ad bonum, æternum patiantur malum. Non ergo quia non potuerunt, sed quia noluerunt de malo converti ad bonum, justum patientur supplicium. Sicut e contrario vere vasa misericordiæ sunt omnes electi, qui nullo suo præcedente merito, sed sola Dei misericordia, a massa perditionis discreti, divina prædestinatione sunt vasa præparata in gloriam.

"Si quis

Unde et illud quod alibi idem dicit apostolus, autem se emundaverit ab istis, erit vas in honorem;" nullo modo huic tam claræ et manifestæ divinæ prædestinationis in utramque partem, tam electorum videlicet quam reproborum (si diligenter ex superioribus verbis apostoli consideretur) contrarium, sed omnino concors et consonum invenitur. Ait "In" namque : magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam." Et ita subjunxit: "Si quis autem emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino." Manifestissime itaque constat, quod quæ in illis verbis dixerat "vasa iræ aptata" sive "perfecta in interitum," et e contrario "vasa misericordiæ præparata in gloriam;" ea omnino dicit hic, "quædam in honorem, et quædam in contumeliam:" in honorem vasa misericordiæ, in contumeliam vasa iræ. Sed cum ibi prædestinationem tantummodo utriusque partis, id est, electorum et reproborum, simpliciter commendaverit: hic adjungit etiam exhortationem, quam attente vasa misericordiæ debeant se custodire et segregare ab immunditiis vasorum iræ, cum dicit; quis autem emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, &c." Id est, Si quis emundaverit se ab istis vasis iræ, vasis in contumeliam, vel ab eorum immunditiis, si aliquando in eis fuit, sollicite se extrahendo, vel nunquam eis se admiscendo, et immaculatum se ab hoc seculo custodiendo, erit vas in honorem sanctificatum, id est, ipso emundationis et sanctificationis suæ effectu atque profectu demon

2 Tim. cap. 2. ver. 20, 21.

"Si

strabit se ad vasa misericordiæ et ad vasa honoris et gloriæ pertinere.

Unde non hoc significat in his verbis apostolus, quod "vasa iræ et contumelia" id est, divino judicio reprobi et reprobati, possint effici "vasa misericordiæ, et honoris et gloriæ," id est, in sortem electorum transire, sicut scriptor hujus epistolæ intellexit: (cum omnino reprobi, qui divinitus præsciti sunt in suis iniquitatibus permansuri, nullatenus possint merito perseverantissimæ iniquitatis suæ in societate electorum censeri; sicut regula catholicæ fidei indubitanter tenet et docet:) sed ut unusquisque fidelium, sicut jam dictum est, ipsa fidei et justitiæ sanctificatione probet et declaret sese ad vasa misericordiæ et electionis pertinere. Duo namque sunt quibus velut quodam signaculo probantur et agnoscuntur electi Dei: scilicet æterna divinæ gratiæ præordinatio, ut ex manifesta luce justitiæ et sanctitatis manifestetur in eis veritas divinæ electionis. Sicut ipse apostolus paulo superius ostendit, dicens: "Sed" firmum fundamentum Dei stetit, habens signaculum hoc ; Cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab omni iniquitate omnis qui nominat nomen Domini." Quod ergo cognovit Dominus qui sunt ejus, æterna electio est: ut autem discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini, certa ipsius electionis probatio est.

HINCMARUS.

Proferunt; "Qui non credit, jam judicatus est," id est prædestinatione Dei jam damnatus est. Et Augustinus in libro de Agone Christiano dicit: "Qui non credit, jam judicatus est, id est, jam damnatus est. Præscientia utique Dei; qui novit quid immineat non credentibus."

REMIGIUS.

Secundo loco testimonium divinæ prædestinationis de evangelio ponitur; "Qui non credit, jam judicatus est."

w2 Tim. cap. 2. ver. 19.

* Joh. cap. 3. ver. 18.

J al.

Quod videlicet omnes impii et increduli jam sunt divina prædestinatione damnati. Quia videlicet, si eorum damnatio justum divini judicii opus est, sine dubio opus suum semper apud Deum et præscitum et prædestinatum est. Sed scriptor epistolæ nolens damnationem incredulorum ad divinam prædestinationem, sed tantummodo ad præscientiam pertinere, subjungit verba beati Augustini, quibus quasi hoc probare videatur. Ait namque ille in libro de Agone Christiano, memorans verba evangelii: "Qui non credit jam judicatus est, id est, jam damnatus est, præscientia utique Dei, qui novit quid immineat non credentibus." Eo quod non dixerit sanctus doctor, jam damnatus est prædestinatione Dei, sed præscientia Dei: nec dixerit, qui statuit aut præfinivit sive prædestinavit, sed qui novit, inquit, quid immineat non credentibus; quasi omnipotens Deus aliquid operum suorum præscierit futurum, quod non prædestinaverit se esse facturum: aut cum in operibus ponitur præscientia Dei, non statim certissime intelligi debeat et prædestinatio Dei. Quia sicut nihil operum suorum prædestinavit, quod non præscierit; ita quicquid eorum præscivit, sine dubio etiam prædestinavit. Nihil omnino in operibus ejus est injustum aut iniquum, ut digne tantummodo præsciretur, et non prædestinaretur: sed quia totum est justum et rectum, totum est omnino præscitum, totum omnino prædestinatum. Unde idem beatus Augustinus, qui in hoc loco dicit incredulos jam divina præscientia damnatos; alibi cum tractaret verba Domini dicentis ad quosdam, "Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis:" eosdem testatur divino judicio ad æternam mortem prædestinatos, ita dicens. "Quomodo ergo istis dixit, Non estis ex ovibus meis? quia videbat eos ad sempiternum interitum prædestinatos, non ad vitam æternam sui sanguinis pretio comparatos." Ecce et in illis verbis Domini quibus ait, "Qui non credit jam judicatus est;" et in istis quibus dixit. "Sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis;"

2 Joh. cap. 10. ver. 26.

Et quos

utrobique increduli et infideles designati sunt. in illa sententia sanctus doctor dixit, divina præscientia jam damnatos, in ista eosdem dixit ad æternum interitum prædestinatos: non quia alii ex eis divina præscientia et alii divina prædestinatione damnati sunt; sed quia divini judicii virtute qua tales damnantur, sicut et in omni opere divino, utrumque simul intelligendum sit, etsi non ubique, quia nulla exigit necessitas, simul dicendum.

HINCMARUS.

Proferunt:" Induravita cor Pharaonis. Tradidit illos in reprobum sensum. Immittet eis spiritum erroris. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Qui® transgreditur a justitia ad iniquitatem; Deus paravit illum ad romphæam."

REMIGIUS.

Tertio loco testimonium de Exodo ponitur, " Induravit Dominus cor Pharaonis." Quod manifeste non ad præscientiam vel prædestinationem futurorum, sed ad præsens Dei judicium pertinet, qui eum, quem tali pœna judicavit, justo judicio induravit.

Similiter et quartum testimonium intelligendum est. Scilicet non de præscientia aut prædestinatione, sed præsenti justo judicio Dei quod apostolus dicit: "Tradidit illos Deus in reprobum sensum."

Et quintum, ubi ait: "Mittet" eis Deus operationem erroris." Quia (ut dictum est) quos dignos tali pœna judicavit, vel in reproborum sensum tradidit, vel eis suo justo judicio operationem erroris immisit.

Similiter et sextum accipiendum est: "Tu vero Deus deduces eos in puteum interitus." Puteus namque interitus est, ut beatus Augustinus exponit, tenebræ erroris,

a Exod. cap. 9. ver. 12. c2 Thess. cap. 2. ver. 11. e Ecclus. cap. 26. ver. 27. Rom. cap. 1. ver. 28. iPsalm. 55. ver. 23.

b Rom. cap. 1. ver. 28.
d Psalm. 55. ver. 23.

f Exod. cap. 9. ver. 12.

h 2 Thess. cap. 2. ver. 11.

« AnteriorContinuar »