Imágenes de páginas
PDF
EPUB

"Video' autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivum me ducentem in legem peccati quæ est in membris meis." Sic itaque homo, ut dictum est, deserens Deum, et desertus a Deo, factus est liber justitiæ, cui servire noluit; et servus peccati in mortem, quia noluit esse servus obeditionis ad justitiam: et per hoc incipiens habere in membris suis legem repugnantem legi mentis suæ, et captivantem se in legem peccati. Amissa ergo gratia veræ libertatis qua Deo poterat cohærere et dicere; "Mihim autem Deo adhærere bonum est:" infelici libertate voluntatis suæ adhæsit peccato, et factus est servus captivusque peccati. De qua servitute et captivitate exire et liberari non potest, nisi per eum qui ait; "Si vos filius liberaverit, tunc vos vere liberi eritis." Et ideo, quando homo deseruit Dominum Deum manifeste, tunc amisit libertatem boni, et non remansit liber nisi ad malum: unde nescimus cur talis in eo libertas debeat prædicari, ac non potius deleri et caveri.

Quod autem dicit, "sine laboris studio, et cooperantis gratiæ dono, hominem ad Deum pervenire non posse :" aliter fides Catholica tenet, quæ certissime credit, juxta evangelicam et apostolicam veritatem, nullo bono opere, nullo bono merito præcedente, solo gratiæ divinæ beneficio, hominem salvari et venire ad Deum; sicut ipse Dominus dicit: "Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum." Et apostolus diligentissime inculcat fidelibus, dicens. "Eip autem qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur ejus fides ad justitiam." Et iterum: "Arbitramur justificari hominem ex fide sine operibus legis." Et ne saltem ipsam fidem sibi deputarent qui veniunt ad Dominum, atque velut sui operis merito, et non gratuito Dei dono se putarent esse salvatos: ostendit alio loco etiam ipsam fidem Dei donum esse, cum dicit: "Gratia' salvi facti estis per fidem." Et continuo subjungit: "Et hoc

Rom. cap. 7. ver. 23. "Joh. cap. 8. ver. 36.

Rom. cap. 4. ver. 5.

Ephes. cap. 2. ver. 8, 9.

Psal. 73. ver. 2.
• Joh. cap. 6. ver. 44.

1 Ibid. cap. 3. ver. 28.

non ex vobis, Dei donum est; non ex operibus, ne quis glorietur." Unde etiam Deus, sicut ipse apostolus commemorat, per prophetam dicit: "Inventus sum a non quærentibus me; palam apparui his qui me non interrogabant." Vel sicut in nostra editione legitur: "Quæsierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quæsierunt me." Ecce manifestissima gratia, sine operibus, per quam homines requirentes Deum non solum veniunt, sed etiam perveniunt ad Deum; sicut innumera parvulorum milia, qui utique nihil boni operari potuerunt, sola fide Ecclesiæ et regenerationis gratia, cum in tali ætate ex aqua et spiritu renati, et originalis peccati vinculo absoluti, atque ita fuerunt defuncti; absque ulla dubitatione ad Deum perveniunt. Aliter ergo sentire, id est hominem absque laboris sui studio ad Deum pervenire non posse non est Catholicum, sed Pelagianum. Invenitur in libello cujus titulus est, Dogmatum Ecclesiasticorum, quædam talis definitio: sed omnino, ut alia nonnulla in eodem libello, Pelagiani erroris est. Et ideo quicunque eum propter alia quædam utilia legit, cum hujusmodi ibi sensus invenerit, meminerit solicite apostoli dicentis: "Omnia probate, quod bonum est tenete."

Subjungit ille, et dicit: "Ex" necessitate prædestinationis nihil compelli, sicut nec voluntatem." Quod utrumque, id est, prædestinatione, et voluntate Dei nihil compelli, apertissima veritate falsum est. Quia et bonitate prædestinationis Dei frequenter diversis flagellis et laboribus et tribulationibus compelluntur electi, sive ut convertantur ad Deum, sive ut vivant secundum Deum. Sicut compulsus est apostolus Paulus, cum adhuc esset Saulus, cœlestis vocis terrore prostratus, divina percussione cæcatus, tanto terrore a suo errore et crudelitate coercitus; utique ut converteretur ad Deum. Et tamen jam conversus, jam apostolus, jam magister gentium effectus, adhuc castigatur, adhuc colaphizatur; ne magnitudine revelationum extollatur. Et ejusdem divinæ prædestinationis judicio et æquitate re

Rom. cap. 10. ver. 20.
2 Thess. cap. 5. ver. 21.

Esai. cap. 65. ver. 1. ▾ Sec. 7.

probi compelluntur: etsi non ad inique et impie vivendum, tamen ad æternum pro ipsis iniquitatibus et impietatibus suis supplicium luendum. Similiter et bonitate voluntatis Dei, in qua est utique æterna prædestinatio Dei, et electi flagellantur temporaliter ad correctionem vel probationem: et ejusdem divinæ voluntatis severitate reprobi flagellantur æternaliter ad punitionem, cum omnipotens Deus, sicut apostolus dicit, manifesta misericordia et occulto judicio suo, "cujus vult miseretur, et quem vult indurat."

Bene autem dixit disputator, "peccatum non esse a Deo." Et tamen hoc ipsum superflue posuit, cum de prædestinatione divina definiret: quia nemo fidelium dicit, Deum peccata prædestinasse. Quod autem adjunxit; "mortem et miseriam similiter non esse a Deo;" manifeste Scripturæ contradicit, dicenti: "Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt." Sed quia iterum Scriptura dicit; "Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum." Vigilanter nobis quærendum est, quomodo utrumque fideliter intelligendum sit. Videlicet, et quod Deus mortem non fecit; et quod mors et vita a Deo sunt. Ita ergo utrumque recte intelligi potest. Quod Deus mortem non fecit, qui hominem immortalem, si non peccasset, creavit. Et iterum, mors a Deo est: quia peccantem hominem justa morte damnavit. Sicque mors non est ab illo creatione: et tamen ab illo veraciter est ultione. Sicut autem mors ista corporalis, quæ et prima intelligitur, a Deo est, quia ab eo peccanti homini juste est illata: ita et mors secunda in gehenna homini permanenti in peccatis ab illo juste est inferenda. Ideo et hæc et illa, id est, et prima quæ animam dividit a corpore, et secunda per quam, ut dictum est, et anima et corpus perditur in gehenna, quia est utique justa, et justo Dei judicio homini illata vel inferenda a Deo est.

De tribus hæresibus quas dicit; primam, id est, Pelagianorum, qui liberum arbitrium sine Dei gratia homini

Rom. cap. 9. ver. 18.
Eccl. cap. 11. ver. 14.

a Ad cap. IV. sec. 1.

* Ad cap. III. sec. 3.

Sapient. cap. 1. ver. 13.

ad salutem posse sufficere dixerunt, bene novit et condemnat Ecclesia: sequens vocem Domini, suam gratiam in omnibus commendantis, atque dicentis; "Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere." In eo enim quod ait: "Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum ;" declarat gratiæ beneficium, quam in illo manentes ex illo accipiunt ut fructificare possint Deo, sicut palmes accipit ex radice vitis. Quod autem subjunxit, " quia sine me nihil potestis facere;" manifestissime ostendit liberum hominis arbitrium absque adjutorio gratiæ suæ ad boni operis fructum nihil posse.

Secunda hæresis, quam dicit esse gratiæ solius, quæ sit, vel fuerit in Ecclesia quæ ita prædicaverit sola Dei gratia hominem salvari, ut liberum hominis negaret vel destrueret arbitrium; nobis minime compertum est. Nam antiquissimi et impiissimi illi hæretici, Marcion, et Valentinus, et Manichæus, qui vel duo vel tria principia introduxerunt, et ideo duas naturas vel angelorum vel hominum asseruerunt, id est, unam bonam et alteram malam (illam ita esse bonam ut aliud esse non possit; istam e contrario ita esse malam, ut similiter aliud esse non possit) nihil omnino de gratia Dei dixerunt, sed solam naturam naturaliter vel bonam vel esse malam stultissime defendere conati sunt. Cum Ecclesia Catholica, legis et evangelii fideliter doctrinis instructa atque munita, unam tantummodo agnoscat et prædicet omnium creaturarum, cœlestium et terrestrium, visibilium et invisibilium esse principium, sanctam videlicet Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum ex quo omnia, per quem omnia: in quo omnia: et nullam omnino naturam nisi ab eo, id est, optimo conditore esse. Et ideo omnem naturam, in quantum natura est, bonam esse, nec malum naturæ naturam, sed vitium naturæ esse. Sed quia mutabilis facta est ista natura in creatura angelica et humana, et a bono in quo condita est, suo vitio potuit labi ad malum: et a malo in quo lapsa est, quantum pertinet ad humanum genus quod

b Joh. cap. 15. ver. 1.

Dei miseratione salvatur, posse surgere et reformari ad bonum. Quantum vero pertinet ad partem angelorum malorum, et perpetuo judicio damnatorum, sic lapsos esse superbiendo a Deo, ut nullo jam mereantur remedio instaurari; non solum perdita, in qua conditi fuerant, bona voluntate, sed terribili judicio conditoris, etiam ipsius bonæ voluntatis possibilitate privati.

Cum ergo et illi, de quibus prædictum est, hæretici naturam tantummodo vel defenderint quasi immutabiliter bonam, vel accusaverint quasi immutabiliter malam, et ideo de gratia vel de libero arbitrio non appareat quomodo aliquid prædicare potuerint; et e contrario Ecclesia Dei sic teneat sicut brevissime commemoravimus: Quæ est ista secunda hæresis tam incognita, tam nova et inaudita, quæ libero arbitrio denegato solius gratiæ sit prædicatrix? Nisi quia, ut nobis videtur, disputator iste, vel beatum Augustinum latenter quasi hæreticum accusat, eo quod manifeste juxta veritatem Scripturarum sola Dei gratia ostendat et doceat hominem posse salvari; nec ad ipsam salutem æternam aliquid humanum arbitrium posse, nisi per eandem gratiam fuerit reformatum, sanatum, illuminatum ac roboratum. Aut certe eos, qui secundum ejus venerabilem et Catholicam doctrinam nunc de gratia Dei sentiunt et docent, quasi minus illius dicta intelligentes, hæreticos vocat: videlicet quasi ille non ita de libero arbitrio senserit, nec isti recte ejus verba intelligant; et ideo errent ex occasione verborum ejus, dum ea aliter intelligunt, quam ille qui scripsit. Hac de caussa nobis videtur, quod callidissime omnino et versutissime velut hæresim solius gratiæ posuerit, nec tamen auctorem vel sectatores ejus ulla significatione manifestaverit.

Quod si ita est; quid aliud quam Ecclesiam nostri temporis, simul cum eis qui illum ad talia instigant, viperea subtilitate accusat? Et ideo si sint tales, qui in partibus regni illius ubi iste impugnator veritatis non solum non arguitur, vel silentium ei imponitur, sed etiam laudi et honori maximo habetur, qui ei in talibus faveant, maxime viri ecclesiastici: quis digne possit non dolere et horrere istud contagii et pestilentiæ malum, quod ab illis partibus

« AnteriorContinuar »