Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Pelagius, inquam: neutiquam vero Augustinus, uti putavit Vossius noster; minime advertens sermonem illum centesimum nonagesimum primum de tempore, qui Augustino tribuitur, eundem ipsum esse cum hoc de quo jam agimus libello Pelagii.

⚫ Voss. histor. Pelag. lib. 5. part. 1. antithes. 6.

VOL. IV.

с

CAP. II.

De Gotteschalco Orbacensi monacho; ac Tritheitarum et Prædestinatianorum hæresibus, quæ ab eo dicuntur fuisse suscitatæ.

Ur sub finem superioris seculi in Hispania, ita subsequente nono hoc seculo multo vehementius in Germania et Gallia, graves illæ de prædestinatione et libero arbitrio controversiæ agitatæ sunt; a Gotteschalco quodam Benedictino, Orbacencis cœnobii monacho, altercationum istarum ducta origine. Orbacum, hodie Orbez, ad Suessionensem quidem episcopatum spectat, ad archiepiscopatum vero Ecclesiæ Remorum, quæ provinciæ Belgicæ secundæ fuit metropolis. Unde monachus iste a Trithemio natione Gallus, ab Aventino Belga fuisse memoratur. Cæsard Baronius, cum asseclis suis Severino Binio et Antonio Possevino, Scotum fuisse innuit; cum ipsum nomen Francicæ vel Germanicæ fuisse originis plane prodat: Gott enim Germanis Deum, schalck servum, denotat; ut Gotteschalcus códovλov sive Dei servum sonet.

Fuit is Augustinianæ doctrinæ studiosissimus; et earum præcipue quæstionum, quæ a communi intellectu magis remotæ videbantur, curiosissimus indagator. Ejusmodi erant illæ de modo videndi Deum post resurrectionem inquisitiones, de quibus eruditissimos sui seculi viros sollicitaverat num oculi carnis aliquid sint mentis simile habituri, an ita potius nobis futurus sit Deus notus atque conspicuus ut videatur spiritu. Qua de re a Lupo abbate

Circ. ann. DCCCXL.

Jo. Trithem. vit. Rabani lib. 3. ubi Botescalcus pro Gotescalcus perperam

excusum est.

c Jo. Aventin. annal. Boior. lib. 4.

Baron. ann. 855. sec. 1. Bin. not. ad concilium Valentinum (eo anno celebratum), et Posse vin. apparat. sacr. in Valentin. concil.

Ferrariensi, diœcesis Senonensis, scripta ad eum extat epistola; hoc habens exordium. "Nie veritus fuissem, ut me ab observatione charitatis aversum, nullius flecti posse precibus, putando, eandem charitatem offenderes, etiam nunc silentii latebram fovens, nihil ad ea quæ consuluisti respondissem; duabus videlicet ex causis: altera, ne otio tuo materiam exercendi ingenii vel imminuerem vel detraherem; altera, ut, habita consideratione illorum quos super eadem quæstione te sollicitasse olim cognovi, mediocritatem meam non præjudicare quorundam excellentiæ æstimatione propria comprobarem." Nec minus gravem atque salubrem epilogum. "Proinde semper solvendo, et nunquam persolvendo, charitatis debito, te suspiciende frater exhortor, ut nequaquam ultra in talibus tuum ingenium conteras; ne, his ultra quam oportet occupatus, ad utiliora vestiganda sive docenda minus sufficias."

Verum hac admonitione nihil ille a proposito deterritus, altissimum illud Divinæ electionis et reprobationis pelagus est ingressus; de prædestinatione et gratia capitulis nonnullis publicatis, quæ magnis postea turbis occasionem præbuerunt. Unde factus commotior Hincmarus, qui anno octingentesimo quadragesimo quinto Remensis factus est archiepiscopus, in epistola ad Nicolaum I. pontificem ita in eum invehitur. "Antequam ad episcopatus ordinem pervenirem, sicut abbas suus et monachi inter quos fuerat conversatus ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiæ Remorum monasterio, in Suessonica parochia, quod Orbacis dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens, et vocum novitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis de omnibus, quæ in his regionibus perverse tunc temporis sensa cognoverat, quædam sibi elegit capitula ; ut novitate vocum innotesci valeret, utque simplicium et devotorum sensus pervertere, et magistri sibi nomen usurpando post se discipulos trahere, illisque qui ad sua vota, auribus prurientes, magistros sibi coacervare decertant, quærere indebite, quoniam legitime non poterat, simulatione vitæ religiosæ et doctrina præesse."

e Lup. epist. 30.

f Apud. Flodoard. histor. Remens. lib. 3. cap. 14.

Eadem, et iisdem fere verbis, sed paulo contractioribus, habet idem in undecimo capite posterioris voluminis ad Carolum Calvum regem adversus Gotteschalcum et ejus defensores conscripti: tantum, ubi dixisse illum audivimus, "quædam sibi elegisse capitula" Gotteschalcum, hic "quatuor sibi elegisse capitula" affirmat; "omnium pene perversitatum illarum fœtidas et cænulentas fæces in se continentia." Quænam vero illa fuerint, partim ex antithesi quatuor capitulorum, quæ in Carisiaca synodo Gotteschalco sunt opposita, intelligere possumus, de quibus in capite septimo plura videbimus: partim etiam ex jam dicta Hincmari ad Nicolaum I. epistola; in qua sequentes propositiones, contra Catholicam fidem, eum docuisse affirmat.

1. "Sicut Deus quosdam ad vitam æternam, ita quosdam prædestinavit ad mortem æternam.”

2. "Non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur. Omnes autem salvantur, quoscunque ipse salvare voluerit: ac per hoc, quicunque non salvantur, penitus non est voluntatis illius, ut salventur; quoniam si non omnes salvantur, quos vult Deus salvos fieri, non omnia quæcunque voluit fecit: et si vult quod non potest, non omnipotens sed infirmus est. Est autem omnipotens, qui fecit quodcunque voluit, dicente Scriptura: Omnia quæcunque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Item: In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuæ voluntati si decreveris salvare nos, continuo liberamur."

3. "Non pro totius mundi redemptione, id est, non pro omnium hominum salute et redemptione, Dominus et Salvator noster Jesus Christus est crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur."

4. "Deitas sanctæ Trinitatis trina est."

Ad postremam refellendam blasphemiam peculiarem librum ad Remenses suos seripsisse Hincmarum notat Flodoardus, "collectum' ex orthodoxorum dictis patrum, quod

g Psal. 135. ver. 6.

iFlodoard. lib. 3. hist. cap. 15.

h Esth. cap. 13. ver. 9.

Divinæ Trinitatis Deitas trina non sit dicenda": et ad Carolum regem super hac eadem re librum alium. Verum a blasphema Tritheitarum hæresi satis hic Gotteschalcum (qui in confessione sua Deum, naturaliter quidem unum, sed personaliter trinum, clarissime prædicat) vindicat Flodoardi scholiastes Georgius Colvenerius, theologiæ in academia Duacensi professor regius: in loquendi modo, potius quam in ipsa re, errorem commissum esse demonstrans. “Id quidem (inquit) minus recte, et improprie dicitur; cum trium personarum in Sancta Trinitate non sit, nisi una numero Deitas. Sed eo sensu dici potest trina Deitas, quia est in tribus personis. Unde in Ecclesia Romana, a trecentis et quinquaginta circiter annis, decantatus est ille S. Thomæ hymnus de venerabili sacramento in quo dicitur.

Te, trina Deitas unaque, poscimus.

Cumque de eo mutando ageretur in postrema correctione Romani breviarii sub Clemente VIII. (ut a viris doctis accepi) propter auctoritatem tamen tanti doctoris, nihil est mutatum. Sic apud Chrysostomum, tomo tertio, homilia de S. Joanne Baptista (quæ quidem ipsius non est, sed incerti auctoris) legitur, quod in Patre, Filio et Spiritu Sancto, est triplex et una Divinitas. Ubi triplex pro trina ponitur: sicut et in hymno Prudentii de cereo Paschali, cum ait de Deo;

Regnum continuat numine triplici.

Nam Deus non recte triplex dicitur, sed trinus: ut docent scholastici doctores in primum librum sententiarum, distinctione decima nona.”

Priores vero illas propositiones ex veteri hæresi prædestinatiana profluxisse Hincmarus' asserit: cujus etiam in vitam antecessoris sui Remigii Remensis archiepiscopi, ita

Colvener. schol. in Flodoard. lib. 3. cap. 14.

Hincmar. in epist. ad Nicol. I. apud Flodoard. lib. 3. cap. 14.

MS. in Sarisburiensis Ecclesiæ bibliotheca: nam in vita quam Surius ad diem 13. Januarii edidit, tota illa Hincmari adversus prædestinatianos excursio est omissa.

« AnteriorContinuar »