Imágenes de páginas
PDF
EPUB

privaretur, et natura in deterius converteretur. Unde in Psalmo scriptum est: "Homo" cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis." Erat namque ante peccatum in honore naturæ bonæ a Deo condita; erat in honore gratiæ sibi a Deo collata: sed hunc honorem divinæ bonitatis et gratiæ, unde haberet non intellexit; cum deserto Creatore de se præsumpsit, et suggestione serpentis Deo similis tanquam sub nullo Domino esse concupivit.

Unde et ipse merito a creatore desertus, totus in deterius commutatus est, et anima videlicet et corpore. Anima, quia amissa libertate bonæ voluntatis et peccato dominante depressus, ea quæ sursum quærere cessavit; et infima velut bruto et pecudeo sensu appetivit. Corpore vero, quia mortis conditione damnatus, ut in terram et pulverem, unde sumptus est, more jumentorum dissolveretur, justi judicii sententiam excepit. Ecce ad quantum malum devoluta est humana natura, peccati merito tota in deterius commutata, libertate ad bonum amissa, et ad solum malum appetendum libera; nisi ejus gratia sanetur et redintegretur, qui "venit° quærere et salvare quod perierat." Angelica autem natura, quantum in Diabolo et angelis ejus depravata, et horribiliter in deterius commutata sit, amisso libero arbitrio ad bonum, ut non solum ad illud ullatenus assurgere, sed nec velle jam possint, et ad solum malum numquam mutanda malitia conversi, quis digne possit expavescere, quanto minus verbis explicare?

Adjungit ille quasi definiendo: "Libertatem homini post peccatum remansisse; vigorem et potestatem ejus perdidisse." In quibus verbis non est diutius morandum: quia, sicut supra jam sæpius diximus, qui ante peccatum erat liberæ voluntatis et naturæ bonæ et dono gratiæ, ad summum et æternum bonum (ad quod conditus fuerat) amandum et desiderandum, quærendum, inveniendum et contemplandum; peccando cecidit a tanto bono et factus est. servus peccati; sicut Dominus ipse testatur dicens: "Om

n Psalm. 49. ver. 12. 20.

P Sec. 4.

Luc. cap. 19. ver. 10.

nis qui facit peccatum servus est peccati." Et beatus Petrus apostolus dicit: "A' quo enim quis superatur, *ejus et servus est." Ita amisso dono gratiæ, vitiato et corrupto et depravato bono naturæ, sic miserabiliter a tanta felicitate lapsus est; ut ad illud bonum amandum et perfruendum, cui inhærere debuerat, nullum possit habere recursum, nisi per misericordissimi reconciliatoris et mediatoris auxilium, et sanguinis ejus pretium a quo redimimur de tanta captivitate, ut recipere possimus pristinam libertatem, et de inimicis efficiamur amici. De quo mediatore scriptum est: "Unus enim Deus, et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus." Et iterum: "Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus."

Quicunque ergo dicit post illam transgressionis infelicissimam ruinam, qua, amissa pristina libertate, factus est homo servus peccati, factus est servus ejus a quo et superatus est, factus est inimicus Dei, et indiget uno mediatore et reconciliatore, per quem accipiat redemptionem a servitute et reconciliationem ad Deum; post hanc, inquam, tam magnam et miserabilem ruinam, quicumque dicit eum habuisse vel habere liberam voluntatem ad verum bonum appetendum, amandum et promerendum, nisi per gratiam veri mediatoris redimatur, justificetur, reconcilietur, et reformetur, omnino contra fidem Ecclesiæ sentit, contra veritatem evangelicam et apostolicam docet, et omnino quantum in se est evacuator est crucis Christi, evacuator est mortis Christi. Quia si aliter homo post illud peccatum veram mentis libertatem habere aut recuperare potuit nisi per redemptionem mortis et crucis Christi, sicut apostolus ait ad quosdam, qui se aliter putabant posse justificari; "Ergo" Christus gratis mortuus est." Et hæc est "sapientia" verbi, in qua evacuatur crux Christi." Vere enim, si post illud peccatum veram

4 Joh. cap. 8. ver. 34.

1 Tim. cap. 2. ver. 5, 6. "Gallat. cap. 2. ver. 21.

r 2 Pet. cap. 2. ver. 19.

Rom. cap. 5. ver. 10.

w Ibid. cap. 1. ver. 17.

libertatem homo habere potuit; non indiguit redemptione, non indiguit redemptore: et superfluus est adventus Christi, superflua est mors Christi.

66

Quod autem dicit iste, peccantem hominem non amisisse libertatem, sed ipsius libertatis vigorem et potestatem;" non recte dicit, quia nec recte sentit. Non enim bonum libertatis ex parte tenuit, et ex parte amisit: sed sicut vigorem et potestatem libertatis, ita ipsam perdidit libertatem; ut jam ipse ad verum bonum, unde cecidit, liber esse non possit. Remansit autem liber ad malum: quia sicut libera voluntate deseruit bonum, ita libera voluntate adhæsit malo. Habet itaque homo post illam damnationem liberum arbitrium, quo propria voluntate inclinari potest et inclinatur ad malum, habet liberum arbitrium quo possit assurgere ad bonum: ut autem assurgat ad bonum, non est propriæ virtutis, sed gratiæ Dei miserantis.

Nam et qui graviter ægrotat, potest dici posse recipere sanitatem; sed ut recipiat sanitatem, habet necessarium medicamentum: et qui mortuus est, potest dici posse resurgere, posse vivere; non tamen sua virtute, sed Dei. Ita et liberum arbitrium hominis semel sauciatum, semel mortuum, potest sanari; non tamen sua virtute, sed gratia miserantis Dei. Et ideo recte omnes admonentur, recte omnibus verbum Dei prædicatur; quia habent posse credere, habent posse converti ad Deum, ut verbo extrinsecus admonente, et intus Deo suscitante, qui audiunt reviviscant: ut recte de hujusmodi homine dicatur, quia "mortuus fuerat et revixit; perierat et inventus est."

Iste autem postquam inaniter et fallaciter dixit, post peccatum homini libertatem remansisse, subjicit aliam conclusionem, et ait : " semper naturam inchoare posse, sed perficere non nisi per gratiam." Quod si ita dicit, quasi natura hominis per liberum arbitrium suum semper possit bonum inchoare, sed non nisi per gratiam Dei perficere; ut inchoatio totius boni semper homini deputetur, Deo autem tantummodo ejus perfectio; ut primam partem

[blocks in formation]

boni agendi sibi vendicet homo, secundam Deus: talis sensus omnino Pelagianus est, et contrarius evangelicæ et apostolicæ veritati. Quia et ipse Dominus, ut initium boni nostri ostendat non esse ex nobis sed ex illo, ait: "Non" vos me elegistis, sed ego elegi vos." Et apostolus dicit fidelibus: "Quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu." Et iterum: "Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro illo patiamini." Et beatus Johannes apostolus dicit: "Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris." Et iterum beatus apostolus ait: "Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem et consummatorem fidei nostræ Jesum."

Si ergo vere Catholici esse cupimus, totum fideliter divinæ gratiæ deputare debemus; et initium videlicet boni operis nostri et finem. Quia (sicut præmissis Scripturæ sanctæ testimoniis clarissime demonstratur) Dominus elegit sanctos suos, non illi eum; Deus in suis fidelibus, et incipit bonum et perficit; ab ipso donatur fidelibus qui pro eo patiuntur, et initium fidei et finis martyrii; ipse prior dilexit sanctos suos, ut et illi eum possent diligere; et fides nostra Dominum Jesum habet auctorem eam in nobis inchoando, et ipsum habet consummatorem perficiendo. Hæc ergo fideliter teneamus, ut in vera fide fundati, ab errore hæretico tuti simus. Aut si istius verba alium sensum habent; ostendat ipse qui scripsit.

Dicit deinde: "sicut in præscientia et prædestinatione Deum causam non esse peccati, ita nec pœnæ ejus, nec mortis." Quibus verbis non respondemus. Quia si præscientia et prædestinatio Dei non est alicui causa peccati (sicut omnino verum est) ergo eadem divina præscientia et prædestinatio non est injusta, nec in aliquo vituperanda; qua (quia impios in sua impietate perseverantes præscivit)

z Joh. cap. 13. ver. 16.
b Philipp. cap. 1. ver. 29.

4 Hebr. cap. 12. ver. 1, 2.

VOL. IV.

a Philipp. cap. 1. ver. 6.

e 1 Joh. cap. 4. ver. 10,
e Ad cap, V. sec. 3.

L

et prædestinavit æternis suppliciis condemnandos. Quia sua præscientia et prædestinatione omnipotens Deus non eis existit causa peccati, sed justus ultor peccati: nec eos impellit ad peccandum, sed juste tradit ad luendum supplicium. Præscit ergo sicut vere et verus Deus hominum futura peccata: (unde et Scriptura dicit: "Deus æterne, qui occultorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant") non ut ad peccandum sua præscientia aliquem compellat, sed ut ipsos peccantes sua æterna providentia juste ordinet vel condemnet. Prædestinatione etiam sua, qua impios punire decrevit (sicut jam dictum est) non ut essent impii effecit; sed ut in ipsa impietate sua perseverantes non essent impuniti, juste constituit.

Quod vero iste adjungit atque definit, quia "sicut Deus sua præscientia et prædestinatione non est alicui causa peccati; ita nec causa sit pœnæ et mortis quæ peccato debetur;" fideliter discernendum est. Quia videlicet homo peccando ipse sibi extitit et existit causa pœnæ suæ, et causa mortis suæ. Et tamen quia omnipotens Deus judex est justus; licet non sit in ejus præscientia et prædestinatione, sed in hominum meritis, causa pœnarum et mortis: tamen est in eadem præscientia et prædestinatione æterna justitia, qua in sua impietate permanentibus et pœna inferatur et mors. Et ideo tali argumentatione, sicut iste vult, non destruitur prædestinatio Dei, qua impiis irrogat æterna supplicia. Quia si non est in ejus prædestinatione ulla causa pœnarum: est tamen ibi justitia et judicium juste inferendarum pœnarum.

Addit idem: "Sis qua causa præcedat voluntatem, id est, naturam ad bona vel mala cogitanda vel facienda, non esse naturam." Ubi manifeste contra veritatem loquitur. Si enim nulla causa præcedit voluntatem hominis ad bona cogitanda vel facienda: unde est in homine bona voluntas, id est, pia affectio ut possit aliquid boni cogitare vel facere? Neque enim a semetipso habet homo voluntatem bonam, de qua dicitur, "Paxh in terra, hominibus bonæ

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »