Imágenes de páginas
PDF
EPUB

voluntatis," neque a semetipso habet efficientiam boni operis, de qua dicitur: "Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum," sed ab illo hæc habet, de quo apostolus fidelibus dicit; "Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate." Ipse prævenit voluntatem hominis misericordia sua: sicut Psalmista dicit; "Deus meus, misericordia ejus præveniet me." Ipse inspirat homini gratiam cogitandi recte: sicut apostolus dicit; "Non" quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est."

Ipse ergo nobis est causa bonæ voluntatis: ipse nobis est causa bene desiderandi et perficiendi: ipse nobis causa misericordiæ et gratiæ; qua non solum bene agere et perficere, sed etiam bene cogitare possimus. Et non solum in præsenti hæc agit in electis suis; sed etiam ante mundi constitutionem prædestinavit illos gratia sua, ut essent sancti et immaculati coram ipso: sicut apostolus testatur dicens; "sicut" elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, in charitate." Cum ergo tanta et talis causa, quæ est utique causa omnium bonorum, sive in condendis, sive in munerandis creaturis suis, sit nobis optima et æterna causa bonæ voluntatis, præcedens nos gratia sua, ut bene velle et bene agere possimus: quomodo iste dicit, nullam causam præcedere bonam voluntatem, et bona opera nostra; aut si præcedat hæc aliqua causa per quam fiant, ipsam causam non esse naturam? cum omnipotens Deus, qui bonæ voluntatis nobis est causa, ipse sit præ omnibus summa et optima natura.

Qui ergo non credit hanc summam et efficacissimam causam eandemque summam et optimam naturam, præcedere voluntatem nostram ut recte velle et recte operari possimus; manifeste resistit veritati, et Pelagiani erroris esse convincitur. Si enim hæc felix causa non præce

[ocr errors][merged small][merged small]

deret hominum voluntates: nulla esset prædestinatio bonorum, nulla redemptio miserorum, nulla remuneratio operum piorum. Ad mala autem cogitanda vel facienda, absit ut hæc summa et optima causa voluntatem nostram præcedat: præcedit tamen eam causa, non efficiens sed deficiens, id est, summi boni desertio et inferioris appetitio; cum ab amore Dei anima deficit, et ea quæ sunt inferius concupiscit. Ad hoc ergo elapsa humanæ naturæ voluntas efficitur mala; nullam aliam habens causam quia mala sit, nisi, ut dictum est, defectum a summo bono. Talis namque defectus voluntatis et angelos fecit malos deserentes Deum, et hominem similiter malum inobedientem Deo. Talis autem defectus manifeste non est aliqua natura: est tamen ipsius vel humanæ vel angelicæ naturæ deserens creatorem, et defluens ad seipsum, vel etiam ad infimam creaturam. Et hæc est origo totius malæ voluntatis, totius pravæ cupiditatis et operis. Sed quamvis non sit Deus causa malis voluntatibus nostris ; nec ulla natura subsistens, sed creaturæ rationalis adfectus ab amore conditoris deficiens: non tamen idcirco non est judex et vindex ipsarum cogitationum nostrarum, et justæ vindictæ ac judicii sui prædestinator æternus. Quod iste tantis ambagibus et argumentationibus evacuare contendit.

Quod ait, "nullum peccatum, nullamque ejus pœnam aliunde nasci, nisi propria hominis voluntate libero male utentis arbitrio;" verum est quidem, quia hominis propria voluntate commissum est peccatum, et peccati merito consecuta est pœna peccati, id est, mors, miseria et supplicium. In hoc tamen plurimum distat inter peccatum et pœnam peccati: quod peccatum illud solus homo fecit; peccati vero pœnam et ipse meruit, et Deus juste judicando inflixit. Et ideo tali argumentatione nequaquam concludit vel ostendit iste quod vult; videlicet, quasi nulla poena peccati, nulla miseria, nullum supplicium, quæ peccatoribus irrogantur, a Deo sint: et ideo non potuisse a Deo prædestinari iniquorum æterna supplicia; quia ab ipso non sunt, sicut peccatum, ita nec supplicium. Cum

[ocr errors][merged small]

sicut jam supra ostendimus, apertissime contra hunc errorem Scriptura clamet: "Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt." Non utique illa mala quæ homines peccando et inique agendo committunt, quorum omnino Deus author non est, sed illa quæ propter peccata hominibus justo Dei judicio irrogantur; sicut, fames, cædes, hostilitates, vastationes, et cæteræ ærumnæ et clades.

Septimo capitulo talem definitionem ponit: "Liberum arbitrium inter media dona Dei deputandum; ideoque et peccari potuisse." Ubi hoc breviter dicendum et distinguendum est, quod iste licet donum Deum dicat esse libe-, rum arbitrium, tamen naturale illud tantummodo asserit more Pelagianorum. Cum fides Ecclesiæ multum distinguat inter dona naturæ et dona gratiæ: ut quod dedit omnipotens Deus homini naturaliter mentem rationalem et intellectualem, et in eadem mente memoriam, intelligentiam, voluntatem; quod etiam dedit naturaliter corpori humano, substantiam, formam, speciem, incolumitatem; sensum videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi, vivificante illud anima et sensificante; manifeste sint dona et munera naturæ, quæ prima creatione Deus homini inseruit, et creando naturaliter dedit. Quod autem dat Deus homini fidem, spem, charitatem, pietatem, bonam voluntatem, boni operis facultatem, et cætera hujusmodi: dona [sunt] suæ gratiæ, dona Spiritus sancti; de quibus apostolus dicit: "Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult." De quibus etiam in psalmo dictum esse exponit; "Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus."

Unde et ipsum liberum arbitrium fides Catholica, fides vera, inter dona gratiæ deputat. Quia licet naturaliter illud homini Deus inseruerit, quando eum creavit utique bonum et bona voluntate præditum tamen et tunc indigebat gratia conditoris, ut in bono quo creatum fuerat per

P Eccl. cap. 11. ver. 14.

1 Cor. cap. 12. ver. 11.

4 Ad cap. VII.

Psalm. 68. ver. 18. Ephes. cap. 4. ver. 8.

maneret; et primi illius peccati merito amissa libertate infirmatum, vitiatum, atque corruptum, et velut quadam ruina depressum, nullatenus valet assurgere ad illud æternum et summum bonum, ad quod homo conditus est, nisi Dei gratia sanetur, redintegretur, illuminetur, et liberetur; nec potest omnino aliter fieri liberum, nisi fuerit Dei gratia liberatum, per eum qui dicit; "Si" vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis." Ut fiat in nobis quod apostolus ait: "Ubi spiritus Domini, ibi libertas." Et ideo, sicut diximus; insanus et Pelagianus est error, si quis liberum arbitrium, quod in Adam periit peccando, amisso, et dono naturæ, et dono gratiæ, aliter putat esse liberum, nisi fuerit Christi gratia liberatum.

Quod autem dicit iste, "illud liberum arbitrium bonum et rectum, et bona voluntate ad superna et divina erectum, quale in primo homine conditum fuit, ita ut esset sine ullo peccato, et posset non peccare, si vellet:" quod, inquam, tale et tam magnum bonum, non inter summa, sed inter mediocria Dei dona esse asserit deputandum; multum a veritate discordat. Quia, sicut diximus, tantum et tale erat in illo primo homine liberi arbitrii bonum, quale in nullo est sanctorum in præsenti vita: in quibus licet sit liberum arbitrium jam Christi gratia liberatum atque sanctum, tamen tanta est illa sanitas, ut quandiu mortaliter vivunt, sine peccato esse non possint; et cum multum velint atque desiderent non peccare, non possint tamen non peccare. Unde et quotidie indigent supplicare, et veraciter dicere Patri cœlesti; "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris." Non ergo medium, sed summum donum erat, secundum eum modum quo tunc homo in paradiso vivebat, liber a peccato, et libertatem non peccandi habens in propria voluntate, quandiu pie Deo se subjiceret regendum atque juvandum ; licet adhuc esset perficiendum in melius, si in Dei obedientia permansisset, ut tantam virtutem acciperet, ut jam peccare non posset. Ut autem tale et tam liberum arbi

" Joh. cap. 8. ver. 36.

Matt. cap. 6. ver. 12.

2 Cor. cap. 3. ver. 17.

trium in illo primo homine peccare posset, fecit hoc desertio Dei, et præsumptio sui: dum sub Deo esse negligens, et in sua potestate esse volens, amisit donum divinæ gratiæ, amisit bonum naturæ, et invenit se sub damnatione miseriæ.

Post hæc dicit iste, "liberam voluntatem esse naturam hominis, ejusque liberum motum ac potestatem movendi; quod sit liberum arbitrium hoc donum Creatoris." Nos autem, ut ipsa rei veritas evidenter ostendit, non dicimus hominem esse voluntatem. Quia videlicet aliud est ei esse, aliud velle: et ideo non homo voluntas, sed hominis est voluntas. Ostendit tamen iste quod, Pelagiano errore, secundum naturam tantum hominis liberum arbitrium esse sentiat; et donum esse naturæ, non donum gratiæ, id est, voluntatis humanæ, ut ipse dicit, liberum motum ac potestatem movendi. Per quod manifeste ostendit ita se sentire, quod voluntas humana non solum liberum naturaliter motum habeat, ut moveatur ad appetendum bonum vel malum; sed etiam liberam potestatem, qua faciat ipsum bonum vel malum.

Sed e contrario fides Catholica tenet, contra omnes hujusmodi errores, quod liberum arbitrium, etsi fuerit in homine naturaliter rectum et integrum ante peccatum; tamen peccati merito depravatum, imo amissum, nullum habeat motum, id est, appetitum bonæ voluntatis implendæ, nisi per occultam gratiam, donante et inspirante illo, de quo apostolus verissime dicit; "Deus" est enim qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate." Habet namque, ut jam diximus, naturaliter a creatore insitum, ut possit velle, ut possit etiam posse quod bonum est: ut autem hoc velit, ut hoc possit nempe perficere; non habet ex se, sed ex illo tantum qui operatur in cordibus fidelium et velle et perficere pro bona voluntate.

Triplex enim status humanæ voluntatis fideliter intelligi potest; videlicet, quod primus ille homo ita bonæ voluntatis conditus est, ut si vellet, posset non peccare.

Ad cap. VIII. sec. 3.

a Sec. 4.

z Philipp. cap. 2. ver. 13.

« AnteriorContinuar »