Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nunc autem etiam sancti homines, quia ex vitiata illius propagatione nascuntur, quamvis velint, non possint non peccare: unde et quotidie veraciter Deo dicunt; "dimitte nobis debita nostra." In illa autem beatitudine eis donanda est, tanta virtute solidandi sunt; ut jam non possint peccare; sicut tanta incorruptionis gratia induendi, ut nunquam possint mori.

quæ

At in tantum disputator iste auditorum sensibus et auribus abuti præsumpsit, ut auderet, velut quidam fabricator et figulus mendaciorum, novam liberi arbitrii definitionem velut luteam et lutulentam fingere, et quasi magnum aliquid intuentium oculis proponere. Subjunxit enim posthæc, et ait: "Sitque talis differentia inter liberum hominis arbitrium, et ejus substantiam; ut natura- ejus sit in voluntate rationali, liberum vero ejus arbitrium in ejus libertate, sive in motu liberæ naturaliter voluntatis, sive in munere intelligentiæ." Ecce quale liberum arbitrium docet; utique Pelagianum, non Christianum: cujus scilicet natura sit rationalis voluntas, effectus vero in sua naturali voluntatis libertate consistit; et ex sola et in sola ipsa naturali voluntate habeat libertatem et motum et intelligentiæ munus. Nos autem, secundum veritatem fidei, ita liberum arbitrium in homine agnoscimus, ut licet menti rationali naturaliter a Deo insitum, et bonum ac rectum prima conditione collatum; tamen peccati merito depravatum, et naturali virtute spoliatum, nullam possit habere ad verum bonum libertatem, nullum bonæ voluntatis motum, nullum intelligentiæ lumen, nisi illius gratia fuerit instauratum, qui ait: "Sid vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis."

Quod vero ait," omnem prædestinationem præscientiam esse;" ex parte verum est quidem. Quia omnis prædestinatio futurorum non sine præscientia sit, per quam ipsa futura præsciuntur. Sed si hoc ideo dictum est, quasi nihil amplius agat prædestinatio in rebus vel de rebus futuris, quam præscientia; manifestissime falsum

b Matt. cap. 6. ver. 12. d Joh. cap. 8. ver. 36.

c Sec.6.

Ad cap. IX. sec. 2.

est. Quia præscientia ipsæ res futuræ tantummodo præsciuntur: prædestinatione vero etiam statuuntur, præfiniuntur et decernuntur. Et ideo prædestinatio impiorum ad supplicium æternum non tantummodo præscivit, sed etiam justo et æterno judicio statuit ac præfinivit quid essent passuri.

Quod dicit "non esse Dei prædestinationem nisi de his qui præparati sunt ad æternam felicitatem;" sive ex suo sensu hoc dixerit, sive ab aliis audierit: Nos tamen veraciter scimus, quia iste est error moderni temporis apud plurimos, dum non putant prædestinationem Dei nisi in parte electorum in scripturis inveniri; nec ipsum beatum Paulum apostolum in epistolis suis nisi de solis similiter electis prædestinationem posuisse. Sed acquiescendum et obediendum est humiliter veritati; et non quod semel nobis persuasum est, contentiose defendendum; sed potius Scriptura sancta diligentius perscrutanda, non solum apostolica, sed etiam prophetica, ex qua omnis apostolica auctoritas descendit.

In quibus tamen propheticis testimoniis, (quæ nobis B. Apostolus tanta auctoritate proposuit; ut nihil omnino de hujus rei, id est, divinæ in utramque partem prædestinationis, profunditate et obscuritate, nisi ex eorum firmitate et evidenti attestatione docere voluerit) illud præcipue omni pietatis consideratione attendendum est, quod nusquam in eis expresse et proprie verbum prædestinationis sonet: tamen quia ipsæ res ad utramque prædestinationem pertinentes manifestissime apparent, et evidentissime declarantur, confidentissime apostolus ad tantæ rei confirmationem atque doctrinam ea assumpsit; et ita tenenda atque intelligenda Ecclesiæ tradidit. Sua scilicet auctoritate et exemplo nos informans et instruens, ut non contentiose et supervacue de ipso verbo prædestinationis in sanctorum prophetarum eloquiis inter nos disceptemus, vel, quod absit, etiam rixemur: sed pacifica et pia intelligentia, ubicunque res ipsa manifestissime declaratur, in

f Ad cap. XI. sec. 1.

dubitanter omnino divinam prædestinationem et agnoscere et asserere debeamus.

Proponit etiam quæstionem; "quomodo juste judicabitur mundus, quem necessitas prædestinationis cogit perire?" quod absit ut aliquis nostrum dicat. Quia apertissimæ blasphemiæ est, ut Deus prædestinationis suæ præjudicio aliquem cogat peccare et peccando perire. Sed prædestinationis suæ justo judicio, quos perseverantes in peccatis punire decrevit, revocat potius a peccatis: et salubrem terrorem incutit audientibus, ut timentes corrigantur, et correcti minime damnentur.

Si

Similiter falsissimum est, quod affirmare conatur, videlicet, "non esse ullam prædestinationem pœnæ." enim pœna Diabolo et angelis ejus, et omnibus reprobis qui cum eis puniendi sunt, non esset prædestinata: nullatenus veritas diceret: "Ite in ignem æternum, qui paratus est Diabolo et angelis ejus." Et quod in fine hujus tertiæ propositionis ponit, "prædestinationem in donis divinæ largitatis semper intelligendam esse;" similiter falsum est. Invenitur enim et veraciter intelligitur, non solum in donis divinæ largitatis, sed etiam in judiciis justæ damnationis.

De quibus, et suo merito, et justo divino judicio, damnatis cum iste dicat, quod in massa damnata ex originalis peccati merito sint derelicti, et male vivere permissi, et ad extremum æterno igne plectendi; etiam nolens et contradicens, nihil aliud dicit, quam divino eos judicio æterno igni prædestinatos. Nam si massa illa tota damnata est, utique justo Dei judicio est condemnata; et condemnata sine dubio ad æternam perditionem atque supplicium. Quod quid est aliud, quam hanc eandem massam divino judicio damnatam esse ad interitum sempiternum? Ita dum veritati resistere conatur, ipsam veritatem etiam nolens ac nesciens invicta ratione confiteri compellitur. Mirum' est autem quo sensu vel qua ratione possit in

g Sec. 2.

Matt. cap. 25. ver. 41.
Ad cap. XIV. sec. 2.

hAd cap. XII. sec. 3.
k Ad cap. XIII. sec. 4.

telligi; ut Deus peccatoribus prædestinaverit pœnas, et peccatores non prædestinaverit pœnis. Neque enim quando eis pœnas prædestinavit et præparavit, ignorabat qui eis puniendi et cruciandi essent. Quod etiam iste confitetur, dicens esse præscitos. Si ergo certissime præsciebat, qui illis pœnis justissime puniendi et excruciandi essent : quid aliud fecit cum certissimis quibusque certissimas pœnas præparavit; nisi quod eos certissime pœnis prædestinavit? Omnino enim illi soli eas patientur, quos ille passuros præscivit. Quid ergo est immutabili præscientia præscisse illos ad pœnas, quam immutabiliter eos pœnis prædestinasse? Neque enim timendum erat, ut quod certissime præsciebat juste futurum, non prædestinaret se juste facturum.

Alia est autem legum humanarum conditio, quæ sic statuunt peccantibus certa supplicia, ut tamen qui ita peccaturi sint, qui in illis vel illis suppliciis juste excrucientur, penitus ignorent. Et ideo pœnas peccatoribus præparare et prædestinare possunt, quas justas esse noverunt: ipsos tamen peccatores quos prorsus ignorant, pœnis prædestinare non possunt. Quod si scirent certissime personas, quæ illis suppliciis digna essent; possent omnino justissime, sicut peccatoribus pœnas statuere, ita et ipsos peccatores certa et justa definitione pœnis prædestinare: sicut in ipsa jam judicii examinatione, quos certissime comprobaverint capitalis criminis reos, et mortem eis statutam atque decretam ex legibus recitant, et manifesta sententia ipsos morti adjudicant. Quod eis utique præstat judicii certa cognitio: ut sicut peccatoribus pœnas, ita et ipsos peccatores pœnis prædestinare audeant.

Si ergo utrumque hoc recte et juste in humano judicio, certis cognitionibus informato atque formato, potest fieri, ut et pœnæ peccatoribus, et peccatores pœnis justo et irreprehensibili judicio decernantur; nec tamen aliquis talium reorum vel per ipsas leges vel per ipsos judices ad peccandum cogitur, sed tantum quia peccavit juste punitur: quanto incomparabiliter et ineffabiliter in divino ju

m Sec. 3.

dicio fieri omnino credendum est, ut (quoniam et ipsas pœnas quæ peccatoribus juste debentur, et ipsos peccatores quibus debentur æterna scientia novit) cum nulli sit ipse auctor vel causa peccati, justissime tamen et pœnas peccatoribus quas justissimas novit, et peccatores, numquam sibi ignotos, sed æterna veritate notissimos, æternis prædestinet pænis? Neque enim aliquis nostrum dicit, quod iste tam frequenter objicit, quod Deus prædestinatione sua aliquem cogat ad peccandum, sed tantummodo pro his quæ peccavit ad luendum supplicium: sicut nec leges ipsæ decernendo supplicium, compellunt ad peccatum; sed tantummodo quod spontanee et voluntarie peccatum est, justa damnationis ultione non relinquunt impunitum.

Ergo" quod dicit, Deum non prædestinasse pœnas vel peccata: de peccatis utique verum est, quia non prædestinavit nisi quæ fuerat ipse facturus; quæ utique omnia et bona et justa sunt: de pœnis autem manifeste falsissimum est; quas non solum prædestinavit, sed etiam præparavit. Sicut ipse Dominus in evangelio dicit. "Discediteo a me maledicti in ignem æternum qui paratus est Diabolo et angelis ejus." Adjungit exemplum Judæ satis absurde et incongrue; et statim subjungit, dicens ; "Pœnas mala esse, ideoque non a Deo, a quo malum non sit." Contra illud quod ipse Deus per prophetam testatur, dicens: "Ego Dominus faciens pacem et creans malum." Unde et alibi scriptum est: "Sia erit malum in civitate quod Dominus non fecit." Et iterum: "Bona' et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt."

Et ideo fideliter discernendum, aliud esse malum, id est, vitium contrarium bono, quo utique non est a Deo, sed vel a Diabolo inventum, vel ab homine commissum: aliud vero esse malum, quod significat aliquam afflictionem, vel temporalem vel æternam ; ut sunt fames, pestilentia, hostilitates, vastationes, mors, et ipsa quæ appellantur æterna

n Ad cap. XV. sec. 2. P Esai. cap. 45. ver. 7.

Eccl. cap. 11. ver. 14.

Matt. cap. 25. ver. 41. 9 Amos cap. 3. ver. 6.

« AnteriorContinuar »