Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAP. XI.

Scripta a Prudentio Tricassino episcopo, Remigio Lugdunensi archiepiscopo, et

Ratramno Corbeiensi monacho, causæ Gotteschalci patronis, edita.

ADVERSUS eundem Scotum, ex variis veterum doctorum testimoniis, a Prudentio episcopo Tricassino liber est congestus: cui et inde titulus datus : “ Liber Johannis Scoti correctus a Prudentio, sive a cæteris Patribus; videlicet a Gregorio, Hieronymo, Fulgentio, atque Augustino." Is vero ex Nicolai Fabri suppellectile libraria in Augustini Thuani bibliothecam traductus, Lutetiæ nunc a Puteanis fratribus possidetur. Cui hæc ad Wenilonem Senonensem archiepiscopum præfixa cernitur epistola.

Reverentissimo patri et beatissimo pontifici inter pastores Christi eminentia vitæ

doctrinæque eximietate clarissimo Gueniloni, Prudentius æternam in Domino salutem.

“ Accensus, prout decet atque oportet, zelo Catholicæ fidei, et veræ charitatis affectu, Pater beatissime, misisti mihi quandam schedulam decem et novem capitula continentem, ex libro cujusdam Scoti selecta, a nostro, ut ais, se quodam modo intellectu divertentia, rogans et monens, ut quæcunque in eis a vero exorbitantia comperissem, unicuique de libris evangelicis et catholicorum doctorum auctoritatibus devianti capitulo congrua depromerem abunde responsa. Quibus decursis solliciteque perspectis, reperi in eis Pelagianæ venena perfidie, et aliquoties Origenis amentiam, Collyrianorumque hæreticorum furiositatem : quorum [errores] merito a Catholicæ fidei cultoribus ac propugnatoribus validissimis confutati,

a Ex Nicol. Camuzatii promptuario antiquitatum Tricassinæ diæcesis.

[ocr errors]

censuraque justissimæ severitatis multo ante nostra tempora damnati sunt. Intremui, fateor, et expavi tot olim errores, cum suis auctoribus jam sopitos, nostris denuo temporibus pullulare; et deficientes quondam fumos nova rursum accensione erumpere, suique noxietate multorum oculos caligare. Quibus, ut jusseras, refellendis cum animum pararem appellere ; laboris difficultate perterritus, deliberabam penitus omittendum.”

“Verum monentis auctoritate perpensa, duxi satius cum fructu obedientiæ, etsi minus pleno, aliquatenus labi; quam paternæ reverentiæ, timiditate stupida, contraire. Animatus itaque meritis rogantis, orationumque instantissima puritate scribentis; visum est librum eundem si qua forte inveniri posset diligenti curiositate perquirere, cujus serie salebrosas tantorum errorum tortiones valerem facilius intueri. Quo gratia Dei, sine qua nihil sum, et nihil possum, ut optaveram assecuto; deprehendi, quantum divinitus inspiratus potui, Pelagii, Celestii, eorumque sequacis ac defensoris acerrimi Juliani, per omnia sectatorem, Johannem videlicet Scotum, tanta impudentia orthodoxæ fidei patribusque Catholicis oblatrantem: ac si unus spiritus Julianum Johannemque docuerit, unus idemque spiritus in eis fuerit ; nec dispar spiritus per eorum linguas tot tantasque blasphemiarum nauseas evomuerit. Nam et gratuitam Dei gratiam pariliter impugnant, et Dei justitiam similiter denegant, et originale peccatum, quod nascentes trahimus, quoque non nisi coelesti gratia per mysterium baptismatis solvimur, in dissimili garrulitate dissuadent; argutiisque dialecticis simillima vanitate desipiunt. Rectissimum etiam sanctarum Scripturarum intellectum, patrumque Catholicorum sensum sanissimum, tam concina varicositate pervertunt; ac si nunquam adversus eorum errores quippiam fuerit actitatum. Quibus cum a patribus, præcipueque beatissimo Augustino, competentissime abundantissimeque responsum fuerit : nequaquam me præsumptionis a piis lectoribus credidi judicandum, si tuis monitis, dictante pietate, libenter obsequens, offeram pro vili portione in donaria tabernaculi Domini mei quæ possim; relinquens potioribus ac doctioribus, quæ

que melius valuerint et voluerint, offerenda. Nec posse, ut ait S. Hieronymus, alterius opes alterius paupertate fædari. Fidens igitur in ejus gratia, qua prævenimur ut . bene velimus, subsequimur ne frustra velimus; revolutis patrum consonis per omnia paginis, quid quisque eorum antidoti contra eadem venena confecerit, decerpere fideliter curavi, præfixo cujusque doctoris nomine, libroque pariter intimato. Verba quoque ejusdem Johannis, ut ab eo digesta sunt, pluribus locis inserui, præposito etiam nomine ipsius, cum præcedente illud nota quæ Græce dicitur Oñra, quam sententiis capitalibus damnandorum aliqui" præscribere solebant. In multis enim non verba ejus interposui, quæ loquacitate nimia legentibus fastidium ingerunt; sed sensibus eorum pro captu meæ pusillitatis veraciter obviavi. Ubicunque autem mei sermonis interpositio necessarium locum expetit, ne quid mihi tribuerem, si quid boni suprema gratia per meæ linguæ organum loqueretur, notam superponere studui, quæ ab artigraphiso Chrisimond nuncupatur : quoniam velut monogramma nominis Christi effigiare quodammodo cernitur: ut ejus totum ostenderem, quidquid benignitatis ipsius largifluis indebitisque muneribus imbibissem. Illud etiam necessario credidi præmonendum, ut tuæ beatitudinis perspicacia subtiliter solliciteque attendat, quantis se idem Johannes contrarietatibus impugnet, qui ea quæ nunc adfirmat post denegat, et quæ modo loquaci vanitate diffitetur, postmodum vana loquacitate confitetur: adeo ut aut non viderit quid dixerit, aut a nullo unquam videri putaverit.”

“ Quæso igitur, ut omnia vigilanter studioseque permetiens, quidquid fideliter dictum judicaveris, auctori Domino gratias agendo deputes: si quid vero (quod absit) secus reperies, imbecillitati meæ compatiens, emendare ne differas. Sicque fructum piæ devotionis duplicato feenore consequeris; si et votis pie jubentis pie prolata re

b alioqui, legit Barthius, adversar. lib. 29. cap. 15. c Vid. eundem Barthium, lib. 18. cap. 14.

xprjocov. Vid. Casaubon. pag. 59. notarum in Platonem Diogenis Laertii.

d

spondeant, et alio nitentia ad suum tramitem dirigantur. Orantem pro meis multipliciter prævalentibus mentis et corporis infirmitatibus sanctissimam paternitatem tuam, virtus omnipotentis gratiæ Dei vigentem ac sospitem jugiter conservare dignetur.”

De censura vero illa iniquiore, quam opusculo huic in manuscripto exemplari ab antiquario præfixam fuisse commemoravimus®, Caspar Barthii conjectura est; “ potuisse censorem illum Pelagianas Scotí diatribas, quarum vestigia in Prudentianis forte relicta, oculo non satis attento pellegisse, etinde notam innocenti episcopo impegisse.” Non enim breves tantum illas novemdecim capitulorum summas, ut fecit Florus, sed ipsa quoque Scoti pluribus in locis verba, ex integro illius opere descripta, responsioni suæ inseruit Prudentius. Nisi putandum potius, ex Semipelagianorum numero fuisse censorem illum, vel, quod Flodoardo et aliis annalium scriptoribus accidisse videmus, Rabani et Hincmari partibus adversus Gotteschalcum nimium favisse: tum enim de Prudentii dogmatibus sinisterius eum judicasse, nihil est mirandum. Cum enim Æneas, qui synodo Carisiacæ interfuerat, in Parisiensi Ecclesia episcopus esset ordinandus: pro Gotteschalci parte capitula nonnulla edidit Prudentius, illis quæ in- Carisiaco conventu constituta fuerant, opposita, quibus si episcopus postulatus subscribere recusaret, ordinationi ejus se nequaquam assensurum, missa per vicarium tractoria sua, protestatus est. Eam vero integram, quandoquidem ad eam de qua agitur causam in primis facit, transcribendam hic curavimus.

Patri venerabili (Gueniloni metropolitano Senonicæ sedis Antistiti] et cæteris

patribus fratribusque sincerissime diligendis, atque coepiscopis reverendis, Prudentius æternam in Domino salutem.

“ QUANTUM ad meritum peccatorum meorum spectat, justissimo Dei judicio, quantum vero ad indebitas atque indeficientes ejus misericordias pertinere dinoscitur, mise

• Supra, cap. 8. pag. 86.

Barth. adversar, lib. 18. cap. 11, & Ex Appendice tomi 2. conciliornm Galliæ.

ricordissimo ipsius munere, infirmitatibus pene omnibus notis depressus, sancto desiderabilique vestro conventui adesse prohibeor. Quod autem possum, præsentibus literis, atque legato nostræ Ecclesiæ presbytero Arnoldo, mei consensus præsentiam eatenus exhibeo, ut is qui ordinandus est, si apostolicæ sedis, omnibus institutis, et beatorum patrum Innocentii, Zosimi, Bonifacii, Xysti, Leonis, Gelasii, Calestini, Gregorii, Hilarii, Ambrosii, Augustini, Isidori, Primasii, Fulgentii, Hieronymi, Cassiodori, Bedæ, aliorumque adæque catholicorum atque orthodoxorum virorum scriptis dictis, ac specialiter super quatuor capitulis, quibus omnis Ecclesia Catholica adversus Pelagium, ejusque hæreseos sequaces, pugnavit ac vicit, atque ad posterorum memoriam litteris auctoritate et veritate plenissimis mandavit, confitendo subscribere, et subscribendo confiteri voluerit; ejus me ordinationi consentaneum esse profiteor. Sin alias, prorsus neque assentior, neque fidelibus Christi assentiendum suadeo. Capitulorum vero quatuor præmissorum seriem, quamvis vestram prudentiam multo vivacius, quam meam extremitatem compertam esse non dubitem, necessario tamen breviter adnectendam judicavi, ut facilius quid sentiam, cui veritati consentiam, vestra bonitas recognoscat. Videlicet:

I. Ut liberum arbitrium in Adam merito inobedientiæ amissum, ita nobis per Dominum nostrum JESUM Christum redditum atque liberatum confiteatur, interim in spe, postmodum autem in re, sicut dicit apostolus : Spe" enim salvi facti sumus ; ut tamen semper ad omne opus bonum Dei omnipotentis gratia indigeamus, sive cogitandum, sive inchoandum, operandum, ac perseveranter consummandum; et sine ipsa nihil nos posse ullatenus, aut cogitare, aut velle, aut operare sciamus.

II. Ut Dei omnipotentis altissimo secretoque consilio credat, atque fateatur, quosdam Dei gratuita misericordia ante omnia sæcula prædestinatos ad vitam ; quosdam imperscrutabili justitia prædestinatos ad pænam : ut id vide

h Rom. cap. 8. ver. 24.

« AnteriorContinuar »