Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vina, id est, divinitus inspirata et gesta, et præscita et prædestinata debent intelligi. Mala vero opera ejusdem creaturæ, quia ipsius tantummodo sunt, et ex ejus vitio non ex Dei voluntate vel operatione procedunt; præscita a Deo dici possunt, prædestinata non possunt. Quia ita est ille certissime præscius omnium futurorum, et bonorum scilicet et malorum; ut nunquam esse possit prædestinator, sicut nec auctor, malorum."

V.

"Quod omnipotens Deus eadem præscientia et prædestinatione sua ita quosdam malos in sua iniquitate, et impietate et præscierit perseveraturos, et ob hoc juste prædestinaverit perituros; ut ex ipsa certa præscientia, et justa prædestinatione sua, nulli necessitatem imposuerit ut malus esset, et aliud esse non posset. Hoc enim si fecisset, quod absit de ejus bonitate sentire, ipse utique esset auctor malorum, quæ suæ potestatis violentia fieri compulisset. Non ergo ille, tantæ bonitatis et pietatis pater, quemquam impellit aut compellit ad malum opus agendum vel in malo opere permanendum: tamen vere constringit et compellit judicio in malis perseverantes ad justum supplicium luendum. Et ibi ergo bonus, quia neminem vult malum esse; et hic justus, quia nullum iniquum et impium permittit impunitum esse: nusquam autem malus, qui malorum tantummodo ultor, nunquam auctor existit."

VI.

"Ut in divinis scripturis nequaquam hoc pueriliter quæratur vel exigatur, ut ibi solummodo intelligatur divina præscientia et prædestinatio, ubi hæc ipsa nomina præscientiæ et prædestinationis expresse et proprie posita inveniuntur: sicut eo loco ubi apostolus dicit; Nam" quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, sed ubicumque res ipsa ejusdem divinæ præscientiæ

Rom. cap. 8. ver. 29.

et prædestinationis certissime posita legitur, præscientiam et prædestinationem ipsam intelligendam esse minime dubitemus."

VII.

"Ut neque de electis Dei ullum perire posse credamus, neque de reprobis aliquem salvari ullatenus existimemus. Non quia non possunt homines de malo ad bonum commutari, et de malis et pravis boni ac recti fieri: sed quia in melius mutari noluerunt, et in pessimis operibus usque in finem perseverare voluerunt; nec possunt ullo modo pertinere ad sortem electorum, qui magis elegerunt permanere in malitia iniquitatum et impietatum suarum. Hoc enim pessimum et nefarium malum, quod est nolle ad Deum converti, neque de malo ad bonum commutari; sed secundum duritiam et impænitentiam cordis sui thesaurizare sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii, ille in eis æterna sua præscientia verissime prævidit futurum, qui omnino falli non potest; et quia hoc verissime præscivit, juste omnino tales perditioni æternæ prædestinavit. Quod ergo non possunt salvari, eorum est vitium quia nolunt, non Dei, quod absit, aliqua iniquitas, qui erga illos et verax semper extitit in præscientia sua, et justus injudicio suo. Licet sit et aliud genus reproborum, in innumerabilibus videlicet millibus parvulorum, qui nec ætatem nec sensum ad aliquid boni agendum unquam acceperunt; sed in sola originalis peccati, quæ per unum hominem in mundum intravit, damnatione perierunt. De quibus quid aliud dicendum, nisi quod et in eorum reprobatione atque interitu omnipotens Deus justus est; in quibus non naturam bene a se conditam, sed culpam male admissam, et in eos originaliter transfusam, justa ultione damnavit ?"

EJUSDEM Remigii Lugdunensis in tredecim Pauli epistolas habemus commentarios: non illos quidem (uti arbitratus est Maldonatus) qui Ambrosio Mediolanensi, sed

Rom. cap. 2. ver. 5.

y Maldonat. in Matt. cap. 19. ver. 9. et cap. 12. ver. 32.

qui Haymoni Halberstatensi episcopo vulgo tribuuntur; et a Johanne Baptista Villalpando, falso Remigii Remensis titulo sunt editi, ejusque nomine a Cuthberto Tonstallo indeque a Bellarmino et aliis, in quæstione sacramentaria prius producti. In tredecim epistolas dixi: quoniam qui in epistolam ad Hebræos reliquis adjunguntur, neque Haymonis neque Remigii, sed Primasii esse; sicut et eos qui Ambrosianis annectuntur, et Ambrosii nomine ab Algero, Petro Longobardo, et aliis citantur, ex Johannis Chrysostomi in eandem epistolam homiliis, Cassiodori rogatu a Mutiano Scholastico latine conversis, ad verbum excerptos esse, deprehendi.

Porro Remigio in tutanda Gotteschalci causa adjunxit se etiam Ratramnus monachus Corbeiensis; libro ad Karolum Calvum regem de prædestinatione scripto. De quo Sigebertus. "Ratramus scripsit librum de corpore et sanguine Domini, et ad Karolum librum de prædestinatione." Et Trithemius, in scriptorum ecclesiasticorum catalogo. "Bertramus presbyter et monachus, in divinis scripturis valde peritus, et in literis secularium disciplinarum egregie doctus, ingenio subtilis et clarus eloquio, nec minus vita quam doctrina insignis; scripsit multa præclara oposcula, de quibus ad meam notitiam pauca per venerunt. Ad Karolum regem, fratrem Lotharii imperatoris, scripsit commendabile opus De prædestinatione; et De corpore et sanguine Domini, lib. 1." Pervulgatum nimirum illum, cui Bertrami nomen ex Trithemio affixit primus editor: hac tamen adjecta admonitiuncula, quæ in posterioribus editionibus est omissa. "De nomine authoris hujus norit lector, quod quamvis alicubi aliter quam hic habetur, nomen ejus exprimatur: tamen appellationem istam esse magis communem ac familiarem, ideoque hanc illi præferendam."

Inter opuscula vero ejus, quæ ad Trithemii notitiam non pervenerunt, unum est, De nativitate Christi, (in quo eandem, quam in libro de corpore et sanguine Do

z Flodoard. lib. 3. cap. 15.

a lib. de viris illustrib. cap. 96.

b Bertram. de corp. et sangu. Domini, edit. Colon. an. 1532. et 1551.

mini tradidit, doctrinam propugnat.) De Anima alterum: quorum utrumque tum in Sarisburiensi tum in Benedictini Collegii apud Cantabrigienses bibliotheca asservatur. Item liber contra Græcos: qui in Thuana bibliotheca penes fratres Puteanos est: et cum aliis ejusdem argumenti libellis a Jacobo Sirmondo V. C. propediem edendus expectatur. Ad eundem, ut videtur, Ratramnum; sive Ratrannum, epistolam suam septuagesimam nonam scripsit Lupus Ferrariensis Abbas; et Gotteschalcus carmen: cujus hoc proœmiolum, ut et ejusdem Gotteschalci quicquid habemus reliquum ab interitu vindicavit a me modo nominatus vird doctus cui tot alia veterum monumenta lucem debent.

Age, quæso, perge Clio,

Propera celer virago;

Repeda sagax propago,

Cui frater est Apollo.

Fer amico ovans Ratramno,

Domino, patri, magistro,
Calamo metrum impolito,

Quod ei libens remitto.

c Fuit enim et Ratrannus præpositus monasterii Orbacensis: apud Flodoard. lib. 3. cap. 28. Eo vero tempore quo in Carisiaca synodo condemnatus est Gotteschalcus, monasterii illius abbas fuit Bavo: supra pag. 60. (cum Flodo ardo, lib. 3. cap. 11.)

d Sirmond. not. in Ennodii Ticinens. lib. 5. epist. 7.

CAP. XII.

Concilii Valentini canones, capitulis Carisiaci conventus et Johannis Scoti oppositi.

RABANUM, Lupum Servatum, Amalarium, Johannem Scotum et Hincmarum contra Gotteschalcum; atque ex alia parte Florum, Prudentium, Remigium et Ratramnum, pro eodem dimicantes conspeximus. Ejusdem causam in Moguntina et Carisiaca synodo condemnatam audivimus: eandem in Valentina et Lingonensi vindicatam jam videbimus, Et Valentinæ quidem acta ita sese habent.

PRÆFATIO CONCILII VALENTINI.

"REGNANTE Domino nostro JESU Christo, anno DCCCLV. ab Incarnatione ejus, gloriosissimo Lothario imperante XV. Indictione III. mense Januario, VI. Idus ejusdem mensis, apud urbem Valentinam, in domo Basilica S. Johannis adjacente. Cum propter causam episcopi civitatis ipsius criminibus diffamati, ex jussione præfati pii principis, reverentissimi trium provinciarum episcopi in unum collecti resedissent; id est, Lugdunensium, Viennensium, et Arelatensium, numero XIV. quibus præfuerunt, auctore Domino, episcopi metropolitani, videlicet Remigius Lugdunensis, Agilmarus Viennensis, Rodlandus Arelatensis, conlaborante eis quam maxime venerabili Ebbone Gratianopolitano episcopo; adjuncto etiam venerabili cœtu presbyterorum, devotissimis quoque diaconis adstantibus, evangeliis in medio positis, post objectiones episcopo factas, discussas, et finitas, placuit omnibus in

a Ann. DCCCLV.

« AnteriorContinuar »