Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sancta synodo constitutis, ne fratrum conventus absque ædificatione discederet, hæc pauca in Christi nomine, quæ subter adnexa sunt, ad commonitionem sui cæterorumque fidelium, devota et sollicita pietate adnotare."

CANONES.

I. Quod novitates vocum omni studio vitandæ sint.

"QUIA doctorem gentium in fide et veritate fideliter commonentem obedienterque audimus: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientia, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Et iterum; Profana autem et inaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Et iterum: Stultasd autem et sine disciplina quæstiones devita; sciens quia generant lites: servum autem Domini non oportet litigare. Et iterum; Nihile per contentionem neque per inanem gloriam. Paci, quantum Deus dederit, et caritati studere cupientes, attendentes pium ejusdem apostoli consilium, Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: novitates vocum, et præsumptivas garrulitates, unde potius inter fratres contentionum et scandalorum fomes excitari potest, quam ædificatio ulla timoris Dei succrescere, cum studio omni devitamus; indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus verbum veritatis, ipsisque sacræ Scripturæ lucidissimis expositoribus, id est, Cypriano, Hilario, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, cæterisque in Catholica pietate quiescentibus, reverenter auditum, et obtemperanter intellectum submittimus, et pro viribus quæ ad salutem nostram scripserunt amplectimur. Nam de præscientia Dei, et de prædestinatione, et de quæstionibus aliis, in quibus fratrum animi non parum scandalizati probantur, illud

b 1 Tim. cap. 6. ver. 20. d2 Tim. cap. 2. ver. 23. Ephes. cap. 4. ver. 3.

VOL. IV.

c. 2 Tim. cap. 2. ver. 16.

e Phil. cap. 2. ver. 3.

N

tantum firmissime tenendum esse credimus, quod ex maternis Ecclesiæ visceribus nos hausisse gaudemus."

II. De æterna Dei præscientia bonorum et malorum.

"Deum præscire et præscisse æternaliter, et bona quæ boni erant facturi, et mala quæ mali sunt gesturi, quia vocem Scripturæ dicentis habemus: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant ; fideliter tenemus, et placet tenere, bonos præscisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eandem gratiam æterna præmia accepturos: malos præscisse per propriam malitiam malos futuros et per suam justitiam æterna ultione damnandos: ut secundum Psalmistam, quia potestas Dei est, et Domini misericordia, reddat unicuique secundum opera sua. Et sicut apostolica doctrina se habet; His quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quærunt, vitam æternum: his autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. eodem sensu idem alibi: In revelatione, inquit, Domini JESU Christi de cœlo cum angelis virtutis ejus, in igne flammæ dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obediunt evangelio Domini nostri Jesu Christi; qui pœnas dabunt in interitu æternas, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. Nec prorsus ulli malo præscientiam Dei imposuisse necessitatem, ut aliud esse non posset; sed quod ille futurus. erat ex propria voluntate, ille sicuti Deus, qui novit omnia antequam fiant, præsciit ex sua omnipotenti et incommutabili majestate. Nec ex præjudicio ejus aliquem, sed ex merito propriæ iniquitatis credimus condemnari. Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa

Dan. cap. 13. ver. 42. iRom. cap. 2. ver. 7.

h Psalm. 62. ver. 11, 12.

2 Thess. cap. 1. ver. 7, 8, 9, 10.

In

damnationis, vel merito originali, vel etiam actuali permanserunt."

III. De prædestinatione Dei, electorum ad vitam, et impiorum ad mortem.

"Sed et de prædestinatione Dei placuit, et fideliter placet; juxta auctoritatem apostolicam, quæ dicit; An' non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam? ubi et statim subjungit; Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata sive præparata in interitum, ut ostenderet divitias gratiæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam. Fidenter fatemur, prædestinationem electorum ad vitam, et prædestinationem impiorum ad mortem: in electione tamen salvandorum, misericordiam Dei præcedere meritum bonum; in damnatione autem periturorum meritum malum præcedere justum Dei judicium. Prædestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quæ ipse vel gratuita misericordia, vel justo judicio facturus erat; secundum Scripturam dicentem: Quim fecit quæ futura sunt. In malis vero ipsorum malitiam præscisse, quia ex ipsis est; non prædestinasse, quia ex illo non est. Pœnam sane malum meritum eorum sequentem, uti Deum, qui omnia prospicit, præscivisse; et prædestinasse, quia justus est; apud quem est, ut sanctus Augustinus ait, de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa præscientia. Ad hoc siquidem facit sapientis dictum: Parata" sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. De hac immobilitate præscientiæ et prædestinationis Dei, per quam apud eum futura jam facta sunt, etiam apud Ecclesiastem bene intelligitur dictum: Cognovi° quod omnia opera quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum. Non possumus his addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. Verum aliquos ad malum præ

Rom. cap. 9. ver. 21, 22, 23.

m Esai. cap. 45. ver. 11. (secundum LXX.) Prov. cap. 19. ver. 29.

Eccles. cap. 3. ver. 14.

destinatos esse divina potestate, videlicet ut quasi aliud esse non possint; non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione, sicut Arausica" Synodus, jllis anathema dicimus."

IV. De redemptione sanguinis Christi, et de quatuor, et novemdecim
Capitulis.

Item de redemptione sanguinis Christi, propter nimium errorem qui de hac causa exortus est, ita ut quidam, (sicut eorum scripta indicant) etiam pro illis impiis, qui a mundi exordio usque ad passionem Domini in sua impietate mortui æterna damnatione puniti sunt, effusum eum definiant, contra illud propheticum; Ero mors tua o mors, ero morsus tuus inferne: Illud nobis simpliciter et fideliter tenendum ac docendum placet, juxta evangelicam et apostolicam veritatem, quod pro illis hoc datum pretium teneamus, de quibus ipse Dominus noster ait: SicutTM Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam æternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. Et apostolus: Christus", inquit, semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Porro capitula quatuor, quæ a concilio fratrum nostrorum minus prospecte suscepta sunt, propter inutilitatem, vel etiam noxietatem, et errorem contrarium veritati: sed et alia novemdecim syllogismis ineptissime conclusa, et licet jactetur, nulla seculari literatura nitentia, in quibus commentum Diaboli potius, quam argumentum aliquod fidei deprehenditur, a pio auditu fidelium penitus explodimus; et ut talia et similia caveantur, per omnia, auctoritate Spiritus sancti interdicimus. Novarum etiam rerum introductores, ne districtius feriantur, castigandos esse censemus."

[ocr errors]

P Concil. Arausican. can. II. cap. 25.
Joh. cap. 3. ver. 14, 15, 16.

4 Hose. cap. 13. ver. 14.

Heb. cap. 9. ver. 28,

V. Quod omnes regenerati a peccatis abluti sint: non tamen omnes salvi fiant.

"Item firmissime tenendum credimus, quod omnis multitudo fidelium ex aqua et Spiritu sancto regenerata, ac per hoc veraciter Ecclesiæ incorporata et juxta doctrinam apostolicam, in morte Christi baptizata; in ejus sanguine sit a peccatis suis abluta. Quia nec in eis potuit esse vera regeneratio, nisi fieret et vera redemptio: cum in Ecclesiæ sacramentis nihil sit cassum, nihil ludificatorium; sed prorsus totum verum, et ipsa sui veritate ac sinceritate subnixum. Ex ipsa tamen multitudine fidelium et redemptorum, alios salvari æterna salute, quia per gratiam Dei in redemptione sua fideliter permanent, ipsius Domini sui vocem in corde ferentes; Qui" perseveraverit usque in finem, hic salvus erit: alios quia noluerunt permanere in salute fidei, quam initio acceperunt, redemptionisque gratiam potius irritam facere prava doctrina vel vita, quam servare, elegerunt; ad plenitudinem salutis, et ad perceptionem æternæ beatitudinis nullo modo pervenire. In utroque siquidem doctrinam pii doctoris habemus: Quicumque" baptizati sumus in Christo JESU, in morte ipsius baptizati sumus. Et, Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis; et iterum: Accedamus cum vero corde, in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem; et iterum: Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia; et iterum: Irritama quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum dixerit,

Rom. cap. 6. ver. 3.

"Matt. cap. 10. ver. 22. et cap. 24. ver. 13.

w Rom. cap. 6. ver. 3.

y Heb. cap. 10. ver. 22, 23.

a Heb. cap. 10. ver. 28, 29.

Gal. cap. 3. ver. 27.

z Ibid. ver. 26.

« AnteriorContinuar »