Imágenes de páginas
PDF
EPUB

JACOBUS ARMACHANUS,

GERARDO JOHANNI VOSSIO,

V. CL.

SALUTEM.

PERVENERUNT in manus meas, abhinc amplius annis tredecim, Johannis Latii de Pelagianis et Semi-pelagianis commentarii: quibus eorum originem et progressum usque ad tempora Johannis papæ, qui Severino successit, studiose diligenterque est persecutus. Delectatus scriptionis genere, ab anno in

quo

ille desiit ducto principio, proximorum temporum historiam adjeci : ex Lugdunensis Ecclesiæ scriptis et Flodoardo, majore ex parte, eam contexens; de meo vero (illius, quem suscepi continuandum, exemplo) nihil adferens nisi ordinem. Vix dum autem ista absolveram, cum historia tua Pelagiana prodiit, et cura et vigiliis elaborata : in cujus parte extrema, ea fere omnia occupata a te comperi, quæ ego tumultuaria opera in adversaria mea conjeceram. Itaque tum quidem pákoç illud äyvapov abjeci penitus : verum ubi obtulissent sese mihi postea alia ad Gotteschalci causam pertinentia, quæ in nostri utriusque collectaneis desiderari videbam, ante exorsa retexere placuit, et ad priorem illum centonem etiam ista attexere étißinuara. Quæ, cujusmodicunque sint, ad te allegare visum fuit: si cui forte usui, in nova

iv

historiæ tuæ editione adornanda, esse poterint. Ea tu, ut ab homine existimationis tuæ cupidissimo profecta, æquo ac libenti animo accipies. Vale.

DUBLINII,
V. Kalend. Julias ; anno æræ nostræ Christianæ

MDCXXXI.

HISTORIÆ

PELAGIANÆ

CONTINUATIO.

CAPUT I.

De Pelagianismo in Britannicis nostris insulis et Hispaniarum partibus revivi

scente : una cum Pelagianæ historiæ ab anno Christi 639. usque ad finem octavi seculi deductione.

Postquam interquievissent jam diu quæ cum Pelagianis habuit Ecclesia certamina: in Hibernia pestis illa demum erupit. Ad quam reprimendam, anno salutis sexcentesimo tricesimo nono, a Clero Romano, paulo post mortem Severini pontificis, ad Tomianum* antistitem Armachanum cæterosque Scotiæ nostræ doctores sequens missa est epistola.

Doctissimis et sanctissimis, Tomiano", Columbano, Cromano, Dimao, et Baithano episcopis; Comano, Ernianoque, Laistrano, Scelano, et Segeno presbyteris; Sarano, cæterisque doctoribus seu abbatibus Scottis: Hilarus archipresbyter et servans locum sanctæ sedis apostolicæ, Johannes diaconus et in Dei nomine electus“, item Johannes primicerius et servans locum sanctæ sedis apostolicæ, et Johannes servus Dei consiliarius ejusdem sedis apostolicæ.”

a ab anno 624. ad 662. ut ex nostris annalibus intelligimus.

• Nomina propria ex duobus Bedæ MSS. codicibus restituimus : quorum alterum D. Robertus Cottonus, alterum D. Samuel Wardus possidet; omnium qui uspiam extant antiquissimos.

• Severini in pontificatu successor.

Scripta quæ perlatores ad sanctæ memoriæ Severinum papam adduxerunt, hac de luce eo migrante, reciproca responsa ad ea quæ postulata fuerant siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantæ quæstionis caligo indiscussa remaneret, reperimus quosdam provinciæ vestræ, contra orthodoxam fidem, novam ex veteri hæresim renovare conantes; Pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et quartadecima luna cum Hebræis celebrare nitentes, &c."

“Et hoc quoque cognovimus, quod virus Pelagianæ hæreseos apud vos denuo reviviscit; quod omnino hortamur, ut a vestris mentibus hujusmodi venenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda hæresis damnata est, latere vos non debet: quia non solum per istos ducentos annos abolita est, sed et quotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne, quorum arma combusta sunt, apud vos eorum cineres suscitentur.”

Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium, posse sine peccato hominem existere ex propria voluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiæ stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui sine peccato est conceptus et partus.

Nam cæteri homines cum peccato originali nascentes, testimonium prævaricationis Adæ, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccato peperit me mater mea."

Quem effectum sortitæ sint istæ literæ, Beda, qui eas historiæ suæ inseruit, non aperit: successu tamen caruisse, vetus author vitæ Kiliani subindicat; causam hanc reddens, quare post annos quadraginta septem? Romam profectus fuerit Kilianus noster, ut a Conone papa ordi

d Psal. 51. ver. 7.
• Bed. hist. eccl. lib. 2. eap. 19.
| Ann. DCLXXXVI.

« AnteriorContinuar »