Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tumidum, ut ille loquitur, potentatum exarata epistola) irrevocabilem pertinaciam, in postremo illo quinquaginta quinque capitulorum opusculo objiciat Hincmarus idem; et ipse in sententia sua ita obfirmatus fuerit, ut aquæ et olei ferventis examini, quod pro illorum temporum consuetudine judicium Dei, et habebatur et nominabatur, promptissime hic se obtulerit; quemadmodum in posteriore ipsius confessione postea videbimus.

De quo mirabili probationis genere nihil aliud hic pronuntiamus, quam quod in similis historiæ commemoratione Johannes Mariana protulit. "Visum est controversiam ignis judicio permittere: sic ejus seculi mores erant rudes et agrestes, neque satis expensi ad Christianæ pietatis regulam." Ab ethnicorum enim instituto haustum hoc fuisse, cum ex aliis indiciis observarunt eruditi, tum ex Sophoclis illis versibus.a

Ημεν δ ̓ ἕτοιμοι καὶ μύδρους αἴρειν χεροῖν,
Καὶ πῦρ διέρπειν, καὶ θεοὺς ὁρκωμοτεῖν,

Τὸ μήτε δρᾶσαι, μήτε τῳ ξυνειδέναι

Τὸ πρᾶγμα βουλεύσαντι, μήτ' εἰργασμένῳ.

Eramus sutem parati ignitum ferrum manu capere,

Et ire per ignem, et Deos jurare;

Quod non fecissemus, nec sciremus quenquam
Fecisse nostro consilio.

Et licet legibus demum tam civilibus quam ecclesiasticis mos iste abrogatus fuerit: mediis tamen illis temporibus ita apud Christianos invaluit, ut pro indubitato veritatis testimonio passim acciperetur. Unde in capitulis Karoli Calvi apud Carisiacum anno octingentesimo septuagesimo tertio, (id est, illis ipsis temporibus, de quibus nunc agimus) promulgatis, ejusmodi dicta aliquoties occurrunt. "Dei judicio examinentur: et per illud Dei judicium aut

y Vide amicissimi nostri D. Henrici Spelmanni, equitis aurati, eximium Glossarium; titul. de Judicio Dei, et Martini Delrii disquisit. magic. lib. cap. 4. quæst. 4. sec. 3.

z Marian. de reb. Hispaniæ, lib. 9. cap. 18.

a Antigone: ver. 263.

b Capitul. Karoli Calvi, tit. 39. cap. 3. et 7. pag. 393, 395.

liberentur aut condemnentur." Et in capitulis Karoli Magni, avi ejus, anno regni nono datis in Aquensi palatio, capite vicesimo adhuc expressius. "Ut omnes judicio Dei credant absque ulla dubitatione."

Ita igitur ad Gotteschalci usque mortem perducta hac tragœdia, id solum jam restat; ut duplicem ipsius confessionem e tenebris, in quibus tam diu delituit, erutam, velut λόγον quendam ἐπιτάφιον, hic tandem adscribamus.

c Tom. 2. Concil. Galliæ, pag. 247.

[blocks in formation]

GOTTESCHALCI CONFESSIO

BREVIOR.

CREDO et confiteor, Deum omnipotentem et incommutabilem præscisse et prædestinasse angelos sanctos et homines electos ad vitam gratis æternam; et ipsum Diabolum caput omnium dæmoniorum, cum omnibus angelis suis apostaticis, et cum ipsis quoque universis hominibus reprobis, membris videlicet suis, propter præscita certissime ipsorum propria futura mala merita prædestinasse pariter per justissimum judicium suum in mortem merito sempiternam: quia sic ait ipse Dominus in evangelio: "Princeps hujus mundi jam judicatus est." Quod B. Augustinus exponens, ad populum sic palam locutus est: "Id est, judicio ignis æterni irrevocabiliter destinatus est." Item de reprobis ipsa veritas: "Qui autem non credit, jam judicatus est." "Nondum," inquit", " apparuit judicium; sed jam factum est judicium.

Item exponens illud Johannis Baptistæ, "Testimonium® ejus nemo accepit:" ita dicit. "Nemo', est quidam populus præparatus ad iram Dei, damnandus cum Dia

a Joh. cap. 16. ver. 11.

b In Joh, tract. 95. op. tom. 3. p. 2. pag. 732.

c Joh. cap. 3. ver. 18.

d Augustinus. in Joh. tract. 12. op. tom. 3. p. 2. pag. 389.

e Joh. cap. 3. ver. 32.

f In Joh. tract. 14. op. tom. 3. pag. 404.

« AnteriorContinuar »