Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bolo." Item de Judæis: "Istis indignantes mortui, et morti sempiternæ prædestinati." Item: "Quare dicit Dominus Judæis; Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis? nisi quia videbat eos ad sempiternum interitum prædestinatos, non ad vitam æternam sui sanguinis pretio comparatos." Item exponens illa verba Domini: "Oves' meæ vocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me: et ego vitam æternam do eis; et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est; et nemo potest rapere de manu patris mei." ita dixit. "Quid potest lupus? Quid potest fur et latro? Non perdit nisi ad interitum prædestinatos."

mea.

Item, de duobus loquens mundis. "Totus mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum." Item: "Estm mundus de quo dicit apostolus; ne cum hoc mundo damnemur. Pro isto mundo Dominus non rogat. Neque enim quos scit prædestinatos, ignorat." Item: "Filius perditionis dictus est Judas, traditor Christi, perditioni prædestinatus." Item, in Enchiridion: "AdP eorum damnationem, quos juste prædestinavit ad pœnam." Item, in libro de perfectione justitiæ: "Hocp," inquit, "bonum quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum; sed in eo genere hominum, quod prædestinatum est ad interitum. Super hoc enim respexit Dei præscientia, protulitque sententiam." Item, in libris de civitate Dei: "Quid dabit eis quos prædestinavit ad vitam ; qui hæc dedit eis quos prædestinavit ad mortem ?"

Item beatus Gregorius papa.

[blocks in formation]

"Leviathan' iste, cum

h Ibid. tract. 48. pag. 615.

m Ibid. tract. 110. pag. 775.

• In Joh. tract. 107. op. tom. 3. p. 2. pag. 770.

P Aug. op. tom. 6. pag. 240.

9 Rom. cap. 3. ver. 11, 12.

P Cap. 13. op. tom. 10. pag. 181.

Greg. Mor. 1. 34. c. 2. op. tom. 1. pag. 1117.

universis membris suis, æternis cruciatibus est deputatus." Item S. Fulgentius, in libro tertio de veritate prædestinationis et gratiæ. "Præparavit," inquit, "Deus peccatoribus pœnas; illis utique quos juste prædestinavit ad luenda supplicia." Qui beatus Fulgentius composuit de hac tantummodo quæstione unum librum, id est, de prædestinatione reproborum ad interitum, ad amicum suum nomine Monimum. Unde dicit et S. Isidorus: "Gemina est prædestinatio, sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem."

Sic et ego per omnia, cum istis electis Dei et Catholicis, credo et confiteor; prout divinitus afflatus, animatus, armatus, adjuvor, Amen.

Falsus enim testis est, qui in dictis quorumcunque aut sensum
aut superficiem corrumpit.

Isidor. Hisp. senten. lib. 2. c. 6. op. pag. 437.

GOTTESCHALCI CONFESSIO

PROLIXIOR.

DOMINATOR Domine, Deus meus, misericordia mea, Rex omnipotens et incomparabiliter clemens, inestimabilii quoque circa humanum genus benignitate patiens, et investigabili penitus profunditate sapiens. Cujus profecto sic semper indigent omnes electi tui, quo videlicet tibi de te solo semper valeant placere; quemadmodum palmites indigent vite, quo fructum queant ferre, vel aer aut oculi luce, quo vel ille lucidus esse, vel illi possint videre: alioquin et palmites absque vite arescunt, et in igne missi consequenter ardent; et aer absque luce tenebrosus est, et oculi frustra patent. Te igitur supplex invoco, cunctipotentissime, clementissime et gloriosissime, trine et une Domine Deus; ut gratis esse digneris piissimus adjutor et exauditor meus: dignanterque largiaris indigentissimo mihi, per gratuitæ gratiæ tuæ invictissimam virtutem, ut quod ex te, per te, et in te de præscientia et prædestinatione tua jamdudum corde credo (tibi gratias) ad justitiam; sicuti jam crebro per gratiam tuam confessus sum, nunc quoque veraciter atque simpliciter ore confitear ad salutem. Quatenus tandem aliquando mea de parte patefiat electis tuis veritas invicta et sine fine benedicta; et facessat jam jamque, sicut oportet, falsitas devicta et prorsus jure maledicta, Amen.

CREDO siquidem atque confiteor, præscisse te ante sæcula quæcunque erant futura, sive bona sive mala; prædestinasse vero tantummodo bona. Bona autem a te prædestinata, bifariam sunt tuis a fidelibus indagata (immo, te revelante, illis evidenter constat esse intimata) id est, in gratiæ beneficia, et justitiæ simul judicia. Quoniam quidem, sicut certissimum Psalmista præbet judicium, utrumque tu Domine "diligis" et misericordiam" videlicet "et judicium." Prædestinasse itaque in omnibus electis tuis vitam gratis æternam, et eos nihilominus ad gloriam sempiternam: quia certe frustra illis prædestinasses vitam, nisi et illos prædestinasses ad ipsam. Sic etiam propemodum Diabolo et angelis ejus, et omnibus quoque reprobis hominibus, perennem merito prædestinasti pœnam, et eosdem similiter prædestinasti ad eam: quia nimirum sine causa et ipsius prædestinasses mortis perpetuæ pœnam, nisi et ipsos prædestinasses ad eam. Non enim irent nisi destinati; neque profecto destinarentur, nisi essent prædestinati. Quippe cum ipse et ante omnia sæcula semper esses, quod ne ad momentum quidem modo quolibet esse potes mutabilis; et per omnia postmodum sæcula probareris esse mutatus, si vel ullus (quod absit) reproborum illuc esset destinatus, qui non fuisset prædestinatus.

Proinde quia tu, Domine, solus "es" qui es," velut ipse testaris; et, ut David tibi quoque dicit, "Tu semper idem ipse es;" et, ut alias etiam ipse dicis. "Tu es Domine, et non mutaris;" et, sicut egregius quoque prædicator tuus perhibet Paulus, "Tue solus habes immortalitatem," id est, incommutabilitatem; "apud quem," ut ab alio nihilominus asseritur apostolo, "non' est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio:" liquet prorsus evidenter, et cuivis sanum sapienti claret omnino satis patenter; præscisse ac prædestinasse te mox, absque ullo scilicet intervallo, utpote simul et semel, ante sæcula tam

a Psal. 33. ver. 5.

c Psal. 102. ver. 27.

e 1 Tim. cap. 6. ver. 16.

Exod. cap. 3. ver. 14.

d Malach. cap. 3. ver. 6.

Jacob. cap. 1. ver. 17.

« AnteriorContinuar »