Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cuncta quam singula opera tua. Quippe qui juxta quod dictum est ab Esaia, "fecistis quæ sunt futura."

Unde etiam verissime, David prophetam sequendo et exponendo, fidelissimus famulus tuus Augustinus ita dicit. "Deus," inquit, "secundum illam voluntatem suam, quæ cum ejus præscientia sempiterna est, profecto1 in cœlo et in terra omnia quæcunque voluit, non solum præterita vel præsentia, sed etiam futura jam fecit." Igitur cum sempiterna sit, Domine, cum præscientia voluntas tua, sicut hic ait Augustinus; et apud omnipotentiam tuam, de operibus duntaxat tuis, hoc sit præscire quod velle, secundum quod ad eundem Augustinum scribit Orosius; et ipsum quoque velle tuum fecisse sit, juxta quod dicit Ambrosius: manifestum est proculdubio, quicquid foras futurum est in opere, jam factum esse a te in prædestinatione, juxta quod audet et dicit, docet et scribit, papa Gregorius. Absit ergo ut inter præscientiam et prædestinationem operum tuorum ullum vel momenti quilibet Catholicorum tuorum suspicetur intervallum fuisse; dum omnia quæ voluisti te legit vel audit creditque simul fecisse præsertim cum prius omnino nihil in effectu feceris, quam incomparabiliter futura præscieris, et ea sempiterno consilio prædestinando disposueris.

Sed jam tempus est, Domine, veridica divinorum subjici testimonia librorum, quibus docetur absque scrupulo, et declaratur absque ambiguo, prædestinatos esse reprobos ad æternorum incendia tormentorum. Ac primum tua, Domine JESU CHRISTE, veritas invicta, proferenda censeo merito dicta. "Qui non credit," inquis, "jam judicatus est:" id est, ut Augustinus exposuit, jam damnatus est. "Nondum enim," inquit," apparuit judicium, sed jam factum est judicium." Item, "Princeps" ais "mundi hujus jam judicatus est:" id est, ut idem exposuit "judiciom ignis æterni irrevocabiliter destinatus est.” David etiam dicit: "Ideo" non resurgent impii in judicio."

Esai. cap. 45. ver. 11. (juxta LXX.) h Psal. 135. ver. 6.

i Joh. cap. 3. ver. 18.
pag. 389.

k Aug. in Joh. tract. 13. op. tom. 3. p. 2.
m Aug. in Joh. tract. 95. op. tom. 3. p. 2. pag. 732.
n Psalm. 1. ver. 5.

Joh. cap. 16. ver. 11.

Augustinus exponit: "quia jam pœnis certissimis destinati sunt." Item. "Tup percussisti omnes adversantes mihi sine causa." "Recte," inquit, "in prædestinatione dicitur de Diabolo et angelis ejus." Atque ne dicatur Diabolum tantummodo cum angelis ejus ad mortem esse destinatum (quod omnino satis esse probatur absurdum; ut videlicet caput a corpore prædestinando sit segregatum :) dicit iterum David; "In pulverem mortis deduxisti me," id est, impios mortis destinatos. Quod omnino super hominibus, de pulvere scilicet factis, et in pulverem quoque relictis nemo prudentium ambigit dici. Salomon quoque ait: "Universas propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum." In libro quoque Ecclesiastico ita dicitur: "Quit transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit illum ad rhomphæam." Quod profecto de reproborum populo intelligendum est esse dictum tantummodo.

Hinc etiam Job ait: "Interrogate" quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscatis: quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducitur." Quod explanator ipsius ita exponit Gregorius. "Sæpe," inquit, "diu divina patientia tolerat, quos jam ad supplicia præscita condemnat." Unde cum exponeret illud; "Ipsex habet consilium et fortitudinem:" ait inter cætera. "Potest quoque in consilii nomine ipsa occulta judicii mora signari: ut quod aliquando tardiu delinquentes percutit. Non quia iniquorum culpa non conspicitur, sed ut damnationis eorum sententia, quæ pro agenda pœnitentia differtur, quasi tarde et consilio prodire jubeatur. Quod ergo quandoque foris aperta sententia indicat, hoc apud omnipotentem Deum ante secula in consilio latebat." Item exponens; "Constituisti terminos ejus qui præteriri non poterunt:" dicit. "Nulla, quæ in hoc mundo, hominibus absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura præsciens ante secula decrevit

• Aug. in Psal. 1. op. tom. 4. pag. 3.

4 Aug. in Psal. 5. op. tom. 4. pag. 12. Prov. cap. 16. ver. 4.

" Job, cap. 21. ver. 29, 30.

y Job, cap. 14. ver. 5.

p Psalm. 3. ver. 7.

r Psalm. 22. ver. 15.
Eccles. cap. 26. ver. 27.

* Ibid. cap. 12. ver. 13.

qualiter per secula disponantur." Idem exponens illud de impiis; "Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit:" ait. "Ante omnipotentis Dei oculos iniqui vita favilla est: quia etsi apparet ad momentum viridis, ab ejus tamen judicio jam consumpta cernitur; quia consumptioni est æternæ deputata."

De talibus quoque et eorum flagitiis, tu ipse, Domine, per Moysem dicis: "Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? Mea est ultio; et ego retribuam eis in tempore." Item: "Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora." Item: "Levabo ad cœlum manum meam, et dicam, Vivo ego in æternum. Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerint judicium manus meæ ; reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum, et de captivitate nudati inimicorum capitis. Laudate gentes populum ejus: quia sanguinem servorum suo,rum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum."

Si quis hæc omnia, et alia interminabiliter plura per canonicarum latitudinem Scripturarum multipliciter sparsa, sic a te præsumit dicere prædicta, ut sint quidem præscita, sed nullo modo præfinita: fac illum, quæso, diligenter attendere, quam sit contrarius veritati, quamque noxiæ faveat falsitari; dum te tam temerarie subjicit mutabilitati, tamque variæ et inconstanti subdere non timet instabilitati. Ut tum videlicet, juxta quod sanctus ait Augustinus, nulla remaneret natura mutabilis, nisi tu, Domine Deus noster, permaneres immutabilis; parvi pendat, si ab æterno usque in diem judicii mutabilis esse (quod absit) ab Ecclesia tua puteris, imo credaris et prædiceris: et in ipso quoque die judicii, quasi non prædestinata faciendo, id est, reprobos ad tormenta mittendo muteris; et ita deinceps in sempiternum mutatus, id est, mortuus esse (quod absit) proberis. Quodammodo enim moritur qui mutatur: ut Augustini et Gregorii, cæterorumque doctorum auctoritas

2 Job, cap. 11. ver. 18.
b Deut. cap. 32. ver. 40, 41, 42, 43.

a Deut. cap. 32. ver. 34, 35.

attestatur.

Sed absit, ut tu Domine, qui nullatenus mutari potuisti, potes, vel poteris aliquando, ut vel ad momentum sis absque ullo initio mutabilis, usque in diem judicii; et inde quoque mutatus appareas in æternum, propter solummodo damnationem reproborum, debitumque sibi tormentum.

Vere, Domine, satius incomparabiliter fuisset, si nullus nisi te mutabili, nedum mutato, creatus esset, (ne dico salvatus), electorum: quanto magis absit, ut immuteris propter vasa iræ et furoris, super quæ vultus tuus est ob mala quæ faciunt, "ut perdas de terra memoriam eorum"? De quibus etiam longe lateque die noctuque tibi veraciter psallitur a fidelibus. "Tud vero, Deus, deduces eos in puteum interitus." De quibus ait et apostolus Petrus: "Quibus judicium jam in olim non cessat, et perditio eorum non dormitat." Et Paulus: "Volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa iræ apta vel aptata in interitum" secundum Hieronymum; vel "præparata in interitum," secundum Ambrosium; vel "perfecta in perditionem," secundum Augustinum, id est, sine dubio prædestinata; sicut ab ipso Augustino esse constat expositum. Item prædicator idem. "Ut compleant peccata sua semper, pervenit enim ira Dei super eos usque in finem."

Item Judas Jacobi: "Subintroierunth," ait, "quidam qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii." Ubi dum eos non in hoc judicio, sed in hoc judicium, id est, in hanc damnationem præscriptos asseruit; non modo præscitos, verum etiam prædestinatos pariter intelligi voluit. Quippe cum tu, Deus æternus, eos prius habeas prædestinatos, quam ullus temporaliter natus eos cognoverit esse præscitos. Quia quos præscisti per ipsorum propriam miseriam in damnabilibus perseveraturos esse peccatis, illos profecto tanquam justissimus judex prædestinasti ad interitum juste ac merito satis: et non modo prædestinasti,

c Psalm. 34. ver. 16.

* 2 Pet. cap. 2. ver. 3.1

1 Thess. cap. 2. ver. 16.

d Psalm. 55, ver. 23.
Rom. cap. 9. ver. 22.

h Jud. ver. 4.

verum etiam prædestinando jam utique destinasti. Unde dicit et David, quasi de jam in infernum prædestinando positis, licet adhuc essent illuc te jubente ponendi: cum enim prædixisset; "Et postea in ore suo complacebunt," subjecit: "Sicut oves in inferno positi sunt."

Cui per omnia manifestissime consonat et Joannes apostolus, in Apocalypsi dicens. "Et libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitæ : et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum." Item: "Et' judicatum est de singulis secundum opera ipsorum; et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis." Quod autem mortem et infernum in stagnum ignis asserit esse missos, Diabolum dicit et suos. "Etm qui non est inventus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis." Item paulo ante: "Et Diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris." Item paulo post: "Et dixit mihi, Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt et vera; et dixit mihi, Factum est." Ac ne quis forte dubitaret hæc audiens a Joanne; sequeris ipse continuo, et dicis, Domine JESU Christe: Egop sum A et, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ gratis. Qui vicerit possidebit hæc: et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardente igni et sulphure, quod est mors secunda." Timeant igitur et caveant increduli simul atque mendaces, ne pars eorum sit cum supradictis complicibus; si tam perspicuæ resistendo veritati fore delegerint pertinaces.

66

Item: "Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua." *** Nisi in prædestinatione, quam disposuisti incommutabiliter, inretractabili præordinatione. Sequeris igitur et dicis: "Ego"

1 Psal. 49. ver. 13, 14.

Apocal. cap. 20. ver. 13, 14.

n Ibid. ver. 10.

P Ibid. cap. 21. ver. 6, 7, 8.
Aliquid deest.

* Apocal. cap. 20. ver. 12.

S

m Ibid. ver. 15.

Ibid. cap. 21. ver. 5, 6.

Ibid. cap. 22. ver. 12.

Apocal. cap. 22. ver. 13, 14, 15.

« AnteriorContinuar »