Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VETERUM

EPISTOLARUM

HIBERNICARUM

SYLLOGE;

QUÆ PARTIM AB HIBERNIS, PARTIM AD HIBERNOS, PARTIM

DE HIBERNIS VEL REBUS HIBERNICIS SUNT

CONSCRIPTÆ.

JACOBUS USSERIUS

ARMACHANUS ARCHIEPISCOPUS COLLEGIT ET RECENSUIT.

1632.

cc 2

JACOBUS ARMACHANUS

LECTORI S.

Quantum ad fidem rerum conferat epistolarum propriis temporibus scriptarum diligens inspectio ; cum ex aliorum annalium, tum ex historiæ Augustæ scriptorum lectione, compertum habent eruditi. Hinc ego patriarum antiquitatum, eccle. siasticarum præsertim, penitius cognoscendarum studio ductus; ut Sedulii nostri epistolas (quas intra centum quadraginta proximos annos adhuc extitisse, ex Johanne Trithemio intellexeram) alicunde nanciscerer, operam inprimis dedi. Verum quum neque illius, neque unius alicujus e ve. terum illorum numero, justum aliquod hujus argumenti volumen adipisci possem : ad deurépov adoūv conversus, quicquid sparsim inter chartulas meas ejus generis ávékdotov reperire potui, addito ex libris

editis supplemento, in unum literarum fasciculum conjeci. Unde jam, pro unius alicujus aut alterius libris singularibus, multorum et diversis sibi ætatibus succedentium disjectæ tabulæ, uno veluti intuitu conspiciendas sese offerunt : ex quarum consideratione, quantum seu in pietate seu in doctrina seculum quodque vel profecerit vel defecerit, licebit animadvertere. Neque enim tam hic spectandum, quid quisque loqui semper debeat; quam quid quaque ætate homines dicere assueverint.

Id autem cum primis memorabile est, quod in tertia decima epistola prodit Aldhelmus, de exteris ad capessendum ingenii cultum catervatim in Hi. berniam confluentibus : quæ ab illo ut Paradisus quidam aut novus Circulus lacteus depingitur; “discentium opulans vernansque pascuosa numerositate lectorum, quemadmodum poli cardines astriferis micantium ornantur vibraminibus siderum.” Eo pertinet et Bedæ ille locus”. Erant in Hibernia multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, vel divinæ lectionis vel continentioris vitæ gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticæ conversationi fideliter mancipaverunt: alii magis

a Histor. ecclesiastic. lib. 3. cap. 27.

circumeundo

per

cellas magistrorum lectioni operam dare gaudebant. Quos omnes Scoti libentissime suscipientes, victum eis quotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum præbere curabant.” Ut iis temporibus verissimum fuerit, quod de eadem Hibernia alibi pronuntiat idem : gentem fuisse innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam.”

Huc etiam spectat, quod de Agilberto Gallo, Occidentalium Saxonum primum, deinde Parisiacæ civitatis episcopo, apud eundem Bedam legimus. “ Legendarum gratia scripturarum in Hibernia non parvo tempore demoratus est." Et de Ædilvino : “ Hiberniamo gratia legendi adiit, et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in provincia Lindissi factus, multo Ecclesiam tempore nobilissime rexit.” Et de Altfrido Nordanhumbrorum rege :

Scotorume qui tụm versatus incola terris,
Cælestem intento spirabat corde sophiam.
Nam patriæ fines et dulcia liquerat arva ;
Sedulus ut Domini mysteria disceret exul.

In Hiberniam siquidem secedens (ut libro primo

• Bed. lib. 4. Hist. eccles. cap. 25. quam eandem historiam, libro 1. de gestis regum Anglor. cap. 3. Guilielmus Malmesburiensis enarrans, Hibernense genus hominum innocens genuina simplicitate, nil unquam mali moliens, appellat. c Bed. lib. 3. cap. 7.

d Id. ibid. cap. 27. e Id. in Carm. de vita S. Cuthberti, cap. 21.

« AnteriorContinuar »