Imágenes de páginas
PDF
EPUB

de gestis regum Anglorum refert Guilielmus Malmesburiensis) ibique magno otio literis im. butus, omni philosophia composuerat animum."

Albinus quoque qui et Alcuinus (cujus est ad Colcum, lectorem in Scotia sive Hibernia octava decima epistola) de Willibrordo Ultrajectino archiepiscopo, qui Batavos, Prisios et Antuerpienses ad fidem Christi convertit, ita scribit. Quia in Hibernia scholasticam eruditionem viguisse audivit, etiam quorundam sanctorum virorum, fama narrante, conversatione incitatus, et præcipue beatissimi partis et episcopi Egberti, qui cognomento sanctus vocabatur, necnon et Wicberti venerabilis viri et sacerdotis Dei (quorum uterque ob cælestis patriæ amorem, domo, patria, cognationeque relicta, Hiberniam secessit, ibique dulcissimos supernæ contemplationis fructus seculo nudus, Deo plenus, solitaria quotidie hauriebat conversatione :) hofum beatus adolescens æmulari cupiens religionem, cum conniventia sui abbatis et fratrum, in Hiberniam veloci cursu contendit, prædictorum patrum se familiaritati conjungens quatenus, ceu prudentissima apis, ex eorum propinquitate mellifluos pietatis carperet flores, et in sui pectoris alveario dulcissimos virtutum favos construeret. Ibique duodecim annos inter eximios simul piæ religionis et sacræ lectionis magistros,

futurus multorum populorum prædicator, erudiebatur.” Hæc in primo de vita Willibrordi libro, Alcuinus : et in secundi initio.

Venerat occiduis quidam de finibus orbis,
Vir virtute potens, divino plenus amore,
Ore sagax, et mente vigil, et fervidus actu ;
Ad te, temporibus Pippini, Francia felix :
Quem tibi jam genuit fæcunda Britannia mater,
Doctaque nutrivit studiis sed Hibernia sacris ;
Nomine Willbrordus.

atque iterum in capitulo tricessimo tertio :

Ut dudum cecini, fæcunda Britannia mater,

Patria Scotorum clara magistra fuit.

Ubi “ doctam Hiberniam, et claram Scotorum patriam,” Caroli Magni temporibus eandem fuisse habitam, non obscure indicat. Ut quod de sua cecinit' poeta optimus, de nostra Scotia multo rectius possit usurpari.

Hæc quoque, cum Latium quateret Mars barbarus orbem,
Sola prope expulsis fuit hospita terra Camænis.
Hinc Sophiæ Graiæ, Sophiæ decreta Latinæ,
Doctoresque rudis formatoresque jurentæ
Carolus ad Celtas traduxit.

Nam ex Hibernia traductos fuisse doctores istos, luculenter confirmat, qui vitam magni Caroli septuaginta circiter post mortem ipsius annis scripsit, Notkerus Balbulus Sangallensis monachus, narrationis suæ hinc ducto principio.

Georg. Buchanan. in Silvis.

Omnipotens regum dispositor, ordinatorque regnorum et temporum, cum illius admirandæ statuæ pedes ferreos" vel testaceos comminuisset in Romanis ; alterius non minus admirabilis statuæ caput aureum per illustrem Carolum erexit in Francis. Qui cum in occiduis mundi partibus solus regnare cæpisset, et studia literarum ubique propemodum essent in oblivione ; contigit duos Scotos de Hibernia cum mercatoribus Britannis ad littus Galliæ devenire, viros et in secularibus et in sacris Scripturis incomparabiliter eruditos. Qui quotidie cum nihil ostenderent venale, ad convenientes emendi gratia turbas clamare solebant: Si quis sapientiæ cupidus est, veniat ad nos, et accipiat eam ; nam venalis est apud nos. Quam tamen idcirco venalem se habere professi sunt, quia populum non gratuita, sed venalia mercari viderunt: ut sic vel sapientiæ, sicut cæteris rebus coemendis, eos incitarent; vel (sicut sequentia comprobant) per tale præconium in admirationem verterent et stuporem. Denique tam diu conclamata sunt ista, donec ab admirantibus, vel insanos illos putantibus, ad aures Caroli Regis, semper amatoris et cupidissimi sapientiæ, perlata fuissent. Qui sub omni celeritate ad suam eos præsentiam evocatos interro

& al. rerum.

b Daniel. cap. 2.

gavit ; si vere, ut ipse fama comperit, sapientiam secum haberent. Qui dixerunt : Et habemus eam, et in nomine Domini digne quærentibus dare parati sumus. Qui cum inquisisset ab illis quid pro ipsa peterent, responderunt : Loca tantum opportuna, et animas ingeniosas, et, sine quibus ista peregrinatio transigi non potest, alimenta, et quibus tegamur. Quibus ille perceptis, ingenti gaudio repletus, primum quidem apud se utrumque parvo tempore tenuit. Postea vero, cum ad expeditiones bellicas urgeretur, unum eorum nomine Clementem in Gallia residere præcepit : cui et pueros nobilissimos, mediocres, et infimos, satis multos commendavit; et eis, prout necessarium habuerant, victualia ministrari præcepit, habitaculis opportunis ad habitandum deputatis. Alterum vero nomine Albinum in Italiam direxit: cui et monasterium sancti Augustini juxta Ticinensem urbem delegavit; ut illuc ad eum qui voluissent, ad discendum congregari potuissent. Audito autem Albinus de natione Anglorum, quam gratanter sapientes viros religiosissimus regum Carolus susciperet, conscensa navi venit ad eum.” Et quæ sequuntur.

Eadem ipsa ex chronicis metropolis Arelatensis producunt alii': quos Johannes Rossus Warwi

i Vincent. specul. historial. lib. 23. cap. 173. et Antonin, Chronic. tit. 14. cap. 4. sec. 12.

censis secutus, in libro de regibus ita rem narrat. “ Florentibus his diebus in Hibernia studiis liberalibus præ cæteris regnis, contigit duos Scotos monachos de Hibernia cum mercatoribus Britannicis ad littus Galliæ devenire. Et post; cum rex Carolus responsum duorum monachorum Hibernensium audisset ; repletus gaudio, ambos secum retinuit. Tandem unum eorum nomine Clementem, in Gallia Parisiæ residere fecit.” Hic vero Clemente Antisiodorensi episcopo, atque illo Bonifacii Moguntini antagonista (cujus in quindecima epistola fit mentio) et ætate posterior et inferior officio; Clemens Scotus ille fuit, ad quem a Ratgario Fuldensi abbate Modestus et Candidus, cum aliis, gramaticæ studendi gratia, in antiquo abbatum cænobii illius indice missus' fuisse legitur. Ejusdem grammatica quædam collectanea a Melchiore Goldasto citantur', cum ex aliis, tum ex Comminiano, grammatico ut antiquissimo, ita et disertissimo, mutuata ; cujus tamen non alia apud eum reperisse se notat Helias Putschius in sua veterum grammaticorum ovvaywyõquam quæ in Charisio legerat : neque alius videtur esse Clemens, vitæ Caroli Magni exarator, in catalogo authorum, quorum testimonia a Wolfgango Lazio

k Christoph. Brower. in notis ad Rabani Poemata, pag. 118. et antiquit. Fuldens. lib. 1. cap. 14. pag. 60.

| Goldast. in notis ad Parænetic. vet. pag. 24. et 96.

« AnteriorContinuar »