Imágenes de páginas
PDF
EPUB

solum per istos ducentos annos abolita est, sed et quotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne quorum arma combusta sunt, apud vos eorum cineres suscitentur. Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium, posse sine peccato hominem existere ex propria voluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiæ stultiloquium est dicere, esse hominem sine peccato, quod omnino non potest, nisi "unus mediator Dei, et hominum homo Christus Jesus," qui sine peccato est conceptus et partus. Nam cæteri homines cum peccato originali nascentes, testimonium prævaricationis Adæ (etiam sine actuali peccato existentes) portare noscuntur, secundum prophetum dicentem: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea."

RECENSIO.

Anno Christi DCXL. sede Romana per mortem Severini pontificis vacantes, scriptæ sunt istæ literæ. De quibus, et consimilibus aliis ante paucos annos ad eosdem Hibernos ab Honorio papa missis, ita scribit Beda lib. 2. histor. ecclesiast. cap. 19. "Misit papa Honorius literas genti Scotorum, quos in observatione sancti Paschæ errasse compererat, solerter exhortans, ne paucitatem suam in extremis terræ finibus constitutam, sapientiorem antiquis sive modernis, quæ per orbem erant, Christi Ecclesiis æstimarent; neve contra Paschales computos et decreta synodalium totius orbis pontificum aliud Pascha celebrarent. Sed et Johannes, qui successori ejusdem Honorii Severino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem errore corrigendo literas eis magna autori. tate atque eruditione plenas direxit: evidenter astruens, quia Dominicum Pascha diem a quintadecima luna usque ad vicesimam primam lunam (quod in Nicæna synodo probatum est) oportet inquiri. Nec non et pro Pelagiana hæresi (quam apud eos reviviscere didicerat) cavenda ac repellenda, in eadem illos epistola admonere curavit." Deinde epistolam hanc adjungit: sed quæ de ratione Paschalis observantiæ in ea sunt exposita prætermittit. Quod et in superioribus Laurentii Cantuariensis ad Hibernos literis, et in aliis Vitaliani Romani pontificis ad Oswium Nordanhumbrorum regem (quas penultimo 3. libri capiti inseruit) ab eo factum videmus, qui posteriorum illarum defectus ex antiquissimis fortasse Whitbiensis cœnobii schedis aliquo modo suppleri poterit; in quibus, præfixo titulo Vitalini (Vitaliani haud dubie) papæ urbis Romæ, subjectum repperi. "Nunquan enim celebrare [debemus] sanctum Pascha, nisi secundum apostoli

e 1 Tim. cap. 2. ver. 5.

f Psal. 51. ver. 7.

g Vide Baron. ann. 639. sect. 10 et Dempster. de singulis quorum in wiγραφή fit mentio.

eam et catholicam fidem, ut in toto orbe celebratur a Christiana plebe; id est, secundum apostolicam regulam CCCXVIIL sanctorum patrum, ac computum sancti Cyrilli et Dionysii. Nam in toto terrarum orbe sic Christi una columba, hoc est, Ecclesia immaculata, sanctum Pascha resurrectionis diem celebrat. Nam Victoris sedes apostolica non adprobavit regulam Paschæ, ideo nec sequitur dispositionem ejus pro Pascha.”

a Potius Victorii.

VOL. IV.

FF

EPISTOLAa X.

S. GALLI HIBERNI, AD DESIDERIUM CADURCENSEM EPISCOPUM.

Domino semper suo, et apostolico patri, Desiderio papæ, Gallus peccator.

DUM talis nuntius de clade a Massilia venit, quod omnem pene provinciam depopulans vastet; Dominus ordinet custodias mittere, et nullus de Cadurcino ad istas ferias inRutenico, vel vicinas urbes præsumat exire, ne, quod absit, per quamlibet occasionem tantum malum in urbem vestram videatur inferre. Nam per ista contigua illis partibus loca custodia positæ sunt; ut nullus emendi aut vendendi aditum penitus habeat; si non sollicite cogitabitis prævidere, periculum mortis instat. Præterea debita veneratione salutem mittens, quæso ut in sanctis precibus vestris parvitatem nostram memorare dignemini, Domine, verius pater.

a Vel. potius Oratio S. Galli Hiberni ad Constantienses.

C. A. 640. ceu potius 615. anno 640 eum obiisse notat Balæus annorum 95. Vid. Waræum de script. Hiberniæ pag. 25. ubi anno 635. illum obiisse notat, cum 625. potius dicendum esset; siquidem decimo anno post mortem Columbani discipulus ejus Gallus mortuus fuerit, ut ex vita S. Magni a Theodoro Campidonensi descripta (pag. 62. et 13.) colligitur.

RECENSIO.

“Scotia quondam bruta, nunc in Christo prudentissima, nobis lumen nostrum primitivum destinavit Kilianum, Burgundis Columbanum, Alamannis Gallum:" inquit Egilwardus, prologo in vitam S. Burchardi, et Georg. Wicelius, in vita

Kiliani: "Ex Hibernia, hoc est Scotus natus; sicut Columbanus quoque et Gallus." A Gallo nostro, urbs et monasterium sancti Galli in Helvetia nomen accepit. Ejus vita a Walafrido Strabo abbate Augiensi est descripta, et a Melch. Goldasto annotationibus illustrata; in quibus, ex vetere quodam codice, ista ad maternum Galli genus pertinentia producuntur. "Fertur, prout a quodam Hibernico ore accepi, quod mater S. Galli regina fuerit ex Ungaria, et genuit cum viro XXI. filios et III. filias. Requiescit ejus sacrum corpus in oppido Formalin, in monasterio S. Benedicti, sito in quodam monte, habente ad latera montis torrentes duos: unus vocatur Dun, alius Lin appellatur. Super eodem monte si.. tum est oppidum præfatum in Hibernia." Hæc vero Galli epistola, inter alias ad Desiderium datas, ab Henr. Canisio tomo 5. antiquæ lectionis, et Marquardo Frehero in corpore Francicæ historiæ scriptorum, est edita.

EPISTOLA XI.

CUMMIANI HIBERNI, AD SEGIENUM HUENSEM ABBATEM, de CONTROVERSIA PASCHALI.

IN NOMINE DIVINO DEI SUMMI CONFIDO.

Dominis sanctis et in Christo venerandis, Segieno abbati Columbæ sancti et cæterorum sanctorum successorum, Beccanoque solitario, charo carne et spiritu fratri, cum suis sapientibus; Cummianus supplex peccator, magnis minimus, apologeticam in Christo salutem.

VERBA excusationis meæ in faciem sanctitatis vestræ proferre procaciter non audeo: sed excusatum me habere vos, ut patres, cupio; testem Deum invocans in animam meam, quod non contemptus vestri gratia, nec fastu moralis sapientiæ, cum cæterorum despectu, solemnitatem festi paschalis cum cæteris sapientibus non suscepi. Ego enim primo anno, quo cyclus quingentorum triginta duorum annorum a nostris celebrari orsus est, non suscepi, sed silui: nec laudare, nec vituperare ausus; utpote Hebræos, Græcos, Latinos, (quas linguas, ut Hieronymus ait, in crucis suæ titulo Christus consecravit) superare minime in scientia me credens: deinde apostolum interrogans dicentem, "Omnia probate, quod bonum est tenete;" antequam gustarem, non fastidivi. Hinc per annum secretus sanctuarium Dei ingressus, hoc est, scripturam sacram, ut valui, involvio; deinde historias, postremo cyclos, quos invenire potui.

Et inveni primum in Exodo de primo mense esse inquirendum secundum Hebræos. Scriptum est enim: "Mensis“ iste vobis initium mensium, primus erit in mensibus anni."

a A. C. 634.

b 1 Thess cap. 5. ver. 21.

c forsan evolvi, ut conjicit Bedellus, doctiss. episc. Kilmor.

Exod. cap. 12. ver. 2.

« AnteriorContinuar »