Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et in sequentibus: "Decima die mensis hujus accipiet unusquisque agnum per familias et domos suas, et servabitis eum usque ad decimam quartam diem mensis hujus," id est, primi mensis: "immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel, ad vesperam." Et inveni hoc apostolum de immolatione Christi, non de resurrectione commemorasse dicentem; "Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus." Item in Exodo: "Ets custodietis diem istum in generationes vestras ritu sempiterno," primo mense, quartadecima die mensis. In Levitico quoque: "Si quis et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non facit Phase; exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit in tempore suo," hoc est in primo mense. Hoc timui, et inquisivi diligenter quid Hebræi, quid Græci, quid Latini, quid Ægyptii de hoc tempore servarent et sentirent: quod in sequentibus demonstrabo.

Item in Exodo: 66 Septem diebus comedetis azyma usque ad diem XXI." et in tractatibus diligenter investigavi, quid sentirent de XXI. eruditissimi viri; quod Hieronymus pulcherrime explanat, dicendo: "Pascha immolat populus, et alias celebrat festivitates; omnis ejus solennitas die finitur octavo: prima dies in azymis XIV. dies octava XXI." Item in libro quæstionum: "A XIV. luna, quæ nobis secundum legem prima est, rationem Paschæ observemus. Omnia enim plena Deus instituit: ideo a XIV. luna usque in XXI. his VII. diebus Pascha nobis celebrare concessum est; ut de his VII. aliqui dies a parasceve usque ad resurrectionem concludantur: ut neque XIII. in passione sit, neque XIV. aut XII. in resurrectione: ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit, neque resurrectio ejus in primo die quo cœptus est mundus." Hæc, 86. quæstione. Item, 91. Apostolusk," inquit, "falli non potuit, qui ait; Pascha nostrum immolatus est Christus: quod non suum utique sed legis est verbum, dicente Moyse; Et erit cum dicent

66

Exod. cap. 12. ver. 3, 6.
Exod. cap. 12. ver. 17.
Exod. cap. 12. ver. 15.

Exod. cap. 12. ver. 26, 27.

1 Cor. cap. 5. ver. 7. h Num. cap. 9. ver. 13.

k1 Cor. cap. 5. ver. 7.

vobis filii vestri, Quæ est deservitio hæc? et dicetis, immolatio est, hoc Pascha Domini est. Quid amplius necessarium ad testimonium? Lex loquitur, apostolus probat, hoc superest ut contradictor abjiciatur ut pervicax. Manifestum est enim transitum post Pascha fuisse. Sanguis igitur salutem præstitit, non transitus: quia ut transitus non noceret, obsistit sanguis." Hoc timui, et me perculit. Item perscrutans inveni, et Origenem chalcenterum et vere adamantinum dicentem: "Est quidem solennis dies in mense primo, alia solennitas Paschæ, alia solennitas azymorum; licet juncta videatur azymis. Principium namque azymorum ad fidem Pascha conjungitur: Pascha autem ipse solus dies appellatur, in quo agnus occiditur; reliqui vero azymorum septem dies appellantur;" sic enim dicit: "Facies solennitatem azymorum septem diebus."

Deinde evangelio inveniemus". Inveni Dominum meum Jesum Christum dicentem: "Desiderio" desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar;" quod Hieronymus explanat: "Finem," inquiens, " carnali festivitati volens imponere, umbraque transeunte Paschæ reddere veritatem, complens legem, sicut dixit; Non° veni solvere legem sed adimplere," hoc est, addere. Unde ad passionem veniens, vetusque consummans testamentum et novum inchoans, quinta feria, luna XIV. primi mensis (qui est apud Hebræos Nisan, apud Macedones Spantoriacos, apud Ægyptios Parmothi; qui apud Latinos interdum. Martii, interdum Aprilis obtinet partem) vespera procedente, accepto pane gratias egit, benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens; "Hoc est corpus meum," et reliqua. Item, "Hic calix novum testamentum in meo sanguine." Mane autem facto, sexta videlicet feriæ, consilium inierunt omnes principes sacerdotum: altera autem die, hoc est, Sabbato luna XV. convenerunt principes et munierunt sepulcrum. Una autem Sabbati, luna XVI. solutis gemitibus inferni, surrexit a mortuis. Post vero dies octo, luna XXIII. venit et stetit in medio discipulorum,

m Forsan, ut conjicit doctiss. Bedellus, Ad evangelium accedens, inveni, &c. Luc. cap. 22. ver. 15. Matth. cap. 5. ver. 17.

P Luc. cap. 22. ver. 19, 20.

ostendit manus et pedes et latus, et dixit, "Paxa vobis-` cum." Die autem XL. post resurrectionem, a sextadecima videlicet luna, non a quartadecima, eduxit discipulos suos usque in Bethaniam, et elevans manus suas benedixit eos, et elevatus est in cœlum. Et cum compleretur quinquagesimus dies (a resurrectione scilicet in XVI. luna, non a passione in XIV.) Spiritus sanctus super apostolorum singulos sicut ignis sedit. Unde orientalis tota Ecclesia tres hebdomadas tribus sacratissimis solennitatibus Domini nostri Jesu Christi venerabiliter, id est, passioni, sepulturæ, resurrectioni deputaverunt: passioni a XIV. in XX. sepulturæ a XV. in XXI. resurrectioni a XVI. in XXV. lunam; septimanam pro reverentia Dominici diei consecrans. Quia si XIV. luna resurrectioni deputetur, ut vos facitis: XIII. in sepultura, et XII. in passione præpostero ordine fiet.

Hac de re synodis in unum congregatis ob diversitatem successorum apostolorum (dum apostoli undique pressuris, ut legimus, acti et diversis limitibus sparsi ordinare cyclum regulariter nequiverunt) id est sancti Petri claviculari et sancti Johannis petalici, alterius in circumcisionem, alterius in præputium prædicantis; inveni scriptum, excommunicandos et de Ecclesia pellendos et anathematizandos eos, qui contra statuta canonica quaternæ sedis apostolicæ (Romanæ videlicet, Hierosolymitanæ, Antiochenæ, Alexandrina) veniunt concordantibus his in unitate Pascha. Nicæna etiam synodus trecentorum decem et octo episcoporum est adjuncta, judicantium de observatione Paschæ antiquum canonem observandum; per quem nulla de reliquo orietur Ecclesiis diversitas, omnibus rite dispositis, et Ecclesiarum pax et fides (inquierunt) in orientis et occidentis partibus una atque eadem servaretur. Item Arelatensi synodo sexcentorum episcoporum confirmante primo in loco de observatione Paschæ, ut uno die et uno tempore per totum orbem terrarum a nobis conservetur: ut universalis Ecclesia uno ore, juxta apostolum, honorificet Dominum unum. Unde cavendum est, ut Hieronymus ait, "ne

4 Johan. cap. 20. ver. 26.

Act. cap. 1. ver. 1.

extra unam domum, contra præceptum legis, id est, extra Ecclesiam universalem agnum typicum comedamus. Ex quo manifestum est (inquit) quod Judæi et hæretici et omnia conventicula dogmatum perversorum, qui agnum in una Ecclesia non comedunt, non eos agni carnes comedere, seds draconis qui datus est, juxta Psalterium, in escam populis Æthiopibus."

Et hoc vereor, sed vos considerate quæ sunt conventicula quæ dixi: utrum Hebræi et Græci et Latini et Ægyptii simul in observatione præcipuarum solennitatum uniti; an Britonum Scotorumque particula, qui sunt pene extremi, et, ut ita dicam, mentagra orbis terrarum; hoc mihi judicate. "Int quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis:" et in periculo vestro hoc pendet. Vos enim estis capita et oculi populi: qui si in errorem per vestram obstinatiam inducetur; reddetis stricto judici rationem de uniuscujusque, juxta Ezechielem, "sanguine" animæ." Seniores vero nostri, quos in velamine repulsionis habetis, quod optimum in diebus suis esse noverunt simpliciter et fideliter sine culpa contradictionis ullius et animositatis observaverunt, et suis posteris sic mandaverunt; juxta apostolum: "Omnia probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala abstinete vos.' Sed vereor ne accidat vobis ut universalis Ecclesiæ Catholicæ unanimem regulam malam speciem fore judicetis: quod absit. Quid plura? venio ad apostolum item dicentem :"Fratres, nemo vos seducat in parte diei festi, aut neomenia aut sabbato; quæ sunt umbra futurorum, corpus autem Christi," quod venerandæ memoriæ sanctus Augustinus pulchre explanat. "Dies festus," inquiens, "Pascha est, juxta evangelistam Lucam, dicentem; Appropinquabat autem dies festus azymorum, in quo necesse erat occidi Pascha." Pascha occiditur, veritas vivificatur. Pars autem diei festi, XIV. luna, non totus dies, in qua seducimur, sed in parte, et sabbato

Psalm. 74. ver. 14.

99

t Matth. cap 7. ver. 3.

Ezech. cap. 3. ver. 18, 20. et cap. 33. ver. 8.

w 1 Thess. cap. 5. ver. 21, 22,

y Luc. cap. 22. ver. 1, 7,

* Coloss. cap. 2. ver. 16, 17.

otioso, et neomenia buccinata: quæ sunt umbra, non corpus Christi. Umbra occiditur: veritas vivificatur.

Et hoc obsecro diligenter inspicite: ut mihi ignoscatis, vel me dirigatis, verbis vestris vel scriptis fortioribus et certioribus prolatis, ad aliud melius intelligendum, si habetis; et ego suscipiam gratanter, ut hoc suscepi. Si vero non habetis ; silete, et nolite nos hæreticos vocare. Scriptum est enim: "Væ qui dicitis bonum malum, et malum bonum; ponentes tenebras lucem, et lucem in tenebras." Diei enim sumus filii, non noctis neque tenebrarum; et cavere debetis quod de aliis dicitur: "Mortificabant" animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt." Non ergo nos vos odimus, sed nos veris defendimus. Hieronymus item adest auxiliator, dicens: "Non" est alia Romanæ urbis Ecclesia, alia totius orbis æstimanda est. Et Galliæ, Britanniæ, Africæ, et Persis et Oriens et India, et omnes barbaræ nationes unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Si auctoritas, quæritur; orbis major est urbe; episcopus Romæ, sive Alexandriæ, &c." et post aliquanta: "Hinc," inquit, " præsidiis fulta mundi Arriana fremit rabies: hinc in tres partes scissa Ecclesia ad se rapere festinat monachorum chorum circa commorantium. "Antiqua," inquit, "in me insurgit auctoritas. Ego interim clamito: si quis cathedræ sancti Petri jungatur, meus est ille." Aut ergo duo mentiuntur; aut omnes. Angustiæ mihi undique. Si ego hoc clamavero cum Hieronymo, divinarum Scripturarum interprete et omnium hæreticorum impugnatore; a vobis impugnor: si non clamavero, ab universali Ecclesia Catholica excommunicor, cui alligandi solvendique auctoritas a Deo data est.

His perscrutatis, venio ad Cyprianum, totum, ut aiunt, sumendum; et invenio illum pene omnium de unitate Ecclesiæ gravissimum: qui ait: "Ab uno patre et ab una matre in hunc mundum venimus, et sic in futurum veniemus." Quid non habet unam matrem in terra, nec unum patrem

z Esai. cap. 5. ver. 20.

b Hieronym. epist. 85. ad Euagrium.

Id. epist. 58. ad Damasum. Ibid.

a Ezech. cap. 13. ver. 19.

d Habere jam non potest Deum patrem, qui ecclesiam non habet matrem. Cyprian. de Unitat. Eccles.

« AnteriorContinuar »