Imágenes de páginas
PDF
EPUB

habebit in cœlo. Ideo post confessionem Trinitatis, in qua est Pater cum Filio et Spiritu sancto, subsequitur unius matris pia confessio, dicens sanctam esse Ecclesiam Catholicam. Cur unus Adam fingitur, et una Eva de latere tollitur et in mulierem formatur? Nonne secundum apostolum "mysterium magnum est in Christo, et in Ecclesia?" Non est ergo altera Christi de latere, sed una est formata. Unde unus est in latere Christi Jesu lancea militis mysticus locus, de quo exiit' aqua et sanguis: quæ duo in signa unius Ecclesiæ. Unde una arca servatur in diluvio, nec altera; " si potuit evadere quisquam [qui fuit extra arcam] Noe; et qui extra Ecclesiam foris fuerit, evadet." Unde unum tabernaculum in monte Moysi et exemplar ostensum est. Unde unus locutus est apud Deum, in quo Moyses extrema manus suprema vidit, dicente Domino: "Esth locus apud me, sta in foramine petræ, et posteriora mea videbis." Petra autem erat Christus: posteriora manus, incarnatio; foramen unum, una passio; locus unus, una Ecclesia figuraliter intelligi potest. Videte quod non videtur dextra Domini nisi in uno loco, in una petra, in uno foramine. Unai Raab meretricis domus ab incendio Jericho sub coccineo fune salvatur. Unde unum templum a Solomone construitur. "Ecce quam bonum et quam jocundum, habitare fratres in unum." Quæ omnia quomodo de unitate Ecclesiæ explanata sunt, bene (ut credo) meministis.

His perterritus, ad alia me converti et inveni Augustinum (qui dicitur aqua de nubibus) versum de Psalterio explanantem hunc," Per diem sol non uret te, neque luna per noctem." Per diem a sole uritur, qui prava de Christo sentit ; et per noctem a luna, qui prava de Ecclesia sentit. Unde scriptum est in lege: "Quim maledixerit patri aut matri, morte moriatur." Quid autem pravius sentiri potest de Ecclesia matre, quam si dicamus? Roma errat, Hierosolyma

e Ephes. cap. 5. ver. 32. Cyprian de Unitate Eccles.

i Josu. cap. 2. ver. 18, 21.

1 Psalm. 121. ver. 6.

Joh. cap. 19. ver. 34.

h Exod. cap. 33. ver. 21, 22, 23.

k Psalm. 133. ver. 1.

Exod. cap. 21. ver. 17. Levit. cap. 20. ver. 9. Matth. cap. 15. ver. 4.

Marc. cap. 7. ver. 10.

errat, Alexandria errat, Antiochia errat, totus mundus errat: soli tantum Scoti et Britones rectum sapiunt. Item Hieronymus: "Moyses," inquit, "moriens plangitur, Jesus absque lachrymis in monte sepelitur." In lege morientes, sub XIV. luna Dominum crucifigentes, plangam: sed cum Christo resurgentes in Evangelio suscipiam. Occurrit mihi item Augustinus sanctus, ubi contra totas hæreses sub anathematis titulo disputat; dicens. "Tessarescædecaditæ, id est, quartanæ decimæ esse hæreses eorum qui pascha XIV. luna cum Judæis faciunt." Item tractans evangelium, de illis inquit. "[Ex] languentibus super piscinam unum Jesus elegit quem sanaret: quia quisquis præter unitatem fuerit, licet venerit, sanari non potest." Et hoc mihi horret, nisi me consulatus vestri fida ratio validiori et certiori sententiæ perducat.

Quid plura? Ad Gregorii" papæ, urbis Romæ episcopi (a nobis in commune suscepti, et oris aurei appellatione donati) verba me converti; qui etsi post omnes scripsit, tamen est merito omnibus præferendus: et inveni illum hunc locum apud Job tractantem; "Auro° locus est in quo conflatur." Aurum est sanctorum massa; locus conflationis, unitas Ecclesiæ; ignis, tribulatio martyrii. Qui ergo extra unitatem Ecclesiæ uritur, conflari potest, purgari non potest. Unde et Paulus ait: "Sip tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest;" et reliqua. Item ad eundem sensum interpretantem et hunc versum alio loco inveni. "Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias;" nec in cœlo angelis, nec in terra hominibus locum munitum, id est, tutum invenit, nisi humilem unitatem; quem archangelus amisit et nunc diabolus est, et quem homo imitatus, illum amisit, et nunc mortuus est. Et hoc timeo: vos considerate compatienter, fratres, si merito' est, an ignavia.

Postremo ad cyclorum computationem diversorum, quid unaquæque lingua de cursu solis et lunæ sentiret; conversus totus, licet diverse alium in die, alium in luna,

" Gregor. Moral. in Job. lib. 18. op. tom. 1. pag. 573. P 1 Cor. cap. 13. ver. 3.

[ocr errors][merged small]

9 Psalm. 31. ver. 3.

Forsan ex merito an ignavia, ut conjicit Bedellus, doctiss. episc. Kilmor.

alium in mense, alium in bissexto, alium in epacta, alium in augmento lunari (quod vos saltum dicitis): inveni cyclos contra hunc, quem vos tenetis, esse contrarios. Primum illum quem sanctus Patricius papa noster tulit et facit; in quo luna a XIV. usque in XXI. regulariter, et æquinoctium a XII. kalend. Aprilis observatur. Secundo Anatolium, quem vos extollitis quidem ad" veram Paschæ rationem numquam pervenire eos qui cyclum LXXXIV. annorum observant. Tertio Theophilum. Quarto Dionysium. Quinto Cyrillum. Sexto Morinum. Septimo Augustinum. Octavo Victorium. Nono Pacomium monachum, Ægypti cœnobiorum fundatorem; cui ab angelo ratio Paschæ dictata est. Decimo trecentorum decem et octo episcoporum decennovennalem cyclum (qui Græce Enneacedeciterida dicitur) in quo kalendas Januarii lunæque ejusdem diei et initia primi mensis ipsiusque XIV. lunæ recto jure ac si quodam clarissimo tramite, ignorantiæ relictis tenebris, studiosis quibusque cunctis temporibus sunt adnotatæ, quibus paschalis sollennitas probabiliter inveniri potest.

66

Hunc inveni valde huic (cujus auctorem, locum, tempus, incertum habemus,) esse contrarium in kalendis, in bissexto, in epacta, in XIV. luna, in primo mense, in æquinoctio. Scrutaminique", ut Cyrillus ait, "quod ordinavit synodus Nicena lunas quartasdecimas omnium annorum per decemnovennalem cyclum: (quem Victorius per vicesimas et octavas vices cum kalendis DXXXII. et bissexis CXXXIII. in id ipsum unde ortus est redire fecit) ut non fallamur in luna primi mensis; et celebremus Pascha in sequenti Dominico, et non faciamus in luna XIV. cum Judæis et hæreticis qui dicuntur Tessarescedecaditæ, et constitutum est, inquit, in omnibus synodis, præter synodum Gangrensem et Cæsariensem, ut non faceret ulla Ecclesia, vel civitas, et

s Forsan fecit. t XV. potius. alias esset a XIV. ad XX. "Desideratur hic aliquid: de quo videnda Wilfridi disputatio apud Bedam, lib. 3. histor. ecciesiast. cap. 25. et Aldelmi, inter epistolas Bonifacii edit. Mogunt. ann. 1605. pag. 59.

w Ex lacinia epistolæ Cyrilli ad synodum Carthaginiensem inepte adsuta: de qua consulendus Petavius, doctrin. temporum, tom. 1. pag. 221. et tom. 2. pag. 893, 894.

omnis regio contraria his quæ statuta sunt de Pascha in Niceno concilio. Et si non scripsisset synodus Nicena cyclum lunarem primi mensis; sufficeret cyclus lapidis* Selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cujus candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit:" ut non faciamus communem de embolismo, et embolismum de commune, id est, brevem annum lunarem duodecim mensium de longo, id est, tredecim in quo abortivam lunam fallaciter celebratis ; ut in primo mense in unitate Ecclesiæ verum agnum veri Israelitæ immaculatum immaculati in una domo, sicut præceptum est, comedamus; in quo mense eduxit Caim Abel justum in campum ut occideret eum; in typo Christi educti in prætorium Pilati in sexta feria; quia in eadem die conceptus creditur in utero, et mortuus est in cruce; dum in sexta feria mortuus est Adam in anima pro peccato in paradiso, et in eadem die obiit in corpore.

Hæc probate, si vultis; si non, renuntiate Catholicis testimoniis: si nec utrumque utrique hoc dicamus. "Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis." Et "non judicemus ante tempus, donec veniat qui illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium." Et "nolite" judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis." Et " quid judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit." Onus est vobis, ut video, quod dico: onus est et mihi quod dicitis, nisi verbis Scripturæ sanctæ probaveritis. "Onerad ergo nostra invicem portemus; et sic adimplebimus legem Christi." Sic enim alter alterius percutiamus infirmam conscientiam, in Christo peccamus; si' sanum sapimus, vobis sapimus; si mente excidimus, Deo: si vivimus, Domino vivimus; si

Vid. Damascium in vita Isidori: apud Photium, pag. 568, 569. edit. Græc.

Exod. cap. 12. ver. 46.

a 1 Cor. cap. 4. ver. 5.

e Rom. cap. 14. ver. 4.

e 1 Cor. cap. 8. ver. 12. Rom. cap. 14. ver. 8.

2 2 Cor. cap. 5. ver. 10.
b Matth. cap. 7. ver. 1, 2.
d Galat. cap. 6. ver. 2.

f 2 Cor. cap. 5. ver. 13.

morimur, Domino morimur, quia Domini sumus. Obsecramus vos pro Christo, ut non nobis improperetis cum matre nostra: quia omnis soboles suæ matris speciem imitatur. Unde accipimus spiritum, inde spiramus : loquacitatem nostram vestra fiducia præstat.

Anno igitur, ut prædixi, emenso, juxta Deuteronomion, "interrogavi patres meos ut annuntiarent mihi, majores meos ut dicerent mihi:” successores videlicet nostrorum patrum priorum, Ailbei episcopi, Querani Coloniensisk, Brendini, Nessani, Lugidi, quid sentirent de excommunicatione nostra, a supradictis sedibus apostolicis facta. At illi congregati in unum, alius per se, alius per legatum suum vice sua missum, in campo Lene sanxerunt, et dixerunt; "Decessores nostri mandaverunt per idoneos testes, alios viventes, alios in pace dormientes, ut meliora et potiora probata a fonte baptismi nostri et sapientiæ et successoribus apostolorum Domini delata sine scrupulo humiliter sumeremus." Post in commune surrexerunt, et super hoc orationem (ut moris est) nobis celebraverunt, ut Pascha cum universali Ecclesia in futuro anno celebrarent. Sed non post multum surrexit quidam paries dealbatus, traditionem seniorum servare se simulans; qui utraque non fecit unum, sed divisit, et irritum ex parte fecit quod promissum est: quem Dominus (ut spero) percutiet quoquo modo voluerit.

Deinde visum est senioribus nostris, juxta mandatum, ut, "si1 diversitas oborta fuerit inter causam et causam, et variaverit judicium inter lepram et non lepram, irent ad locum quem elegit Dominus;" ut si causæ fuerint majores, juxta decretum synodicum, ad caput urbium sint referendæ : misimus quos novimus sapientes et humiles esse, velut natos ad matrem, et prosperum iter in voluntate Dei habentes, et ad Romam urbem aliqui ex eis venientes, tertio anno ad nos usque pervenerunt; et sic omnia viderunt, sicut audierunt: sed et valde certiora, utpote visa quam audita, invenerunt; et in uno hospitio.

i Deut. cap. 32. ver. 7.

Deut. cap. 17. ver. 8.

k forsan Clonensis.

« AnteriorContinuar »