Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ut non admodum mirari subeat, etiam Guilielmi Malmesburiensis temporibus repertos fuisse, quibus hujusmodi Aldhelmi scripta "nauseam pepererint : non attendentibus quod juxta mores gentium varientur modi dictaminum." Ita ille, de gestis regum Anglorum lib. 1. cap. 2. ad dicti confirmationem porro subjiciens; "Græcos involute, Romanos circumspecte, Gallos splendide, Anglos pompatice dictare solere." Porro Eahfridus sive Ehfridus (EA enim AngloSaxonum, Æ Latinorum diphthongo respondet) ad quem, post sex annos studiis in Hibernia impensos, missa est hæc epistola, non alius esse videtur quam Eadfridus (ab aliis Eatferd, a quibusdam etiam Egfridus dictus) cui Beda vitam Cuthberti soluta oratione a se descriptam dicavit; quemque Eadberto anno Dom. 698. in Lindisfarnensi episcopatu successisse, ex Dunelmensis Ecclesiæ historia a Turgoto conscripta, et Florentii Wigorniensis annalibus intelligimus. Antequam vero ille episcopatum est adeptus, epistolam hanc scriptam fuisse liquet; licet in regio MS. titulum hunc præfixum habeat. "Incipit epistola Aldhelmi episcopi." Verum, cum post annum 698, ad Schireburnensem episcopatum Aldhelmum provectum fuisse constet: nos priorem Malmesburiensis abbatis appellationem retinere maluimusa.

a Vid. Florent. Wigom. ann. 666. Et Dempster. Histor. pag. 6.

[ocr errors]

EPISTOLA XIV.

ADAMNANI HUENSIS MONASTERII ABBATIS.

In libros tres de vita S. Columbæ,

PROLOGUS.

BEATI nostri patroni, Christo suffragante, vitam descripturus, fratrum flagitationibus obsecundare volens : imprimis eandem lecturos quosque admonere procurabo, ut fidem dictis adhibeant compertis; et res magis quam verba perpendant, quæ, ut æstimo, inculta et vilia esse videntur; meminerintque, regnum Dei non eloquentiæ exuberantia, sed in fidei florulentia constare: et nec ob aliqua Scoticæ, vilis videlicet linguæ, aut humana onomatab, aut gentium obscura locorumve vocabula (quæ, ut puto, inter alias exterarum gentium diversas vilescunt linguas) utilium, et non sine divina opitulatione gestarum, despiciant rerum pronuntiationem. Sed et hoc lectorem admonendum putavimus; quod de beatæ memoriæ viro, plura studio brevitatis, etiam memoriæ digna a nobis sunt prætermissa et quasi pauca de plurimis, ad evitandum fastidium lectorum, sint caraxata. Et hoc, ut arbitror, quisque hæc lecturus forte annotabit; quod minima de maximis per populos fama de eodem beato viro divulgata disperserit; ad horum etiam paucorum comparationem, quæ. nunc breviter caraxare disponimus.

:

a C. A. 700.

c exarata, παρὰ τοῦ χαράσσειν,

» ὀνόματα, nomina.

EPILOGUS.

POST horum trinalium lectionem libellorum, quisque diligens annotet lector, quanti et qualis meriti sanctus sæpe supramemoratus præsul venerandus, quantæ et qualis apud Deum honorificentiæ fuerit æstimatus; quantæ et quales angelicæ apud ipsum et luminosæ frequentationes fuerint; quanta in eo prophetalis gratia, quanta dialium efficientia virtutum, quanta et quam frequens eum divini luminis claritudo in carne mortali adhuc commorantem circumfulserit. Quin etiam post ingressum animæ de tabernaculo corporis almissimæ (sicuti quibusdam electis ostensum, habetur compertum) locum in quo ipsius sancta pausant ossa usque hodie eadem cœlestis claritas frequentare non cessat, et sanctorum frequens visitatio angelorum. Et hæc etiam eidem beatæ memoriæ viro a Deo non mediocris est collata gratia, qua nomen ejus non tantum per totam nostram Scotiam et omnium totius orbis insularum maximam Britanniam clare divulgari promeruit (in hac parva et extrema oceani Britannici commoratus insula) sed etiam ad trigonam usque Hispaniam et Gallias, et ultra Alpes Penninas Italiam sitam pervenire, ipsam quoque Romanam civitatem, quæ caput est omnium civitatum. Tantus et talis honor noscibilis eidem sancto inter cætera divinæ donationis munera condonatus scitur a Deo, qui se diligentes amat; et eos qui eum magnificant laudibus, magis ac magis glorificans immensis sublimat honoribus : qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

ADMONITIO ADAMNANI AD SCRIPTORES.

OBSECRO eos quicunque voluerint hos describere libellos, imo potius adjuro per Christum judicem sæculorum ; ut postquam diligenter descripserint, conferant et emen

d egressum.

dent cum omni diligentia ad exemplar unde extraxerunt : et hanc quoque adjurationem hoc in loco subscribant.

RECENSIO.

De Adamnano pluribus agit Beda, libro 5. histor. Ecclesiast. cap. 16. et Ceolfridus abbas in epistola ad Naitanum Pictorum regem, ibid. cap. 22. indeque Matthæus Florilegus: "Anno gratiæ DCCI. floruit vir bonus et literatus Adamnanus presbyter et abbas monachorum qui erant in insula Hii. Hic missus ad Aldfridum regem gratia legationis, cum videret ritus ecclesiasticæ institutionis et observantiæ festi paschalis, continuo trahitur ad consensum. Qui cum domum rediisset, curavit suos, qui erant in insula Hii, ad callem perducere veritatis, nec valuit: navigansque in Hiberniam, pene omnes ad legitimum Paschæ tempus observandum induxit. Scripsit idem vir Domini librum de loco Dominica nativitatis, passionis et ascensionis; situmque Terræ sanctæ mirabiliter descripsit." Editus est hic liber Ingolstadii anno 1619. a Jacobo Gretsero, titulo Adamanni Scotohiberni: ibidemque anno 1604. ab Henr. Canisio, tomo quinto antiquæ lectionis, libri ejusdem tres de S. Columba, cujus operis prologum paulo correctiorem ex MS. nostro hic damus: addito etiam, ex alio Cottonianæ bibliothecæ codice, epilogo hactenus inedito; una cum adjuratione qua transscriptores obtestatur author, Irenæia in libro wɛpì bydoádog et Eusebii in chronico exemplum imitatus. quæ tamen hic non observatur cum ipsa quoque capita transposita inveniamus.

MS. Augiens. craxerunt pro charaxerunt i. e. scripserunt.

a apud Euseb. lib. 5. histor. ecclesiast. cap. 19, 20. et Hieronymum, de scriptor. ecclesiast. in Irenæo.

EPISTOLA XV.

BONIFACII MOGUNTINI ARCHIEPISCOPI, AD ZACHARIAM ROMANUM PONTIFICEM, DE CAUSA ADELBERTI GALLI ET CLEMENTIS SCOTI.

Excellentissimo patri atque apostolico pontifici, et ex auctoritate sancti Petri, principis apostolorum magisterio freto, Zachariæ papæ, Bonifacius exiguus servus servorum Dei, optabilem in Christo charitatis salutem.

POSTQUAM me ante annos prope triginta sub familiaritate et servitio apostolicæ sedis, annuente et jubente venerandæ memoriæ antistite apostolico Gregorio, anteriore voto constrinxi; quidquid mihi lætitiæ vel tristitiæ acciderat, apostolico pontifici solebam indicare, ut in lætis simul laudaremus Deum, et in tristibus ejus consilio roborarer. Ita et nunc mihi liceat indicare, pietati vestræ supplico. Sicut scriptum est: "Interrogab patrem tuum et annunciabit tibi, seniores tuos et dicent tibi." Notum enim sit paternitati vestræ, quia postquam indigno mihi mandastis in provincia Francorum, sicut et ipsi rogaverunt, sacerdotali concilio et synodali conventui præesse; multas injurias et persecutiones passus sum, maxime a falsis sacerdotibus, ab adulteratis presbyteris seu diaconibus, et fornicariis clericis. Maximus tamen mihi labor fuit contra duos hæreticos pessimos, et publicos, et blasphemos contra Deum, et contra Catholicam fidem. Unus qui dicitur Aldebert, natione generis Gallus est; alter qui dicitur Clemens, genere Scotus est: specie quidem diversi, sed pondere peccatorum pares.

Contra istos obsecro apostolicam auctoritatem vestram,

a A. C. 745.

Deut. cap. 32. ver. 7.

« AnteriorContinuar »