Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quod meam mediocritatem defendere et adjuvare, et per scripta vestra populum Francorum et Gallorum corrigere studeatis: ut hæreticorum fabulas et vana prodigia et signa præcursoris Antichristi non sectentur; sed ad canonica jura, et ad viam veræ doctrinæ convertantur; et ut per verbum vestrum isti hæretici duo mittantur in carcerem (si vobis justum esse videatur, cum vitam et doctrinam illorum vobis intimavero) et nullus cum eis loquatur vel communionem habeat, ne forte fermento doctrinæ illorum fermentatus aliquis pereat: sed segregati vivant, et juxta dictum apostoli, hujusmodi "traditic Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini;" et juxta evangelicum præceptum, "dum" Ecclesiam non audierunt, sint nobis sicut ethnici et publicani :" donec "discante non blasphemare," nec scindere tunicam Christi. Propter istos enim persecutiones, et inimicitias et maledictiones multorum populorum patior: et Ecclesia Christi impedimentum fidei et doctrinæ rectæ sustinet.

66

Dicunt enim de Aldeberto, quod eis sanctissimum apostolum abstulissem; patronum, et oratorem, et virtutum factorem et signorum ostensorem abstraxissem. Sed pietas vestra audiens vitam ejus, judicet ex fructu, utrum vestimentis ovium indutus intus autem lupus rapax" fuisset, an non. In primæva enim ætate hypocrita fuit, dicens, quod sibi angelus Domini, in specie hominis, de extremis finibus mundi, miræ et tamen incertæ sanctitatis reliquias attulisset; et exinde potuisset omnia, quæcunque poposcerit, a Deo impetrare: et tunc demum per illam simulationem, sicut apostolus Paulus prædixit, " penetravit multorum domos, et captivas duxit post se mulierculas oneratas peccatis, quæ ducebantur variis desideriis;" et multitudinem rusticorum dicentium, quod ipse esset vir apostolicæ sanctitatis, et signa et prodigia multa fecisset. Deinde conduxit episcopos indoctos, qui se, contra præcepta canonum, absolute ordinarunt. Tum demum in tantam

c 1 Cor. cap. 5. ver. 5.

e 1 Tim. cap. 1. ver. 20.

2 Tim. cap. 3. ver. 6.

d Matth. cap. 18. ver. 17.

Matth. cap. 7. ver. 15, 16.

superbiam elatus est, ut se æquipararet apostolis Christi: et dedignabatur in alicujus honore apostolorum vel martyrum Ecclesiam consecrare; et interrogavit, quid voluissent homines visitando limina sanctorum apostolorum. Postea in proprio honore suo dedicavit oratoria (vel, ut verius dicam, sordidavit) fecit cruciculas et oratoriola in campis, et ad fontes, vel ubicunque sibi visum fuit, et jussit ibi publicas orationes celebrare; donec multitudines populorum, spretis cæteris episcopis, et dimissis antiquis Ecclesiis, in talibus locis conventus celebrabant, dicentes: Merita sancti Aldeberti adjuvabunt nos. Ungulas suas et capillos dedit ad honorificandum, et portandum cum reliquiis sancti Petri principis apostolorum. Tum demum, quod maximum scelus et blasphemia contra Deum esse videbatur, fecit. Veniente enim populo et prostrato ante pedes ejus, et cupienti confiteri peccata sua, dixit: "Scio omnia peccata vestra, quia mihi cognita sunt occulta vestra; ideoque non est opus confiteri ea. Securi ergo et absoluti de peccatis vestris præteritis, revertimini ad domos vestras cum pace;" et omnia quæcunque sanctum Evangelium hypocritas fecisse testatur, suo habitu, incessu, et moribus imitatus est.

Alter autem hæreticus, qui dicitur Clemens, contra Catholicam contendit Ecclesiam; canones Ecclesiarum Christi abnegat, et refutat tractatus; et intellectus sanctorum patrum, Hieronymi, Augustini, Gregorii recusat, synodalia jura spernens, proprio sensu affirmat, se, post duos filios sibi in adulterio natos [sub nomine episcopi] esse posse legis Christianæ episcopum. Judaismum inducens, judicat justum esse Christiano, ut, si voluerit, viduam fratris defuncti accipiat uxorem. Ipse etiam contra fidem sanctorum patrum contendit, dicens; quod Christus filius Dei descendens ad inferos, omnes quos inferni carcer detinuit, inde liberasset, credulos et incredulos, laudatores Dei simul et cultores idolorum : et multa alia horribilia de prædestinatione Dei contraria fidei Catholicæ affirmat. Quapropter de hoc quoque hæretico precor, ut per literas vestras mandare curetis duci Carolomanno, ut mittatur in custodiam; ut semina Satanæ latius non seminet, ne for

sitan una ovis morbida totum gregem polluat. Valere sanctitatem vestram, et prosperis profectibus gaudere in longitudinem dierum optamus.

RECENSIO.

Inserta est actis Romanæ Synodi, anno 745. habitæ: in qua contra Clementem Scotum, hujusmodi lata est sententia. "Clemens, qui per suam stultitiam sanctorum patrum statuta respuit, vel omnia synodalia acta; inferens etiam Christianis Judaismum, dum prædicat fratris defuncti accipere uxorem ; insuper et Dominum Jesum Christum descendentem ad inferos, omnes pios et impios exinde prædicat abstraxisse: ab omni sit sacerdotali officio nudatus, et anathematis vinculo obligatus, pariterque Dei judicio condemnatus, vel omnis qui ejus sacrilegis consenserit prædicationibus." Videantur de Adelberti et Clementis causa, Zachariæ Romani pontificis responsa, inter Bonifacii epistolas a Serario editas, num. 138, 139, et 144.

EPISTOLA XVI.

ZACHARIÆ ROMANI PONTIFICIS, AD BONIFACIUM, DE CAUSA VIRGILII HIBERNI ET SIDONII.

Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo, Zacharias servus servorum Dei.

VIRGILIUS et Sidonius religiosi viri, apud Baioariorum provinciam degentes, suis nos literis visitarunt: per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas eis injungeret Christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis sumus conturbati, et in admirationem quandam incidimus, si habet, ut dictum est. Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nesciens, Latini eloquii infringens linguam diceret "Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritu sancta:" ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem aut hæresim introducens, sed, pro sola ignorantia, Romanæ locutionis infringendo linguam, (ut supra fati sumus) baptizans dixisset; non possumus consentire, ut denuo baptizentur. Quia, quod tua bene compertum habet sancta fraternitas, quicunque baptizatus fuerit ab hæreticis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debeat, sed per solam manus impositionem purgari debeat. Nam, sanctissime frater, si ita est, ut nobis relatum est, non amplius a te illis prædicetur hujusmodi, sed ut sancti patres docent et prædicant, tua sanctitas studeat conservare. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data kalendis Juliis, imperante Domino piissimo

a A. C. 746.

VOL. IV.

HH

Augusto Constantino, a Deo coronato, magno imperatore, anno vicesimo sexto, imperii ejus anno quarto, indictione quarta decima.

RECENSIO.

A Jacobo Merlino Parisiis anno 1524. cum Isidori Mercatoris Canonum et epistolarum pontificiarum collectione primum est edita; et deinde, tum in tomis conciliorum tum alibi sæpius recusa. De Virgilio et sociis Thadæus, abbas Scotorum Ratisbonæ, ex chronico fundationis Scotorum ista refert. "Tempore eodem (quo de Hibernia venit Kilianus, cum duobus sociis suis Colonato et Totnano) venit honorabilis turma sanctorum de Hibernia, videlicet S. Virgilius episcopus, cum aliis septem episcopis sanctis multisque aliis sociis: qui proposuerunt Domini vestigia ac sanctam terram corporeis oculis videre,solito more reverendorum patrum Scotorum, &c. S. Virgilius Saltzburgæ episcopus est factus. Cæteri ejus coepiscopi Salzburgæ in ministerio operis Dei remanserunt usque ad diem obitus eorum. Cæterum eorum socius, videlicet B. Lullus, apud Ilminster gloriosis operibus intrepidus permansit. Et B. Declanus cum aliis duobus [apud] Frisingiam, duoque alii apud Roti beata ossa sua terræ commendaverunt, et S. Alto apud Altenminster. Et sic sanctus grex beatorum virorum divisim in diversis locis regna cœlestia sunt adepti :" et Wiguleus Hundius, in Juvaviensium sive Salisburgensium episcoporum catalogo. "B. Virgilius, natione Hibernicus, ex nobili progenie ortus, a Stephano papa et Pipino rege Francorum ad administrationem episcopatus Juvaviensis destinatus est: sed a rege per duos fere integros annos, propter eximiam eruditionem et sanctimoniam vitæ, retentus est; postea vero honorifice ad Ottilonem Boiorum tum temporis ducem dimissus, ab eo episcopatum accepit. Dissimulata autem consecratione, pene duorum annorum spatio, pontificemb secum habuit proprium Dobdan nomine, Græcum, qui ipsum secutus erat ex patria. Is interim ipsius munere fungebatur. Postulantibus deinde subditis, Boiisque pontificibus, consecratus est anno Christi 767. XVIII. calendas Julii. Græco autem illi magistro et sacerdoti Dobdan tradidit Otilo sedem Chiemensem: ubi aperuit ille scholam, et agmina discentium quamplurima habuit." Mirarer vero ex Hibernia nostra hominem Græcum prodiisse, nisi scirem in agro Midensi apud Trimmenses, ædem sacram extitisse, quæ Græcæ Ecclesiæ nomen ad hunc usque diem retinet.

[blocks in formation]

b Habuit secum laboris et coronæ participem episcopum comitantem de patria nomine Dobda, ad persolvendum episcopale officium inquit vitæ S. Virgilii descriptor, Eberhardi Salisburgensis episcopi discipulus, in Florilegio Messinghami pag. 331. Vide etiam acta Ruperti primi Salisburgensium episcopi, apud Surium, tom. 2. die 27. Martii.

« AnteriorContinuar »