Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAP. V

Rabani de prædestinatione et libero arbitrio scripta varia: cum Remigii Lugdunensis episcopi in doctrinam hac de re ab eo traditam censura.

PRÆTER hanc brevem, alteram prolixiorem Rabani, ad Hincmarum eumdem epistolam in manuscripto codice Laudunensi haberi notat Sirmondusa: hoc initio. "Proximo vere, hoc est, Martio mense," &c. ubi, prolatis adversus Gotteschalci sententiam argumentis, Hincmarum demum admonet, ut illum nec scribendo, nec loquendo, cuiquam ultra nocere permittat. Hilduinum quoque, Karoli regis archicapellanum, cujus habemus Areopagitica, in quæstione sua cum Gotteschalco idem Rabanus consuluit. Ad Humbertum episcopum etiam scripsit epistolam : in qua decreti divini firmitatem humani arbitrii libertati non satis circumspecte subjicit. "Omnium (inquit) dies in prædestinatione Dei noscuntur esse definiti; sed illis dimidiabuntur dies sui, quibus contra dispositum proprium provenire monstratur occasus. Ideo enim additum est, Suos; ut voluntarios intelligeres, non a Deo constitutos. Etd, ut liberum significaret arbitrium, dicit se et mala annunciare genti, et regno illi vel illi, et rursum bona: nec tamen hoc venire, quod ipse prædixerit; sed e contrario fieri, ut et bona malis veniant, si egerint pœnitentiam, et bonis mala, si post repromissiones fuerint ad peccata conversi."

Refert etiam in Rabani vita discipulus ipsius Rudolphuse Fuldensis presbyter, scripsisse eum ad "Notingum

a In tom. 2. concil. Galliæ, pag. 680.

b Magdeburg. cent. 9. col. 547.

c Ibid. cent. 9. col. 91.

d Ibid. col. 207.

e Tom. 1. oper. Raban. edit. Colon. ann. 1627. pag. 9.

[ocr errors]

episcopum Veronensem de præscientia ac prædestinatione Dei, de gratia et libero arbitrio, librum unum; in quo, quid recte sentiendum esset, ostenderit." Qui videtur liber illius de prædestinatione esse, quam in Sarisburiensi bibliotheca suo tempore extitisse, in scriptorum catalogo notat Bostonus Buriensis: aut, quod ego mihi persuadeo, tertia illa epistola, quam a venerabili episcopo ad alium quendam episcopum scriptum esse affirmat Remigius Lugdunensis archiepiscopus: in qua, quid de hac re illi tenendum sive docendum esset, sicut ei visum est, exposuit et definivit. Unde et quia ipse (inquit Remigius) ante omnes qui moderno tempore scripsisse referuntur, de hac re scripsit; ejus sibi auctoritatem sequi videntur, qui similiter de eadem divina prædestinatione sentiunt et defendunt. Totum vero disputationis suæ sermonem ad hoc dirigit, quod Deus bonus et justus nunquam alicui esse potuerit causa vel origo vel auctor peccati et iniquitatis; (quod omnes fideles fideliter et indubitanter fatentur:) nullum tamen esse divinam prædestinationem erga justam damnationem eorundem impiorum et iniquorum, et tantummodo in parte electorum esse credendam, hisce verbis ex libello Hypomnesticon (libro videlicet sexto Hypognosticăn, qui in fine decimi tomi operum Augustini extat) desumptis, docere nititur."

"Prius ergo ipsum nomen prædestinationis quid indicet, exponamus: deinde esse apud Deum, qui sine acceptione personarum est, prædestinationem, divinarum scripturarum auctoritate probemus. Prædestinatio quippe a prævidendo, et præveniendo vel præordinando, futurum aliquid dicitur. Etideo Deus, cui præscientia non accidens est, sed essentia fuit semper et est, omne quod antequam sit præscit, prædestinat ; et propterea prædestinat, quia quale futurum sit præscit. Et ideo apostolus: Nam quos præscivit, inquit, et prædestinavit, Sed non omne quod præscit, prædestinat; mala enim tantum præscit, et non prædestinat. Quod ergo bonum est præscientia prædestinat, id est, pri

f Eccles. Lugdunens. de trib. epistolis pag. 1053. E. et 1073. B, C.
Ibid. pag. 1075. B, C.
h Rom. cap. 8. ver. 29.

usquam sit in re præordinat. Hoc cum ipso authore esse cœperit, vocat, ordinat, et disponit. Unde et sequitur: Quosi prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit." Jam igitur apertius disseramus quod loquimur, quomodo erga humanum genus præscientia sua et prædestinatione Deus, in quo non est iniquitas, utatur. Massæ itaque humani generis, quæ in Adam et Evæ prævaricatione damnabilis mortalisque facta est, non conditione divina generaliter, sed ex debito pœna cruciatusque gehennæ debetur: venia vero non merito, sed Dei justi judicis misericordiæ largitate confertur. Quia vero justus et misericors Deus præsciusque est futurorum, ex hac damnabili massa, non personarum acceptione sed judicio æquitatis suæ irreprehensibili, quos præscit misericordia sua gratuita præparat, id est, prædestinat ad vitam æternam: cæteros autem, ut prædixi, debite punit; quos ideo punit, quia quid essent futuri præscivit: non tamen puniendos ipse fecit vel prædestinavit, sed tantum, ut dixi, in damnabili massa præscivit. Quod si a me quæris scire, cur duo ista differenter Deus faciat, si personarum acceptor non est; quia generaliter, aut punire debet justitia, aut misericordia liberare: contende cum Paulo, imo, si audes, argue Paulum, qui dixit, Christo in se loquente; Ok homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Ut quid me sic fecisti? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Ego autem hoc dico quod dixi, quia quicquid Deus agit, misericorditer, juste sancteque facit: quia solus ipse præsciendo scit, quod homo nesciendo nescit. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consilarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? aut quis dicit ei, Quid fecisti? Non potest tantum justus dici Deus, aut solum misericors; sed justus et misericors. Sic dicimus, sic credimus. Propterea quando illi cum

Rom. cap. 8. ver. 30.
Ibid. cap. 11. ver. 34, 35.

k Ibid. cap. 9. ver. 20, 21.

David misericordiam et judicium cantamus, [cantamus] metuentes: non interrogamus quæ sit voluntas ejus de judicio et misericordia conquirentes." Hæc ille; alieni authoris verba, tanquam sua usurpans; quod Rabano familiare fuisse Guilielmus Malmesburiensis animadvertit. "Fuit enim vir ille, (inquit) huic vitio peculiariter assiduus; quasi prorsus desperaret lectores suos memoriam non habere, qui possent ejus furta deprehendere."

Post hæc subjecit author epistolæ prolixam et piam exhortationem: qua omnes fideles, omissis ejuscemodi obscuris et difficillimis quæstionibus, ad bene vivendum, et bene agendum fideliter et salubriter cohortatur; ex divinis scripturis ad hanc rem pertinentes sententias multas et multipliciter sumens. Quia vero in reliqua epistola de præsente quæstione mulța incommode sunt ab eo dicta, ac primus, ut audivimus, hic fuit qui huic controversiæ componendæ manum admovit, ejusque authoritatem errori suo prætendebant alii: placet ex principio et fine epistolæ nonnulla transcribere, eisque Remigii Lugdunensis Ecclesiæ archiepiscopi censuram subjungere.

RABANUS.

De hæresi" quam quidam de predestinatione Dei inique condunt, errantes et alios in errorem mittentes, convenit inter nos ut de divinis scripturis et de orthodoxorum patrum sententiis aliquod opusculum conficerem:

REMIGIUS.

Hæresim et hæreticos non nominat, qui de divina prædestinatione ita sapiunt, ut juxta auctoritatem scripturarum et sanctorum patrum eam in utramque partem, et electorum scilicet et reproborum, fideliter credant: ut et illos omnipotens Deus magna bonitate sua æternaliter prædes

Guil. Malmesbur. præfat. in abbreviationem Amalarii, MS. in bibliotheca collegii Benedict. Cantabrigiæ, et Omnium Animarum Oxon,

n Ex principio epistolæ.

tinaverit ad gloriam; et istos magna æquitate judicii sui prædestinaverit ad pœnam. Et ideo prorsus est admonendus, et ad pietatis revocandus considerationem; ne sub istorum persona, quos tam facile hæreticos vocat, sanctos potius et venerabiles patres, qui ita docuerunt et definierunt, damnare inveniatur.

RABANUS.

Ad convincendum errorem eorum, qui de Deo bono et justo tam nequiter sentiunt, ut dicant ejus prædestinationem facere, quod nec homo ad vitam prædestinatus possit in mortem incidere; nec ad mortem prædestinatus, ullo modo se possit ad vitam recuperare. Cum auctor omnium rerum et conditor Deus naturarum nullius ruinæ atque interitus causa sit, sed multorum origo salutis.

REMIGIUS.

Manifestum est nullo modo esse mendacium, sed certissimam veritatem quam omnes fideles credunt et confitentur: quod bonitas et gratia divinæ prædestinationis faciat, ut ex his, qui prædestinati sunt ad vitam æternam, nemo possit incidere in mortem æternam. Hanc enim perseverantiæ stabilitatem, et firmitatem in bono, ab eo acceperunt, qui rogavit et rogat pro eis ne deficiat fides ipsorum: sicut ipse ad beatum Petrum dicit; "Ego" autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua." Et alio loco evangelii de eisdem electis suis dicit; "Et ego vitam æternam do eis; et non peribunt in æternum." Quod autem eadem divina prædestinatio hoc in reprobos agat, ut, se ad Deum convertendo et in melius commutando, nemo eorum possit se ad vitam recuperare; quasi omnipotens Deus (quod absit) sua prædestinatione eis imposuerit necessitatem male agendi, et in suis malis perseverandi: hoc omnino nullus fidelium dicit; quia auctorem operum et meritorum malorum Deum esse non credit. Quod enim impius et iniquus mala sua corrigendo, et divinam miseri

Luc. cap. 22. ver. 32.

P Joh. cap. 10. ver. 28.

« AnteriorContinuar »