Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sale, horarius, manuale, et synodalis liber, vela, candelabra cum candelis, arca vestimentorum, pixis cum oblatis et ferrum eorum, ampulla cum vino et altera cum aqua, pelvis ad manus lavandas cum manutergio, truncus aut lapis cavus ubi aqua unde sacra lavantur effunditur, absconsa etiam sub' candela, et lecturiale sub libro.

Et superiores quique gradus possunt inferiorum officia ministrare. Episcopus ergo sacerdotis singula ministrat; licet, etiam ipso præsente, quasi quoddam sit proprium sacerdotis offerre, baptizare, horas celebrare, ungere, communicare, commendare, sepelire. Sunt præterea septem præsulis officia: confirmare, benedicere, absolvere, synodum tenere, dedicare, consecrare, ordinare. Confirmare ejus est; frontes fidelium baptizatorum chrismate ungere. Benedicere autem dico præsulem ea quæ non sunt utensilia ecclesiæ; consecrare vero ipsa utensilia. Benedicit ergo pontifex reginam et virginem cum velatur, et quemlibet fidelem benedici postulantem, et totum populum ante pacem: benedicit etiam supramemorata, quæ non licet sacerdoti in ejus præsentia. Absolvit præsul populum de venialibus in capite jejunii, de criminalibus in cœna Domini. Tenet quoque synodum bis in anno; in æstate et in autumno, hoc modo congregatis omnibus presbyteris totius episcopatus, perscrutatur episcopus, ne quid alicui eorum desit in omni ordine, vel utensilibus ecclesiæ, neve quisquam eorum alteri quicquam fecerit injuriæ: quod tribus diebus fit. Pacatis itaque omnibus, absoluti permittuntur abire in pace.

Dedicat etiam pontifex atrium, templum, altare, tabulam altaris. Dedicare enim est locum Deo offerre, benedicere, et sanctificare. Consecrat autem episcopus utensilia ecclesiæ, quæ fere omnia sacerdotibus sunt communia: vestimenta videlicet sacerdotalia et pontificalia, altaris velamina, calicem, paternam et corporalia, vasculum eucharistiæ, chrisma, oleum et vas chrismale, thus et thuribulum, baptisterium, arcam vel scrinium reliquiarum, cimbarium (id est, altaris umbraculum) crucem, tintinnabulum

1 pro conjicit doctiss. episc. Kilmor.

et ferrum judiciale. Ea enim tantum consecrat, quæ a communi usu in cultum divinum separantur. Ordinat episcopus abbatem, abbatistam, sacerdotem et cæteros sex gradus. Utitur etiam episcopus, pro dignitatis honore, baculo et annulo, chirothecis et mitra, baltheo, dalmatica, et sandaliis. Oportet autem eum sacram Scripturam et traditiones patrum habere, ut possit de singulis juste discernere, et quælibet quærentibus rationabiliter respondere.

Archiepiscopo omnia supradicta conveniunt: insuper pallio honoris induitur; quia ipse, adjutus tamen ab omnibus diœcesis suæ episcopis, ordinat episcopum. Si quis enim ipsorum ordinationi adesse non possit; literis suis se excusans atque legatis, assensum suum in ordinandis facere confirmat. Primas quoque et ipse archiepiscopus est: nec ipse archiepiscopum ordinat; utrumque enim, archiepiscopum et primatem, oportet Romæ ab apostolico ordinari, aut a Roma eis a papa pallium afferri, qua* coepiscopis sublimari: quæ tunc tantum datur licentia, si forte infirmitatis vel belli aut aliqua alia causa necessaria intercesserit. Eo tantum ergo præest primas archiepiscopo: quod cum multi sint in eadem regione archiepiscopi, solus ex eis qui regem ordinat et in tribus sollennitatibus coronat, et apud quem concilia pro veritate peraguntur, ipse eorum primatum tenet.

Locum itaque quem apud orientales patriarchæ possident, hunc apud nos primates quodammodo obtinere videntur: utrique Romano pontifici primo gradu supponuntur. Sed quia patriarchæ sedibus præsident apostolicis (ut Hierosolymitanus, Antiochenus, Alexandrinus) idcirco archiepiscopos ordinant, et pares quodammodo Romano ascribuntur. Soli tamen Petro dictum est: "Tu' es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam." Papa ergo solus universali præeminet Ecclesiæ et ipse omnes ordinat et judicat: et ab omnibus ordinatur, quia ex consensu totius Ecclesiæ Romani eum

i Vide Glossarium Guil. Lambardi (præfixum 'Apxatovoμía) in Ordalio. D. Henr. Spelmanni, in Judicio Dei. Fr. Pichæi, in capitular. &c.

k atque a.

VOL. IV.

Matth. cap. 16. ver. 18.
LL

sublimant: qui quotidie chlamyde coccinea induitur, ut semper martyrio paratus probetur.

RECENSIO.

[ocr errors]

Ex MS. codice bibliothecæ publicæ Cantabrigiensis academiæ descripsi: collato prologo De usu ecclesiastico cum alio Benedictini collegii in eadem academia, et libello de statu Ecclesiæ cum altero monachorum Dunelmensium exemplari, a D. Augustino Linsello Decano Lichfeldiensi accepto. Est autem hic Gillebertus ille, quem aiunt prima functum legatione apostolicæ sedis per universam Hiberniam," ut in vita Malachia retulit Bernardus : et Gillebertus Lumnicensis de Hibernia episcopus, quem Bernardi Menevensis episcopi consecrationi, anno 1115. Westmonasterii a Radulpho Cantuariensi archiepiscopo peractæ, interfuisse Edamerus indicat, non autem Gilla Lincolniensis episcopus (cujusmodi nunquam in rerum natura quis extitit) quemadmodum in appendicis illustrium Angliæ scriptorum centur. 1. cap. 93. somniavit Johannes Pitseus.

a Edamer. histor. lib. 5. pag. 117.

EPISTOLA XXXI.

Ejusdem gillEBERTIa, AD ANSELMUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Anselmo Dei gratia Anglorum archi-præsuli, Gillebertus Dei quoque misericordia Lumnicensis episcopus fidele servitium et orationes.

AUDIENS, pater, certaminis vestri laborem et laboris victoriam; subditas esse videlicet indomitas Normannorum mentes regularibus sanctorum patrum decretis, ut legaliter fiat abbatum et præsulum electio et consecratio: immensas divinæ clementiæ refero gratias, et quas possum Deo preces effundo, ut perseverantiam vobis et tanti laboris præmium largiatur. Munusculum paupertatis meæ et devotionis transmitto, XXV. margaritulas inter optimas et viliores; et rogo ne sitis immemor mei in orationibus vestris, in quibus post divinam largitatem confido.

RECENSIO.

In MS. epistolarum Anselmi volumine, quod mihi impartivit D. Robertus Cottonus, hoc habetur epistolium. Ex eo integrum librum epistolarum Gilberti Westmonasteriensis ad Anselmum effinxit Jo. Balæus, in scriptorum Britanniæ centur. 2. cap. 64. addens," esse qui istum episcopum Lunicensem in Hibernia olim fuisse contendant." Sed falluntur illi, errore manifesto. Gillebertus enim sive Gislebertus cognomento Crispinus, in Beccensi cœnobio una cum Anselmo monachus fuerat (non, ut Lumnicensis noster, Rothomagi obiter illi cognitus :) et a Westmonasteriensi postmodum abbatia ad episcopatum nunquam fuit pro

a C. A. 1094.

vectus; sed abbas Westmonasterii obiit, ibidemque sepultus est, hoc laudatus epitaphio.

Hic pater insignis, genus altum, virgo senexque,
Gisleberte jaces; lux, via, duxque tuis.
Mitis eras, justus, prudens, fortis, moderatus;
Doctus quadrivio, nec minus in trivio.
Sic tamem ornatus, nece sexta luce Decembris
Spiramen cœlo reddis et ossa solo.

« AnteriorContinuar »