Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cordiam implorando, recuperare se possit ad vitam, testatur ipse Dominus per prophetam dicens: "Quod si averterit se impius ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit." Similiter et in eo quod addidit, quia "Deus nullius ruinæ atque interitus causa sit;" nullus omnino fidelium contradicit: quia nemo Deum auctorem ruinæ et perditionis impiorum, sed tantummodo justæ eorum damnationis et punitionis auctorem credit.

RABANUS.

Ita ut quidam eorum perditionis suæ Conditorem suum asserant auctorem: dicentes, quod sicut hi qui præscientia Dei ac prædestinatione convocati sunt ad percipiendam gloriam æternæ vitæ; ita et illi, qui ad æternum interitum vadunt, prædestinatione Dei cogantur non posse evadere interitum.

REMIGIUS.

Quod utique nemo dicit. Quia omnes impii et iniqui, pro suis impietatibus et iniquitatibus juste pereuntes, non habent Deum auctorem perditionis suæ, quia ipsi suo merito perierunt, sed tantummodo auctorem pœnæ et damnationis, quam juste exceperunt. Ita et quod ait, illos quos putat hæreticos dicere, quia illi, qui ad æternum interitum vadunt, prædestinatione Dei cogantur non posse evadere interitum: nemo omnium dicit. Quia quod impii ad interitum vadunt, proprium ipsorum est vitium, non divinæ prædestinationis præjudicium: nec eadem Dei prædestinatione coguntur non posse evadere; sed sua perseverantissima iniquitate, quam relinquere noluerunt, merito coguntur perire.

RABANUS.

Quia nullo modo Ille, qui cuncta bona creavit, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, atque vult omnes

Ezech. cap. 18. ver. 27.

homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, aliquem cogit interire.

REMIGIUS.

Et hoc omnino verum est: quia nemini Deus imponit necessitatem pereundi, sicut nemini imponit necessitatem male agendi. Unusquisque enim sibi auctor est iniquitatis suæ, auctor est perditionis suæ: et Deum, quem non habet auctorem culpæ suæ, habet auctorem justissimæ pœnæ suæ.

RABANUS.

Si enim, secundum ipsos qui talia sentiunt, Dei prædestinatio invitum hominem facit peccare: quomodo justo judicio Deus damnat peccantem; cum ille non voluntate, sed necessitate peccaverit?

REMIGIUS.

Nemo ita sentit aut dicit, quod Dei prædestinatio aliquem invitum faciat peccare; ut jam non propriæ voluntatis perversitate, sed divinæ prædestinationis necessitate peccare videatur. Sed hoc agit divina prædestinatio; ut qui volens peccat, et volens in peccatis suis perseverat, nolens justo judicio puniatur.

RABANUS.

Prædestinationis autem fides, firmissima sanctarum auctoritate scripturarum munita est: cui nullo modo fas est ea, quæ ab hominibus male aguntur, adscribi.

REMIGIUS.

Et hoc nemo fidelium facit. Nemo enim per prædestinationis divinæ erga reprobos veritatem, adscribit et deputat Deo male agentium iniquitatem; sed tantummodo eorumdem reproborum et eorumdem male agentium justam damnationem.

RABANUS.

Multiplici ergo reatu iste constringitur, qui prædestinationis bonum in pravum sensum convertens, nefandis sermonibus blasphemare præsumit.

Primo, quod Creatorem suum, qui est summe bonus, malivolum ausus est dicere, eo quod opus suum frustra et sine causa decernat interire.

REMIGIUS.

Nemo Creatorem suum summe bonum malivolum dicit, quod absit!, quasi malæ voluntatis sit erga creaturam suam; quia semper ejus voluntas bona est bonis: quæ, etsi mala videtur malis, semper tamen justa est; et ideo mala esse non potest. Unde et Scriptura ad eum dicit: "Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris." De quibus verbis B. Augustinus tractans: "Est," inquit,"occulta profunditas qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas: et cum viro innocente innocens, quia nulli noces; sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur: et ab eo quem eligis eligeris, et cum perverso videris perversus, quoniam dicunt, Non est recta via Domini, et ipsorum non est recta via." Nec frustra et sine causa ille opus suum decernit interire; sed quos verissime præscivit impios et iniquos futuros, et in sua impietate et iniquitate permansuros, justis et rectissimis de causis decrevit et statuit et prædestinavit perituros; sicut ipse ait; "Quit peccaverit mihi, delebo eum de libro meo."

RABANUS.

Secundo, quod ipsam veritatem fallacem nititur asserere: quæ per Scripturas sacras recte credentibus et bene operantibus æternæ vitæ spondet præmia; et peccantibus atque non pœnitentibus mortis prædicit pœnas.

r Ex fine epistolæ.

Exod. cap. 32. ver. 33.

Psal. 18. ver. 26, 27.

REMIGIUS.

Nec qui prædestinationem divinam in utramque partem, id est, et electorum et reproborum fideliter credit et confitetur, ipsam veritatem fallacem nititur ostendere; sed omnino veracem et fidelem in omnibus verbis suis, et sanctam in omnibus operibus suis. Quia electis, sicut prædestinavit, æternæ vitæ præmia spondet et reddit: et e contrario reprobis peccantibus nec pœnitentibus, sicut prædestinavit, justo suo judicio æternas retribuit pœnas.

RABANUS.

Tertio, quod justum judicem, qui in æquitate judicaturus est vivos ac mortuos, prædicat in justum; quando bene agentibus præmia, et male agentibus tormenta, eum non reddere affirmat.

REMIGIUS.

Nec justum judicem ista divinæ prædestinationis veritas velut injustum prædicat: quia secundum eam et bene agentibus, atque in bono perseverantibus, præmia restituuntur; et male agentibus, atque in malo permanentibus, juste tormenta inferuntur.

RABANUS.

Quarto, quod Redemptorem mundi frustra sanguinem suum fudisse non timet per errorem suum fingere; quando in se credentibus et sperantibus propter prædestinationis necessitatem non possit subvenire.

REMIGIUS.

Nec Redemptorem mundi aliqua prædestinationis suæ necessitas compellit, ut per gloriosum sanguinis sui pretium in se credentibus et sperantibus subvenire non possit. Quia et omnibus electis suis illo pretio in æternum subvenit; et quod reprobis non subvenit, ipsi per impictatem et iniquitatem suam pretium ejus repellunt :

quos etsi potest ille servare, vult tamen aliquos ad ostendendum terrorem [et] severitatem sua justa ultione damnare.

RABANUS.

Quinto, quod invidet bonis angelis eorum numerum, quem diabolus per superbiam corruens minuit, Salvatorem nostrum per hominum conditionem adimplere.

REMIGIUS.

Nec invidet eadem divinæ prædestinationis severitas bonis angelis; ne, propter multitudinem reproborum quotidie pereuntium, non possit adimpleri et instaurari eorum numerus, qui per ruinam diaboli et angelorum ejus est imminutus. Quia certissime novit fides fidelium, tantos illuc electos ex humano genere ascensuros, quantos illic constat electos angelos remansisse: testante Scriptura, quæ dicit; "Statuit" terminos gentium, juxta numerum angelorum Dei."

RABANUS.

Sexto, quod magis favet sua opinione diabolo quam Deo: cum ad ejus perditionis sortem tradit eos pertinere, quos divina gratia decrevit ad salutem æternam pertingere.

REMIGIUS.

Nec magis favet hæc prædestinatio diabolo quam Deo: quia et diabolum quotidie compellit amittere quos divina gratia eadem prædestinatione decrevit ad salutem æternam pertingere; et omnino nullum ex electis Dei ad ipsius diaboli sortem posse pertinere confirmat.

RABANUS.

Septimo, quod totius humani generis inimicus sit manifestus; cum eum dicit per Christi fidem, et baptismi sacramentum, a primi parentis lapsu propriorumque scelerum

" Deut. cap. 32. ver. 8. in lxx.

« AnteriorContinuar »