Imágenes de páginas
PDF
EPUB

juxta ecclesiastica jura damnasse. Cum homo antequam reddebatur hæreticus, juxta antiquam Ecclesiæ observantiam atque auctoritatem, ad episcopale tantummodo judicium pertineret, sive damnandus sive absolvendus: nec prius ab inferioris loci hominibus (et quidem de re tanta) et postmodum ab episcopis debuerit condemnari. Sed et de ipsis flagellis et cædibus, quibus secundum regulam S. Benedicti dicitur adjudicatus, quibus et omnino fertur atrocissime et absque ulla misericordia pene usque ad mortem dilaceratus; quæ moderatio et mensura, juxta pietatem ecclesiasticam, et sacerdotalem sive monachalem verecundiam, observari debuerit, ipsi potius apud se judicent. Quod autem in episcoporum contumelias dicitur prorupisse; vere hoc et impium est, et insanum, et omnino justa ultione damnandum: licet melius ab aliis, quam ab ipsis, &c."

"Quapropter illud prorsus omnes non solum dolent, sed etiam horrent: quia inaudito inreligiositatis et crudelitatis exemplo, tam diu ille miserabilis flagris et cædibus trucidatus est, donec (sicut narraverunt nobis, qui præsentes aderant) accenso coram se igni libellum, in quo sententias Scripturarum sive sanctorum Patrum sibi collegerat quas in concilio offerret, coactus est jam pene emoriens suis manibus in flammam projicere, atque incendio concremare; cum omnes retro hæretici verbis et disputationibus victi atque convicti sint: et sic pravitas quæ videbatur hominis fuerit coercenda, ut nulla divinis rebus inferretur injuria. Maxime cum illi sensus, qui ipso continebantur libello (excepto uno, quod extremum ponitur) non essent sui, sed ecclesiastici; nec ignibus damnandi, sed pia et pacifica fuerint inquisitione tractandi."

Extremum vero illud capitulum, quod hic excipitur, ad liberum spectabat arbitrium: de quo id sensisse Gotteschalcum, quod ei ab Hincmaro imponitur, sibi incredibile" fuisse visum affirmavit Remigius; qui et hic suam de qua

m Trajectionem septem linearum, ab editore nota tam, hic utcunque restituimus.

" Pag. 1063. D, E.

tuor Gotteschalci propositionibus, in hoc Carisiaco conventu damnatis, sententiam breviter hunc in modum explicat." De aliis vero sententiis, quas et antea prædicasse, et tunc in synodo proposuisse, nec ullatenus mutare voluisse firmatur: ignoscat nobis unusquisque lector, ignoscat etiam reverendus ille epistolæ scriptor, quia videtur nobis sine dubio,"

I. "Quod illa, quæ de divina prædestinatione dixit, juxta regulam Catholicæ fidei vera sint, et a veridicis patribus manifestissime confirmata; nec ab ullo penitus nostrum, qui Catholicus haberi vult, respuenda sive damnanda. Et ideo in hac re dolemus, non hunc miserabilem, sed ecclesiasticam veritatem esse damnatam."

II. "In illa apostoli sententia, qua de Deo ait; Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire: putamus eum sensum beatissimi patris Augustini, ab omni semper Ecclesia venerabiliter recepti, et usque in finem sæculi, recipiendi, secutum fuisse; qui de tanta quæstione tractans, et collatis inter se duobus testimoniis, apostolico videlicet et prophetico, qualiter juxta sanam fidei intelligentiam utrumque verum esse accipiendum sit, et in plerisque aliis librorum suorum locis, et maxime in libello qui Enchiridion dicitur, evidentissime declarat. Cujus omnino veridicum sensum non oportuit, sub persona alicujus hominis, a catholicis Dei sacerdotibus condemnari: ne jam non iste, qui errare putatur, sed ille potius, cujus authoritatem sequitur, hæreticus esse judicetur. Et licet alii quidem sancti et venerabiles patres simpliciter illa apostoli verba accepisse inveniantur: utrorumque tamen sententia fuerat honoranda, nec una præ altera damnanda; quia et illa ex divina auctoritate vera esse monstratur, et ista quadam pia ratione non abhorrere a veritate fideliter creditur."

III. "De Dominici sanguinis pretio, quod pro his tantum qui credere voluerint datum sit, manifesta est beatorum patrum sententia: quam iste, ut putamus, et legendo didi

• Pag. 1061. A.

p 1 Tim. cap. 2. ver. 4.

cerat, et damnare metuebat. Unde etsi inventi sunt alii æque patres, qui illud gloriosum pretium, etiam pro nunquam credituris et in sua impietate perituris, datum esse non abnuant: melius, ut credimus, utrique honorarentur, nec præ aliis alii damnarentur; quia et illud manifeste divina auctoritate firmatum est, et istud, si pie sentitur, non est abnuendum."

IV. "Quod dixisse firmatur, ad male tantummodo agendum liberum nos habere arbitrium, ad bene vero agendum non habere: si vere ita sensit et dixit, hoc vere non est ex divina auctoritate sumptum, neque ex sanctorum patrum dogmatibus tractum; sed aperte ex proprio errore prolatum. Quia liberum nobis arbitrium, quod peccato fuerat subjugatum, non ablatum est sed liberatum; et ipsum nobis per Dei gratiam excitatur ad bene agendum, ut et ipsi ejusdem gratiæ cooperatores simus. De qua re si iste tam absurde et insipienter erravit; manifesta est apostoli sententia, dicentis: Fratres", etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis; considerans teipsum, ne et tenteris."

"Et illi quidem, propter intemperantiam et importunitatem atque infrænitatem linguæ suæ, et inquietam mobilitatem instabilitatis suæ, merito forsitan accidit quod in Salomone legitur: Et qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Et iterum: Quis imponit stulto silentium, iras mitigat. Et alio loco: Ejicet derisorem; et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumelia. Tamen nullius hominis improbitate et infrænitate ita moveri debemus, ut contemnamus vel impugnemus, aut etiam damnare audeamus divinam veritatem, sive patrum nostrorum venerabilem auctoritatem: memores apostoli, dicentis ; Non" enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate. Atque ita potius agen

4 Galat. cap. 6. ver. 1. Prov. cap. 26. ver. 10. "2 Cor. cap. 13. ver. 8.

Prov. cap. 13. ver. 3.

t Ibid. cap. 22. ver. 10.

dum, ut et patres in filiis, et filii in patribus honorentur."

Quatuor vero istis Gotteschalci propositionibus totidem capitula, ab Hincmaro concinnata, opposuit synodus Carisiaca: de quibus prolixa Lugdunensis Ecclesiæ censura vulgata extat, titulo Libelli" de tenenda immobiliter Scripturæ sanctæ veritate, et sanctorum orthodoxorum patrum authoritate fideliter sectanda. Unde excerpta quædam, unicuique synodi capitulo, velut antidoti loco, subjicienda hic curavimus.

" Pag. 1082. E.

CAP. VII.

Capitula quatuor apud Carisiacum in synodo contra Gotteschalcum constituta : una cum Lugdunensis Ecclesiæ in eadem censura.

LUGDUNENSIS ECCLESIÆ PROCEMIUM.

PERVENIT ad nos, id est, ad Ecclesiam nostram Lugdunensem, quædam schedula: studio fidelium et bonorum virorum, qui et suæ et aliorum salutis devote ac laudabiliter sollicitudinem gerunt, in nostram notitiam perlata; atque ut ad eam sedulo respondere deberemus, attentius commendata. In qua insunt quatuor capitula maxime novarum definitionum, nuper, ut comperimus, in quodam fratrum nostrorum episcoporum conventu tractata, digesta atque conscripta; velut ad comprimendam et retundendam cujusdam garruli et inquieti hominis loquacitatem, qui novarum, ut fertur, quæstionum avidus et indisciplinatus ventilator, et aliis non parvam perturbationem, et sibi ipsi ærumnam miserrimæ cladis induxit.

Ea cum legissemus, et adjuncto nobis fratrum nostrorum, Deo donante, bene studentium et recte intelligentium collegio, pia et fideli attentione singula pertractassemus: graviter perculsi et confusi animo, vidimus in eis, et Scripturæ sanctæ certissimam veritatem, et beatissimorum patrum, præcipueque sancti Augustini, reverendam et in omni Ecclesia Catholica receptissimam auctoritatem, novo conatu et ausu nimis temerario impugnari; et, quantum in ipsis fuit, improvide atque insolenter labefactari.

Primi itaque capituli textus sic dicit:

« AnteriorContinuar »