Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Le peregrine piante
Volgesti a ricercar scienze, ed arti;

40 Del Gallo regnator vedesti i Regni,

E dell'Italia ancor gl' Eroi piu degni.
Fabro quasi divino
Sol virtù rintracciando il tuo pensiero
Vide in ogni confino

48 Chi di nobil valor calca il sentiero;

L'ottimo dal miglior dopo scegliea

Per fabbricar d'ogni virtù l' Idea. Quanti nacquero in Flora () in lei del parlar Tosco appreser l'arte,

50 La cui memorio onora Il mondo fatta eterna in dotte carte,

Volesti ricercar per tuo tesoro,

E parlasti con lor nell' opre loro. Nell' altera Babelle

55 Per te il parlar confuse Giove in vano,

Che per varie favelle
Di se stessa trofeo cadde su'l piano:

Ch' Ode oltr' all Anglia il suo piu degno Idioma

Spagna, Francia, Toscana, e Grecia e Roma. 60
I piu profondi arcani
Ch' occulta la natura e in cielo e in terra

Ch' à Ingegni sovrumani
Troppo avaro tal' hor gli chiude, e serra,
Chiaromente conosci, e giungi al fine

65
Della moral virtude al gran confine.
Non batta il Tempo l'ale,
Fermisi immoto, e in un fermin si gl' anni,

Che di virtù immortale
Scorron di troppo ingiuriosi a i danni ;

70 Che s'opre degne di Poema o storia

Furon gia, l'hai presenti alla memoria.
Dammi tua dolce Cetra
Se vuoi ch' io dica del tuo dolce canto,
Ch' inalzandoti all' Etra

75 Di farti huomo celeste ottiene il vanto,

In Tamigi il dira che gl’e concesso

Per te suo cigno parreggiar Permesso.
Io che in riva del Arno
Tento spiegar tuo merto alto, e preclaro

89

So che fatico indarno,
E ad ammirar, non a lodarlo imparo ;

Preno dunque la lingua, e ascolto il core
Che ti prende a lodar con lo stupore.
Del Sig. Antonio Francini gentilhuomo

Fiorentino.

JOANNI MILTONI

LONDINENSI.

Juveni patria, virtutibus eximio, Viro qui multa peregrinatione, studia cuncta orbis

terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses omnia

ubique ab omnibus apprehenderet : Polyglotto, in cujus oi e linguæ jam deperditæ sic re

viviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda: et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propria sapientia excitatos

intelligat: Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admira

tionem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed

venustate vocem laudatoribus adimunt. Cui in memoria totus orbis; in intellectu sapientia ;

in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos coelestium sphærarum sonitus astronomia duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistra philosophia legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.
At cur nitor in arduum ?

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non suf

ficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tribulum offert Carolus Deodatus Pa. tricing Florentinus,

Tanto homini servus, tante virtutis ac.atus

ELEGIARUM LIBER.

Elegia Prima, ad Carolum Deodatum.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab ora

Vergivium prono quà petit amne salum. Multùm, crede, juvat terras aluisse remotas 5.

Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,
Meque nec invitum patria dulcis habet.

10 Jam nec arundiferum mibi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quàm male Phoebicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios aliisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.

20 O utinam vates nunquam graviora tulisset

llle Tomitano flebilis exul agro; Non tunc lonio quicquam cecisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro, Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc fessum sinuosi ponipa theatri,

Et vocat ad plausus yarrala scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut positâ casside miles adest, 30
Size decennali forcundus iite patronus
Detonat inculco barbara verba furo;

Z

Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores

36 Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amator inest: 40 Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit:
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens :
Seu moret Pelopeia domus, seu nobilis Ili, 45

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.

50 Sæpius hic blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas preteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina genimas,

55 Atque faces, quotquot volvit uterque polus ; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,
Aurea quæ fallax retia tendit Amor;

60 Pellacesque genas, ad quos Hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ

65 Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Tarpeya Musa columnas
Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.

70 Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit foemina, posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum latè conspicienda caput,

Tu nimium felix intra tua moenia claudis

75 Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot coelo scintillant astra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi, conspicuæ formáque auróque, puellæ
Per medias radiant turba videnda vias.

80 Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

85 Monia quàm subitd linquere fausta paro; Et vitare procul malefide infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. 90 Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA.

(Anno Ætatis 17.) In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis. Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum preconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo,
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis 5

Sub quibus accipimus delituisse Jovem ;
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea.

10 Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phoebo nuncius ire tuo, Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei 15

Retulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,

« AnteriorContinuar »