Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. 20 Testibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet et totis noenia mæsta scholis.

ELEGIA TERTIA.

(Anno Ætatis 17.) In obitum Præsulis W'intoniensis. MESTus eram, et tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore

Dira sepulchrali mors metuenda face; (turres, Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges. Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi Intempestivis ossa cremata rois;

10 Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belia tota duces.
At te præcipuè luxi, di nissime Prasul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ;
Delicui fletu, et tri ti sic ore querebar,

15 Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur a.uros, Quodque afilata tuo marcescant lilia tabo,

Ec crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa, 20 Nec sinis iit semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ !
Et tivi succumbit, liquido quæ plurima ccelo

Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et

quæ mille nigris errant animalia sylvis, 25 Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas ;

Quid juvat humana tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sayittas,

Semideamque animam sede fugasse sua ? 30

Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili 35

Condiderant oculos noxque soporque meos :
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Ilic puniceâ radiabant omnia luce,
Ut matutino cum juga sole rubent.

40 Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos 45

Ditior Hesperio davet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.

50 Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

55 Insula divinum cinxerat alba caput. Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tuba.

GO Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos ; • Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Seinper ab hinc duro, nate, labore vaca.' Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ, OS

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice sonnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEGIA QUARTA.

(Anno #tatis 18.) Ad Thomam Junium præceptorem suum, apud mer.

catores Anglicos Hamburga agentes, pastoris mu

nere fungentem. CURRE per immensum subito, mea littera, pontum,

I, pete Teutonicos læve per æquor agros ;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

5 Eolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis cumitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales, Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ;

10 Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Cratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mænia fecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

15 Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves ; Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ, Dimidio vitæ vivere cogor ego.

20 Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quámque Stagirites generoso magnus alumno, 25

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præunte recessus Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,

30 Pierosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signurn ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo,

1

Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem 38
Gramine, bisque tuas abstulit Auster

opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. 40
Invenies dulci cum conjuge fortė sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo,
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Calestive animas saturantem rore tenellas, 45

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa mo.

Verba verecundo sis memor ore loqui : [destos
Hæc tibi, si teneris vacat inter præli Musis, 51

Mittit ab Angliaco littore fida manus,
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit 55

Icaris å lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestun tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.

60
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit Hiantes

Vuluifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

65
Supplicis ad moestas delicuere preces.
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor ;

70
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamqne urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces,
Te circum latè campos populatur Enyo,

76
Et sata carne virům jam cruor arva rigat;

[ocr errors]
[ocr errors]

Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetudque comans jam deflorescit oliva, Fugit et risonam Diva perosa tubam,

80 Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereå belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, 85

Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere foetus, Siccine in externam ferrea cogis humum,

90 Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de coelo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris 95

Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqna pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. 100 Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urhe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis lësum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis, 105

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.

110 Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutas,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras 115

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit en densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat,

« AnteriorContinuar »