Imágenes de páginas
PDF
EPUB

=

Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus hunium, 120
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125

Atque iterum patrios posse videre lares.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors]

In se perpetuo Tempus revenbile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos ;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluto gelu dulce virescit humus.
Fallor ? an et nobis redeunt in carmina vires, 5

Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus.
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt;

1C
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furo, et sonitus me sacer intùs agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua coeli, 15

Perque vagas nubes corpore liber eu;
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum

Et mihi sana patent interiora Deûm;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.

20
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta norellis, 25

Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu syivä, simul incipiamus utrique,
Et simul adventum veris uterque canat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Veris io rediere vices, celebremus honores
Veris, et hoc subeat Musa perennis opus.

30 Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum coeleste Bootes 35

Non longá sequitur fessus ut ante viâ;
Nunc etiarn solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo :
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.

40 Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Koscida cum primo sole rubescit humus, Hæc, ait, hac certè caruisti nocte puellâ,

Phæbe, tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resunit 45

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris opé.
Desere, Phoebus ait, thalamos Aurora seniles,
Quid juvat effoto procubuisse toro?

50 Te manet Æolides viridi venator in herba,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisum Tellus rediviva senectam,

35 Et capit amplexus, Phæbe, subire tros; Et cupit, et digna est, quid enim formosius illâ,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis !

60 Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis. Floribus effusos ut erat redimita capillos

65 Tenario placuit diva Sicana Deo. Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina vera preces. Cinnamek Zephyrus leve plaudit odorifer alâ, Blanditiasque tibi ferre videntur aves.

TO

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros ;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt 75

Munera, (muneribus sæpe coemptus Amor)
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et super injectis montibus abdit opes.
Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo
In verspertinas præcipitaris aquas,

80 Cur te, inquit, cursu languentem, Phæbe, diurno

Hesperiis recipit Cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy? Quid cuin Tartesside lymphâ,

Dia quid imuudo perluis ora salo?
Frigora, Phoebe, meâ melius captabis in umbra, 85

Huc ades, ardentes imbue rure comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quaque jaces circuns mulcebit lene susurrans
Aura, per humeutes co •pora fusa rosas.

90 Nec me (crede inihi) terrent Semnelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phabe, tuo sapientius uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

95
Matris in exemplum cætera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit ragnis orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,
Triste micant ferro tela corusca novo.

100 Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. 106
Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet vestis odora crocnm.
Egrediturque frequens ad amoeni gaudia veris
Virgineos auro cincta puella sinus :

110 Votuin est cuique suum, votum est tamen omnibus

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. (unum, Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

115
Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,

120 Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, senideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriant fruticetaque Mænalius Pan, 125

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.

130 Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lacus habeto,

Nec vos arborea dii precorite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris 135

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ?
Tu saltem lentè rapidos age, Phæbe, jugales

Quả potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tardè ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo.

140

ELEGIA SEXTA.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem.

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina

excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erut ab amicis exceplus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affir.

mabat, hoc habuit responsum.
Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento fortè carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camoenam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.

6

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Nam neque poster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim. Festaque colifugam quæ coluere Deum,

10 Deliciasque refers, hyberni guadia ruris,

Haustaque per lepidos Galiica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,

15 Atque hederam lauro præposuisse suæ. Sæpius Aoniis calamavit collibus Euæ

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :
Non illic epulæ, non sala vitis erat.

20 Quid nisi vina, rosasque racemiterumque Lyæum,

Cantavit brevibus Teia Musa modis ? Pindaricosque inftat numeros l'eumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque nierum ; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25

Et volat Eleo pulvere fusciis eques. Quadrimoque unadens Lyricen Romanus laccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet.

30 Massica foecundam despuinant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phicebum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35

Numine composito, tres perperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu ; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantuni carpula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum, 45

Quale repeutinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

40

« AnteriorContinuar »