Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos ; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque

Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum, 55

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regva profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;

60 Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque é puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibns undis 65

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare deroto profugum Calchanta, senemque
Orpheon, edomitis sola per antra feris ;

70 Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Persicæ Phobados aulam,

Et vada foemineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro 75

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modd saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)

80 Paciferum canimus coelesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulentem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas, Et subito elisos ad sua fana Deos.

88 Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub anıroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. 90

ELEGLI SEPTIMA.

[merged small][ocr errors][merged small]

5

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

(Anno Ætatis 19.)
Nondum blanda tuas leges, Amathusia, ndram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles, dixi, traustige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.

10 Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem :
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinnere jubar.

16 Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem moto pharetra Deum;
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit. 20
Talis in eterno juvenis Siyeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares, 25

Addideratque truces, nec sine selle, minas.
Et miser exemplo sapnisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nos S,
Et faciam vero per tua damna fidem.

30 Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phobum, cessit et illi mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela vocere mea.
Me nequid adductum curvare peritius arcum,

Qui post terga solet vincere Parthus eques :
Cydoniusque mihi ce.'it venator, et ille

1

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

35

[ocr errors]
[ocr errors]

Inscius uxori qui necis author erat.

cicats

Est etiam nobis ingens quoque victus Orinn,

Herculeæque manus, Herculeusque comes. 40 Jupiter ipse licet sua fulinina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas melius mea tela docebunt ?

Et tua non leviter corda patenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ 45

Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem.
Dixit, et anrato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.

50 Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, 55

Fallor? an et radios hinc quoque Phæbus habet ? Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia nisi, Neve oculos potuit continuisse meos.

60 Unam forté aliis supereninuisse notabam,

Principium nostri lux erat illa mali. Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latu t, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis :

70 Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat, 75

Ablata est oculis non reditura meis.
Ast ego progredior tacitè qnerebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor et hæc remanent: sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subito gaudia flere juvat.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores 85

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mibi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa preces.

90 Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus 95

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens;
Et tua fumabunt nostris altaria dunis,

Solus et in superis tu mihi summis eris.
Deme meos tandem, verùm nec dume, furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: 100
Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est

Cuspis amaturos figat ut una duos.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

105

[ocr errors]

Hæc ego, mente olim læva, studioqne supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisquæ etas prava magistra fuit,
Donec Socraticas umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

110

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

4

mis on

7

pertal

1

522

EPIGRAMMATUM LIBER.

1.-In proditionem bombardicam. Com simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ilie feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine raptus agros.

5

II.-In eandem.

SICCINE tentasti coelo donasse läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

5 Astra, nec inferni pulveris usus ope. Sic potius foedus in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte, Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.

10

III.-In eandem.

PURGATOR GM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec insultus ait temnes mea sacra, Britanne,

Supplicium spreta religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni

Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

10

« AnteriorContinuar »