Imágenes de páginas
PDF
EPUB

=

IV.-In eandem.

[ocr errors]

Quem modo Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnarat Tænarioque sinu,
Hunc, vice mutata, jam toilere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

V.-In inventorem bombardæ.

LAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI.-Ad Leonoram Romæ canentem.

Angelus unicuique suus (sic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid miruin? Leonora, tibi si gloria major ?

Nam rua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia coeli

5
Per tia secretò guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensin immortali assuescere posse sono.
Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,
In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

10

[ocr errors][merged small]

5

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quantò felicius ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret!
Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ :
Quarnvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

10

VIII.-Ad eandem.

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

Claraque Parthenopes fana Achelöiados,
Littoreamque tua defunctam Naiada mpa

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo ?
Illa quidem vivitque, et amoenâ Tibridis undå

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidûm studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atoue Deos.

5

5

IX.- A pologus de Rustico et Hero. Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino ; Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus; Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni (Parva licet) grato dona tulisse animo!

10 Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem :

Nunc periere mihi et foetus et ipse parens.

X.-Ad Christinam Suecorum Reginam,

nomine Cromwelli.

BELLIPOTENS Virgo, septem Regina Trionum,

Christina, Arctoï lucida stella poli! Cernis, quas merui dur

sub casside rugas, Utque senex armis impiger ora tero; Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exeq!lor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra

Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

528

SYLVARUM LIBER

Inobitum Procancellarii, medich.

(Anno ætatis 17.)

5

10

[ocr errors]

15

PARERE fati discite legibus,

Manusque Parcæ jam date supplices
Qui pendulum telluris orbem

läpete collitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassum, dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,

Nessi venenatus cruore,

Æmathiâ jacuisset Vetà.
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisiim Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis perenit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Sic triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Tellegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fullere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hastâ.
Læsisset nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genetricis alvo.
Tuque 0 alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,

20

25

[ocr errors][merged small]

Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria :
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles baratbri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit, artibus
Succoque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ, calthæque busto,

Purpureoque Hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætuæa Proserpina,
Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

In Quintum Novembris.

(Anno Ætatis 17.)
Jam pius extrema veniens läcobus ab arcto,
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus
Sceptia Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis :
Pacificusque novo felix divesque, sedebat

5
In solio, occultique doli securus et hostis :
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera moesta futuros ;
Hic teiopestates medio ciet aëre diras,
Illac unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,

15
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris 20
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.

10

[ocr errors]

Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva

255
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

30
At simul hanc opibusque et festá pace beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerautem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur ; 35
Qualia Trinacria truxa ab Jove clausus in Ætna
Emat tabifico monstrosus ab ore Tiphous.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cus is
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jigi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis; 45
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tovitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines : a parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, 50
Dextra venificiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem ;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, 55
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum ;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
S pe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,

[ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »