Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

Ut cum fugaces excitant Horæ diem
Thenidos Jovisque filiæ ;

40 Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas,
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

45
Foedum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis ferur :
Vates ut olim raptus ad coelum senex
Auriga currus ignei.

50 Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi scorpions brachia,

Nou ensis Orion tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum

55
Longeqne sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suo

Frænis dracones aureis.
Erraticorum, siderum per ordines
Per lecteas vehor plagas,

60 Velocitatem sæpe miratius novam ;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

[ocr errors]
[ocr errors]

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

65
Oriundus humano patre,
Amoenitates illius loci? mihi

Sat est in eternum frui.

4

9

Naturam non pati senium.
Heu quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundir
@dipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni

6
Assimilare snis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita ragis
Naturæ facies, et rerum publica mater

Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ? 10
Et se fassa senem malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squallorque situsque
Sidera vexabunt ? an et insatiabile Tempus
Esuriet Coelum, rapietque in viscera patrem? 15
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu

20
Stridet uterque polus, superâque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coeli?
Tu quoque Phoebe, tui casus imitabere nati 25
Præcipiti curru, subitâque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsus sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro

30 Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater omnipotens, fundatis fortius astris, Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo

35 Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat et ambitos sociâ vertigine cuelos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. 40 Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat, Nec fovet effoetas loca per declivia terras Devexo temone Deus ; sed semper amicâ Luce potens, eadem currit per signa rotarum Surgit odoratis pariter formosis ab Indis, Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo Mane vocans, et serus agens in pascua coeli; Temporis et gemino dispertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 60 Nec variant elementa fidem, solitoque fragore

45

[ocr errors][ocr errors]

Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos 54
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora conchå
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti 60
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phoebe tuusque et Cypri taus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum 04
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum;
Donec flarnma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina coeli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

09

[ocr errors]

5

[ocr errors]

De Idea Platonica quemadmodum

Aristoteles intellexit.
Dicite, sacrorum præsides nemorum deæ
Tuque 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsùs extat ad inorem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci ;
Seu sempiternus ille siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum :
Sive inter animnas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :

[merged small][merged small][ocr errors]

29

Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingeus hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsuna caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam, poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus ;
Aut institutor ipse migrabis foras.

30

35

39

Ad Patrem.

Nunc mea Pierios cipiam per pectora sontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivům;
Ut tenues oblita sonon audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus: nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possivt munerą donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni perperere sub antro, 1:
Et nemoris laureta sacri Parnassides urnbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ. 21

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Carmen amant superi,tremehundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmini sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, et tremulae pallentes ora Sibyllæ ; 25
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis. 29
Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi;
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloque sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes, 35
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. 40
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spamabat coena Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, 45
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæsitum fulmeu ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane 'uvioit 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis ?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non citharâ; simulachraque funita canendo
Compulit in lachrymas; habet has á carmine laudes.

Nec tu perge precor, sacras contemnere Musas, 56
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.

00
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti,

ܕܐܵܐ

4

« AnteriorContinuar »