Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Cognatas artes, studiumque affine sequamur ?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, 05
Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas,
Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi 76
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulis daznas clamoribus aures;
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me prucul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia rip,

75
Phæbæo lateri comitenı sinis ire beatum.
Officium chara taceo commune parentis,
Me poscunt majora : tuo, pater optime, suinptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebaut 80
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.

85
Denique quicquid habet coelum, sublectaque coelo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit:
Dimotáque venit spectanda scientia nube, 90
Nuda que conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesarsus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse 95
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, coelo
Non potiora dcdit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
At que Hyperionis currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram.

100
Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.

[ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calunnia rictus;
In me triste nihil foedissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu. 110

At tili, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sic mernorâsse satis, repe:itaque munera grato
Perceusere aninu, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115
Si modo perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucemque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,
Forsican has laudes, decantatumque parentis
Nonien, ad exemplum, sero servabitis ævo. 120

[ocr errors]

PSALM CXIV.
ΙΣΡΑΗΛ ότε παιδές, ότ' αγλαά φύλ' 'Ιακώβου
Αιγύπτιον λίπε δημον. απεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δή σίτε μούνον έην όσιον γίνος υλες Ιούδα.
'Εν δε θεός λαοϊσι υέγα κρείων βασίλευεν.
Είδε, και εντροπάδην φύγαδ ε δωησε θάλασσα
Κύματι ειλυμένη ροβίω, όδ' άρ έστυφελίχθη

Ιρος Ιορδάνης ποτί άργυροειδέα πηγήν.
'Εκ δ' όρεα σκαρθμοίσιν άπειρίσια κλονέοντο,
Ως κριοί σφριγόωντες εύραφερω έν άλωή
Βαιότεραι δ' άμα πάσαι ανασκίρτησαν έρίπναι, 10
Οία παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι άρνες.
Τίπτε σύγ, οινά θάλασσα, πέλως φύγαδ' ερρώησας
Κύματι ειλυμένη βοθίω και τι δ' άρ' έστυφελίχθης
Ιρος Ιορδάνη ποτί άργυροειδέα πηγήν ;
Τίπτάρεα σκαρθμοίσιν άπειρέσια κλονέεσθε. 15
Ως κριοί σφριγόωντης ευτραφερά εν άλωή και
Βαιοτέραι τι δ' άρ' υμμές ανασκιρτήσατ' ερίπναι,
Οία παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι άρνες και
Σείεο γαια τρέουσα θεον μεγάλ' εκτυπέοντα
Bα α θεόν τρείουσ' ύπατον σίβας Ισσακίδαο, 20
ός τε και εκ σπιλάδων ποταμούς χέε μορμύροντας,
Κρήνηντ’ άεναών πίτρης από δακρυοέσσης.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et

insontein inter reos forte captum inscius damnave-
rat, την επί θανάσα πορευόμενος, hac subito misit.
'Ω άνα, ει ολέσης με την έννομον, ουδέ τιν' ανδρών
Δεινόν όλως δράσαντα, σοφώτατον ίσθι κάρηνος
Ρηιδιως άφίλοιο, το δ' ύστερον αύθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ' άρ' έπειτα τεόν προς θυμόν οδυρή,
Τοιον δ' εκ πόλιος περιώνυμον άλκαρ ολέσσας.

In effigiei ejus Sculptorem.
'Αμαθει γεγράφθαι χειρί τήνδε μέν εικόνα
Φαίης τάχ' άν, προς είδος αυτοφυές βλέπων.
Τον δ' εκτυπωτών ουκ επιγνότες φίλοι
Γελάτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

5

Ad Salsillum Poetam Romanum ægrotantem.

SCAZONTES.
O Musa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camoena nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immerito divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum

10 Polique tractum, pessimus ubi ventorum, In sanientis impotensque pulmonis, Pernix anhela sub Jove exercet flabra, Venit feraces Itali soli ad glebas, Visum superbâ cognitas urbes famâ

15 Virosque, doctæqne indolem juventutis. Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille, Habitumque fesso corpori penitùs sanum; Cui nunc profunda bilis infestat renes, Præcordiisque fixa damnosum spirat ;

20 Nec id pepercit impia quod tu Romano Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divům munus, O salus Hebes

25

30

Germana! Tuque Phoebe morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colies benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Lavamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursum Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimium sinistro laxus irruens loro :
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni

35

40

MANSUS.

[ocr errors]

Joannes Baptista Mansus Marchio Vilensis, vir ingenii laude, tum

literaruni studio, nec non et bellica viriute apud Italos clarus
in primis est. Ad quem Torquati la-si dialogus extat de Ami-
citia scriptus; erat enim Taxsi amicissimus; ab quo etiam inter
Campania principes celebratur, in illo poemate cui titulus Ge-
rusalemme Conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, e Corteci

Risplende il Mauso-
Is authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prose-
cutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc ita
que hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum

se ostenderal, hoc carmen misit.
Hæc quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phobi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus ho
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci. (nore
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis ;
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Nec tu

Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum 10
Dum canit Assyrios divům prolixus amores ;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas,
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec manes pietas tua chara fefellit amici;

15
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia ces-
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco, (sant
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub sorte peractam 20
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius, Mycalen qui natus ad altam,
Retulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phoebi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,

25 Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.

ginquam bonus aspernabare Musam, Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos 30 Credimus obscuras noctes sensisse per umbras, Quả Thamesis late puris argenteus urnis Oceani Glaucos perfundit gurgite crines : Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo Quả plaga septeno mundi sulcata Trione

30 Brunalem patitur longâ sub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phobo Flaventes spicas, et lutea mala canistris, Halentemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40 Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. (Gens Druides antiqua sacris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosa Graiæ de more puellæ, Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaerge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, 50 Claraque perpetui succrescet fama Marini;

45

« AnteriorContinuar »