Imágenes de páginas
PDF
EPUB

543

[rum,

55

Tu quoque in ora frequens venies, plausumque viro-
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, cœlo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrân,
Ad citharæ strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

60

65

70

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet Nascentem, et miti lustrarat lumine Phoebus, Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu Diis superis, poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus

75

80

Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phoebæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem!
Aut dicam invictæ sociali foedere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,

Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi cure;
Ille meos artus, liventi morte solutos,

Curaret parvet componi molliter urna :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,

Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde cemas, at ego secura pace quiescam.

90

Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego calicolûm semotus in æthera divûm, 95
Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt: et tota mente serenùm
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

100

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

5

Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti,
a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa
profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum
postea reversus, et rem ita esse comper o, se, suamque solitu-
dinem hoc carine deplorat. Damonis autem sub persona hic.
intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno
genere ortundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissi-
misque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius,
HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus;
Dum sibi præruptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Coepit et immensum sic exonerare dolorem.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?

10

15

20

At non ille, animas virgâ qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 25
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores: Illi tibi vota secundo

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piùmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

30

40

45

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 35 Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon, At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis Quis fando sopire diem, cantuque solebit ? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo? [auster Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 50 Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus; Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, 55 Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ; Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus 60 Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!

Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Morent, inque suum convetunt ora magistrum.

65

70

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco, Hic Zephiri, hic placidas interstrepit arbutus undas ;' Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, 75 Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus) Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

80

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum inpasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chlorus vicina fluenti; Nil me blanditia, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales! Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, si densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitet, serò sua tecta revisens, Quem si sors letho objecit, sua milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. Noa durum genus, et diris exercita fatis

85

00

95

[ocr errors]

105

110

115

Gens homines, aliena animis, et pectore discors⚫
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum;
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in sæcula damnuio
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aéreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse Vale, nostri memor ibis ad ast-” '
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,

120

123

135

Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam,
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutse ·
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum lato dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hodos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus.
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arrigui voto levis, et præsenta finxi,

110

amon,

145

Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulum recubamus in umbra,

« AnteriorContinuar »