Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Tu quoque in ora frequens venies, plausumque viro-
Et parili carpes iter immortale volatu. (rum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas : 55
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, coelo fugitivus Apollo ;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, 60
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad cithara strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo 65
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet 70
Nascentem, et miti lustrarat lumine Phobus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore sevectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos;

75
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeuiumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges, 80
Arturumque etiam sub terris bella moventem!
Aut dicam invictæ sociali foedere mensæ

nanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi cure;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvet componi molliter urna :

90
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia tayrti aut Parnasside lauri
Fronde cemas, at ego secura pace quiescam.

[ocr errors][ocr errors]

Tum quoque,

si qua fides, si præmia certa bonorun, ipse ego cælicolúm seinotus in æthera divům, 9.5 Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo, Quantum fata sinunt: et tota mente serenům Ridens, purpureo suffundar lumine vultus, Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. 100

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti,

a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre de obitu banonis puncium accepit. Domum posteu reversus, et rem ita esse comper o, se, stramique soliti dinem hoc car ine deplorat. Damionis autem sub persona hic intelligitur Carolus Dendatus ex urbe Hetruriae Luca paternu genere ortundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissi

Diisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenik egregius, HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan, Et plorata diu meministis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit autra querelis,

5 Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus; Dum sibi præruptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, 10 Ex quo sunıma dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe. Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo, 15 Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Coepit et inmensum sic exonerare dolorem.

Ite domum ini pasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo, Postquam te inimiti rapuerunt funere, Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nonsine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?

=

At non ille, animas virgâ qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 26

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores: Illi tibi vota secundo

30
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piùmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 35
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon,
At mihi quid tandem fiet niodo? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca foeta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ? 40
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis
Quis fando sopire diem, cantuque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo? (auster

Ite domnum impasti, domino jam non vacat, agni. 30
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeå somnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus ;
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, 55
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores 3

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto ; supra caput imber et Eurus 60
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!

45

[ocr errors][ocr errors]

Innuba neglecto marcescit et uva racemo,

65 Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illze Mærent, inque suum convetunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tatyrus ad corylos vocat, Alphesibous ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70 • Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco, Hic Zephiri, bic placidas interstrepit arbutus undas ;' Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite donum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeunten forte notâral, 75 Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus) Thyrsi quid hoc ? dixit, quæ te coquit improba bilis ? Aut te perdit amor, aut te malė fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

80 Ite donum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis ? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem

85 Jure petit, bis ille miser qui serus amarit.

Ite domuin inipasti, domino jam non vacat, ayni. Venit Hyas, Dryopéque, et tilia Baucidis Aeg le Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chlorus vicina fluenti; Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unaninii secum sibi lege sodales !

95 Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De greke, si densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur ouagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina phucarum numerat, vilisque volucrum ICO Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitet, serù sua tecta revisens, Quem si sors letho objecit, sua milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. 103 Nos durum genus, et diris exercita fatis

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Gens homines, aliena animis, et pectore discorso
Vix sibi quisque parem de millibus invenit uuum;
Aut si sors Jederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ

110 Surripit, iternum linquens in sæcula damnuia

Ile domum impasti, doniino jam nun vacat, agni.
Heu quis ne ignotas traxit vagus error in oras
Ire
per

aéreas rupes, Alpemque nirosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam, 115
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit;)
Ut te tan dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes ! 120
Ah certè extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidė morientis ocellos,
Et dixisse · Vale, nostri memor ibis ad ast'

Ite domum impasti, donino jam non vacat, agni.
Quanquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus, 1:23
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mol.jor herba,
Carpere nunc violas, nunc slimmas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam,
I pse etian tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutse: 135
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erast et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum lato dictabat roscida luna,

110
Dum solus teneros claudebam cratibus hocdos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia wallon,
Vimina nunc texit, varios sibi qnod sit in usus.
Et quæ tum facili sperabum mente fntura

145
Arrigui voto levis, et præsenta finxi,
Heus bone numquid ayis? nisi te quid forte retardat
Imus? et argutâ paulum recubamus in umbra,

í

« AnteriorContinuar »