Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caseibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina succos, 150
Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque

hyacinthi.
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentům,
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte, 156
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuerc sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvæ. 160

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarumque duces, priscúmque

Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude logernen, 166 Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi; aut patriis mutata Camoenis 170 Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni Non spersase uni licet omnia, mi satis ample Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, 175 Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Tréantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, 180 Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 185 Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris, Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,

Auroram vitreis surgentem respicit undis ; 189 Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus : Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube

pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectusque ignobili vulgi Hinc ferit, ad circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum spargit sua tella per orbes 195 Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus. Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas, nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

201 Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Ethera purus habet, pluvium pede repulit arcum ; Heroúmque animas inter, divósque perennes, 205 Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta, Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti

210 Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon: Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestaus umbracula palmæ, Æternum perages immortales hymenæos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.

215

Ad JOANNEM ROUsium Oxoniensis Academia

Bibliothecarium.

(Jan. 23, 1646.) De libro Poematur, amisso, quem ille sibl denuo mitti posted on

bat, ut cum aliis nostris in bibliotheca publica reponeret. vae.

Strophe 1.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,
Munditiéque nitens non operoså,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ;
Dum vayus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio 10
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede:

Antistrophe.
Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,

15
Docto jugiter obsecraque amico
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi

20
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in ævum !

[ocr errors]

Strophe 2.
Modd quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos oivium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,

[merged small][ocr errors]

$

Et relegatas sine sede Musas
Jam peuè totis finibus Angligenům ;
Iinmundasque volucres
Unguibus imminentes

34 Figat Apollineâ pharetra,

[gaséo, Phineamque abigat pestem procul amne Pa.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuncii licet malá
Fide, vel Oscitantiâ,
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,

40
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam

45 In Jovis aulam remige pennâ :

[ocr errors]

50

Strophe 3.
Nam te Roüsius sui
Optat peculi, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogataque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virum monumenta curæ :
Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Pulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creusâ.

[ocr errors]

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amoenus,
Diamque Phoebi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit,
Delo posthabitâ,
Bifidoque Parnassi jugo :

05

Ibis onestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus arnici.
Illic legeris inter alta nomina

70
Authurum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

Epodos.
Vos tandem haud vacui nei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serd placidam sperare jubeo

73
Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Roüsi,

(longe Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque Turba legentum parva facesset ;

80
At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit, integro sinu.
Tum, livore sepulto,

85 Si quid meremur sana posteritas sciet,

Ruüsio favente. Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi nuodos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monstrophicum debuerat. Metra partitn sunt Katá σχέσιν, partim απολελυμένα. Phaleacia que sunt Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »