Imágenes de páginas
PDF

Uroramans intus, flammâque totus eram. Interea, misero quaejam mihi sola placebat, Ablata est oculis, non reditura, meis. Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors, Et dubius volui saepe referre pedem. Findor, et hape remanet: sequitur pars altera votum, Raptáque tam subito gaudia fiere juvat. Sic dolet amissum proles Junonia coelum, Inter Lemniacos praecipitata focos: Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum Vectus ab attonitis Amphiarăus equis. Quid faciam infelix, et luctu victus * Amores Nec licet inceptos ponere, neve sequi. Outinam, spectare semel mihi detur amatos Vultus, et coram tristia verba loqui! Forsitan et duro monest adamante creata, Forte mec ad nostras surdeat illa preces! Crede mihi, nullus sic infelicitèr arsit; Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce, precor, tenericúm sisdeus ales amoris, Pugment officio mec tua factatuo. Jam tuus O' certé estmihi formidabilis arcus, Nate dea, jaculis, nec minus igne, potens: Et tua fumabunt nostris altaria donis, Solus et in superis tu mihi summus eris, Deme meostandem, verúm nec deme, furores; Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modo da facilis, postha-c mea siqua futura est, Cuspis amaturos figat ut una duos.

HEc ego mente olim laevā, studióque supino,
Nequitiae posui vana trophaea meas.
Scilicet abreptum sic me malus impuliterror,
Indocilisque aetas prava magistra fuit:
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Praebuit, admissum dedocuitgue jugum.
Protinús, extinctis exillo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedeam vim timetipsa Venus'.

EPIGRAMMATUM LIBER.

1. Iy PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapásque Bri-
tant:0s
Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas,
Fallor An et mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare mală cum pietate scelus 2
Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,
Sulphureo curru, flammivolisque rotis:
Qualiterille, feris caput inviolabile Parcis,
Liquit lérdanios turbine raptus agros.

* These lines are an epilogistic pallinode to the last elegy. The Socratic doctrines of the shady Academe soon broke the bonds of beauty. In other words, his return to the university. They were probably written, when the Latin poems were prepared for the press in 1645. J/ARTON.

II. In eandem.

SicciNE tentásticoelo donàsse lacobum,
Quac septemgemino, Bellua, monte lates?
Nimeliora tuum poterit dare munera numen,
Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in coelum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana deos:
Namgue hac aut alià nisi quemgue adjuveris
arte,
Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.

III. In eandem. PurgatorEM animae derisit Iäcobus ignem, Et sine quo superúm non adeunda domus. Frenduit hoc triná monstrum Latiale coroná, Movit et horrificum cornua dena minax. “Et mec inultus,” ait, “temnes mea sacra, Britanne: Supplicium, spretá relligione, dabis. Et, sistelligeras unquam penetraveris arces, Non nisi per flammas triste patebit iter.” O quâm funesto cecinisti proxima vero, Verbāque ponderibus vix caritura suis' Nam prope Tartareo sublimë rotatus ab igni, Ibat ad athereas, umbra perusta, plagas. IV. In eandem. Quem modb Roma suis devoveratimpia diris, Et Styge damnărat Taenarióque sinn; Hunc, vice mutatā, jam tollere gestitadastra, Et cupit ad superos evehere usque deos.

V. IN INVENTOREM BOMBARDAE.

IapetionIDEM laudavit carca vetustas,
Qui tulit astheream solis ab axe facem;

At mihi major erit, qui lurida creditur arma, .
Ettrifidum fulmen, surripuisse Jovi.

WI. Ad LEO.WORAM Roma camentenni.

Ascetus unicuique suus, sic credite gentes,
Optigitaethere is ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibisi gloria major 2
Nam tua praesentem vox sonatipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia coeli,
Pertua secretë guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensim immortali assuescere posse sono.
Quod sicumcta quidem Deus est, per cuuctáque
fusus,
In te una loquitur, castera mutus habet.
VII. Ad eundem.
ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,
Cujus ab insano cessit amore furens.

• Adriana of Mantua, for her beauty surnamed the Fair, and her daughter Leonora Baroni, the lady whom Milton celebrates in these three Latin epigrams, were esteemed by their oontemporaries the finest singers in the world.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]

PARERE Fati discite legibus,
Manúsque Parcae jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
1äpeti colitis nepotes.
Vossi relicto mors vaga Taenaro
Semel vocarit flebilis, heu! morae
Tentantur incassúm, dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessivenenatus cruore,
AEmathiájacuisset Oetà.
Nec fraude turpe Palladis invidae
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatéia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
AEgiali soror usa virgå.
Numénque trinum fallere si queant
Artes medentăm, ignotáque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastá:
Laesisset et necte, Philyreie,
Sagitta Echidnae perlita sanguine;
Nec tela te fulménque avitum,
Caese puer genitricis alvo.
Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatae cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam praefuisses Palladio gregi
Laetus, superstes; nec sine gloria;
Nec puppe lustråsses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit artibus,
Succóque pollenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.
Colende Praeses, membra, precor, tua
Mosli quiescant cespite, et extuo
Crescant rosae calthaeque busto,
Purpureéque hyacinthus ore.
Sit mite dete judicium AEaci,
Subrideåtaue Etnaea Proserpina;
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

[merged small][ocr errors][merged small]

Pacificăsque novo, felix divésque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cúm ferus ignifluo regmans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, aethereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles,
Participes regni post funera moesta futuros:
Hic tempestates mediocietaëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnáque oliviferá vertit florentia pace:
Et quoscunque videt purae virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudümque ma-
gister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes
Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia praedam
Nocte sub i'luni, et somno nictantibus astris:
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus carruleac fumanti turbine flammae.
Jāmgue fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles;
Amphitryoniadem quinon dubitavitatrocem,
AEquore tranato, furiali poscerebello,
Ante expugaatae crudelia sæcula Trojae.
At simul hanc, opibúsque et festà pace bes-
tam,
Aspicit, et tpingues donis Cerealibus agros,
Quðdque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacrià trux ab Jove clausus in Etna
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphoeus.
Ignescunt oculi, stridétoue adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictāque cuspide
cuspis.
“Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni,” dixit; “gens hapc mihi sola rebellis,
Contemtrixque iugi, nostráque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possumt,
Nonferet hoc impunè diu, non ibit inulta.”
Hactenus; et pices liquidonatat ačre pennis:
Quà volat, adversi praecursant aginine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jāmgue pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniae fines; a parte sinistrá
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenae consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificăsque deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; praeeunt submisso poplite reges,
Et mendicantúm series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant fumalia caeci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitāmgue trahentes:
Templa dein multis subeunt lucentia taedis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitàsque ca-
ment sim
Saepe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualitër exululat Bromius, Bromiique caterva.
Orgia cantantes in Echiomio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et proculipse cavá responsatrupe Cithaeron.
His igitur tandem solennimore peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturma reliquit,

Precipitésque impellitequos stimulante flagel
Captum oculis Typhlonta, Melanchaetémaue fe-
rocem,
Atque Acherontaeo prognatam patre Siopen
Torpidam, ethirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles mollisine pellice noctes;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cúm niger umbrarum dominus, rectorque si-
lentåm,
Praedatórque hominum, falsā sub imagine tectus
Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendétoue cu-
cullus
Vertice de raso; et, me quicquam desitad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vastá Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Silvestrique tulit gentipia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
“Dormis, nate Etiamne tuos sopor opprimit
artus?
Immemor, O, fidei, pecoramgue oblite tuorum!
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque
triplex,
Ridet Hyperboreogens barbara nata sub axe;
Dümque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age; surge, piger, Latius quem Caesar
adorat,
Cui reserata patet convexijanua coeli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolica possit custodia clavis;
Ft memor Hesperiae disjectam ulciscere classem,
Mersâque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorūmque cruci tot corpora fixa probrosac,
Thermodoontéâ nuper regnantepuellá.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentésque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signāque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cre-
mabit;
Sacráque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nectamen hunc bellis et aperto Marte lacesses;
Irritus ille labor: tu callidus utere fraude:
Quaelibet haereticis dispomere retia fas est.
Jāmgue ad consilium extremis rex magnus aboris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandaevösque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
AEdibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinús ipse igitur, quoscunque habet Anglia
dos,
Propositi, factique, mone: quisquamnetuorum
Audebit summi non jussa facessere Papae?
Perculsósque metu subito, casăque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel savus Iberus.
Saecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tūque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divásque secundas
Accipe, quotaue tuis celebrantur numina fastis.”

Dixit; et, adscitos ponens maleñdus amictus,
Fugit ad infandam, regnum illaetabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeuntilumine terras;
Moestāque, adhuc nigri deplorans funera nati,
Irrigatambrosiis montana cacumina guttis:
Cúm somnos pepulit stellatae janitor aulae,
Nocturnos visus et somnia grata revolvems.
Est locus aeternå septus caligime noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotaeque bilin-
guis,
Effera quos unopeperit Discordia partu.
Hic inter capmentajacent, praeruptáque saxa,
Ossa inhumatavirüm, et trajectacadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiáque, et stimulisarinata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viae moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Hor-
Perpetuoque leves per muta silentia Manes [ror;
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidilatitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotés; nullóque sequente per
antrum, [umbris,
Antrum horrens, scopulosam, atrum feralibus
Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt:
Hos pugiles Roma per saecula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
“Finibus occiduis circumfusum incolit acquor
Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitàs nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartared que leves disilentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapae, scelerata propago:
Et, quotguot fidei caluere cupidine vera,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.”
Finierat; rigidicupidè partiere gemelli.
Interea longo flectens curvamine coelos
Despicit acthereà Dominus qui fulgurat arc
Vanāque perversae ridet comamina turbac;
Atque sui causam populi volet inse tueri.
Esse ferunt spatium, quâ distatab Aside terrá
Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas;
Hicturris posita est Titanidos ardua Famae,
AFrea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quam superimpositum vel Athos vel Pelion
Ossae. [nestrae.
Mille fores aditàsque patent, totidémaue fe-
Ampláque per tenues translucent atria muros:
Excitathic varios plebs agglomerata susurros;
Qualitèr instrepitant circum unulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis aestivum coeli petit ardua culmen.
ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce;
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trabit, atque levissima
captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nectot, Aristoride, servator inique juvencae
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito mutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loguax auditāque visaque linguis
Cuilibet effundit temerara ; ve: aque mendax
Nunc minuit, modè confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo, nou aliud Veracius wouin,

Nobis digna cani, nec te memoråsse pigebit
Carmine tam longo; servatiscilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus acqua.
Te Deus, aeternos motu qui temperatignes,
Fulmine praemissoalloquitur, terráque tremente:
“Fama siles 2 An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in mêque meðsque Britannos,
Etnova sceptrigero cades meditata Iācobo 2"
Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis ante fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesaeo ex aere sonoram.
Necmora, jam pennis cedentes remigatauras,
Atque parum est cursu celeres praevertere nubes:
Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit:
Et primö Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertàque murmura, spargit:
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, necnon facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula caecis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et pariter juvenes, paritēr tremuere puellae,
Effoetique senes pariter; tantaeque ruinae
Sensus ad actatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
AEthereus Pater, et crudelibus obstititausis
Papicolám; capti poenas raptantur ad acres:
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita laeta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintôque No-
vembris
Nulla dies toto occurrit celebrator anno.

In obitum Pratsultis Eliensis”. Anno AEtatis 17.

Aphuc madentes rore squalebant genae
Et sicca nondum lumina -
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,
Quem nuper effudi pius,
Dum moesta charo justa persolvirogo
Wintoniensis Praesulis.
Cúm centilinguis Fama, proh! semper mali
Cladisque vera muntia,
Spargit per urbes divitis Britanniae,
Populásque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,
Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illá fuisti in insula
Quæ nomen Anguillae tenet.
Tunc inquietum pectus irá protinús
Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem saope devovens deam :
Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;
Graiasque vates parciús
Turpem Lycambis execratus est dolum,
Sponsāmgue Neobulen suam.
At ecce' diras ipse dum fundo graves,
Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus solios
Leni, sub aurá, flamine :
“Caecos furores pone; pome vitream
Bilémoue, et irritas minas:

• Nicholas Felton, bishop of Ely, died Octob. 5, 1626, not many days after bishop Andrews, before celebrated.

Quid temere violas non nocenda numina,
Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,
Mors atra Noctis filia, ,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,
Vastóve nata sub Chao :
Ast illa, coelo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit;
Animàsque mole carneå reconditas
In lucem et auras evocat:
Ut chm fugaces excitant Horae diem,
Themidos Jovisque filiae ;
Et sempiterni ducit ad vultus Patris:
At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,
Sedesque subterraneas.”
Hancut vocantem laetus audiwi, cito
Foedum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad coelum semex,
Auriga curràs ignei.
Non me Boötis terruere lucidi
Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia;
Nonensis, Orion, tuus.
Praetervolavi fulgidi solis globum,
Longèque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coercebatsuos
Franis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,
Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem saepe miratus novam ;
Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et
Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo ; nam quis effari queat,
Oriundus humano patre,
Amoenitates illius loci o Mihi
Satest in aeternum frui.

Naturam non pati senium 3.

Heu, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa pro-
fundis
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem 1
Quae vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nullóque solubile sacclo
Consilium fati perituris alligat horis'
Ergöne marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturae facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescetabaevo!
Et, se fassa senem, malê certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? Num tetravetustas,
Annorumque aeterna fames, squalórque, sitäs-
que,
Sidera vexabunt An et insatiabile Tempus
Esuriet Coelum, rapiétgue in viscera patrem?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse uesas, et Temporis isto

3 This was an academical exercise, written in 1628, to oblige one of the fellows of Christ's College, who having laid aside the levities of poetry for the gravity and solidity of prose, im the boyish task on Milton, now about nineteen years old.

« AnteriorContinuar »