Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et, ut præmittitur, sommandum esse, ordinavi

mus.

Eadem die post meridiem. [Requisitiones factæ vicario domini

Inquisitoris. ]

Item eadem die lunæ, hora quasi quarta post meridiem, ad requestam nostram comparuit in dicta domo habitationis nostræ, episcopi prædicti, venerabilis et discretus vir frater Johannes Magistri, de ordine Prædicatorum, vicarius domini Inquisitoris in regno Franciæ, pro civitate et dioecesi Rothomagensi, ab eodem deputatus. Quem quidem vicarium sommavimus et requisivimus, ut se nobiscum adjungeret et conjunctim procederet in materia superius declarata ; offerentes eidem omnia et singula communicare quæ per nos super his facta erant aut fierent in futurum. Ad hæc vero, præfatus vicarius respondit quod paratus erat, commissionem seu vicariatum sibi a domino Inquisitore traditum, nobis ostendere; cujus viso tenore, libenter faceret in materia quod deberet, pro officio sanctæ Inquisitionis; verum quia commissus erat singulariter pro dioecesi et civitate Rothomagensi, et nos, quanquam territorium nobis in hac civitate fuisset accomodatum, tamen præsentem processum ratione nostræ jurisdictionis Belvacensis susceperamus agendum, dubitavit præfatus vicarius, an ad ejusdem processus deductionem sua prætenderetur præfata commissio. Cui respondimus, quod in crastinum ad nos rediret, et super hoc interim consilium haberemus.

xx. Februarii. [Idoneum causæ se negat vicarius domini
Inquisitoris.]

Item die martis sequente, scilicet xx. mensis fe

[ocr errors]

bruarii; comparentibus in dicta domo habitationis nostræ, episcopi prædicti, dictis, fratre Johanne Magistri, vicario domini Inquisitoris; magistris Johanne Beaupère, Jacobo de Turonia, Nicolao Midi, Nicolao de Vendères, Petro Mauricii, Gerardo Fueillet, Thoma de Courcellis, Nicolao Loyselleur et fratre Martino Lavenu (1), ordinis Fratrum Prædicatorum; coram ipsis retulimus nos vidisse commissionem seu vicariatum traditum præfato fratri Johanni Magistri a domino Inquisitore, ac ex consilio peritorum quibus ipsum vicariatum ostenderamus, habuisse quod præfatus vicarius, virtute illius commissionis, poterat se nobis adjungere, et in hac civitate ad quam et totam dioecesim Rothomagensem extendebatur sua commissio, pariter nobiscum præsentem processum deducere. Et nihilominus, pro majori securitate præfati processus, dominum Inquisitorem ad ipsius personam per litteras nostras patentes, sommare et requirere duximus, ut in hanc urbem Rothomagensem, hujus processus deducendi gratia, personaliter accederet, aut vicarium committeret, qui planiorem et specialiorem haberet potestatem, prout ex tenore litterarum ipsarum inferius subscriptarum apertius constat.

Quibus sic per nos, episcopum prædictum, expositis, prænominatus frater Johannes Magistri respondit quod, tum pro serenatione conscientiæ suæ, tum pro securiori deductione processus, nollet se de præsenti materia intromittere, nisi si et in quantum super hoc haberet potestatem. Verumtamen in quan

(1) Frère Martin Ladvenu, dominicain, bachelier en théologie. Il fut le confesseur de Jeanne à ses derniers moments; il l'administra et l'accompagna jusqu'au bûcher. Il a déposé dans le procès de révision.

tum poterat et sibi licebat, placuit eidem ut nos, episcopus prædictus, in materia procederemus ulterius, donec plenius haberet consilium si, vigore sæpedicta suæ commissionis, processum ipsum deducendum assumeret. Cujus sic habito consensu, rursum eidem processum et quæ jam processerant, aut in posterum agerentur, communicare obtulimus. Atque deliberationibus assistentium receptis, decrevimus mulierem præfatam, per litteras nostras citatorias, coram nobis fore citandam et evocandam ad diem mercurii proximo sequentem, scilicet xxI. mensis februarii; quarum litterarum tenor inferius annotatur.

Sequitur primo tenor litterarum vicariatus dicti fratris Johannis Magistri.

<< Frater Johannes Graverent, ordinis Fratrum Prædicatorum, sacræ theologiæ professor, hæreticæ pravitatis Inquisitor in regno Franciæ auctoritate apostolica deputatus, dilecto sibi in Christo fratri Johanni Magistri, ejusdem ordinis, in auctore et confirmatore fidei Domino nostro Jhesu Christo, salutem. Quoniam morbus hæresis velut cancer serpit, et latenter simplices interficit, nisi cum diligenti examine inquisitionis sarculo præscindatur : hinc est quod de vestræ fidei zelo, discretione ac probitate confisi, auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte, in civitate et dioecesi Rothomagensi, nostrum fecimus, creavimus et constituimus vicarium, ac præsentium tenore facimus, creamus et constituimus; dantes et concedentes vobis in dicta civitate et dioecesi, plenariam potestatem contra quoscumque hæreticos aut de hæresi suspectos ac eorum credentes, fautores, defensores et receptatores, inquirendi, citandi, conveniendi, excommuni

candi, capiendi, detinendi, corrigendi et alias contra ipsos modis opportunis procedendi, usque ad definitivam sententiam inclusive; necnon absolvendi et poenitentias salutares injungendi; et generaliter omnia alia et singula faciendi et exercendi, quæ ad dictum Inquisitoris officium pertinent, tam de jure quam de consuetudine ac previlegio speciali, quæ faceremus et facere possemus, si præsentes essemus. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum, quo utimur in officio, præsentibus duximus apponendum. Datum Rothomagi, anno Domini millesimo cccc. xxIIII., vicesima prima mensis augusti.»

Item sequitur tenor litterarum, quas nos præfatus episcopus transmisimus domino Inquisitori hæretica pravitatis.

« PETRUS, miseratione divina Belvacensis episcopus, venerando patri magistro Johanni Graverent, sacræ theologiæ doctori, Inquisitori hæreticæ pravitatis, salutem, et in Christo dilectionem sinceram. Cum dominus noster Rex, zelo fidei orthodoxæ et christianæ religionis accensus, quamdam mulierem nomine Johannam, quæ Puella vulgari cognomine appellatur, de variis criminibus adversus fidem et ipsam religionem christianam perpetratis notorie diffamatam, ac de hæresi suspectam, in nostra dioecesi Belvacensi captam et deprehensam, nobis tanquam judici ordinario reddidisset ac expedivisset; territoriumque nobis in hac civitate et dioecesi Rothomagensi, pro deductione processus in ea re habendi, per Capitulum Rothomagensis ecclesiæ, sede archiepiscopali vacante, fuisset concessum et assignatum; cupientes omnem erroris impietatem a grege dominico depelli, atque catholicæ veritatis integritatem jugiter illæsam per

manere, ut sic populus christianus, præcipue in nostra dioecesi et cæteris partibus hujus christianissimi regni per sanam doctrinam jugiter ædificetur ad salutem; causam præfatæ mulieris omni studio et diligentia examinare, ac de ejus dictis et factis fidem orthodoxam concernentibus inquirere duximus; evocatisque nonnullis, tam sacræ theologiæ, quam juris canonici doctoribus, et aliis peritis, juridicum processum in hac urbe, cum grandi et maturo consilio, inchoavimus. Verum quoniam res ipsa officium vestrum inquisitionis singulariter concernit, cujus interest in hujuscemodi suspicionibus hæresum lucidam perquirere veritatem, vestram venerandam paternitatem rogamus, in favorem fidei sommamus et requirimus quatenus, pro ulteriori ejusdem processus deductione, ad hanc urbem indilate accedatis, causam ipsam, prout vestro incumbit officio, secundum formam juris et apostolicas sanctiones, tractaturus, ut concordi sententia et uniformi processu, rei præfatæ pariter intendamus. Quod si vos tanta occupatio detineret ut alicujus moræ rationabilem causam prætendere possetis, saltem fratri Johanni Magistri, vicario in civitate et dioecesi Rothomagensi a vobis deputato, aut alteri specialiter ad hoc committatis facultatem, ne facti hujus, in præjudicium fidei et scandalum populi christiani, morosa dilatio vestræ absentiæ post debitam requisitionem valeat imputari. Quidquid autem inde faciendum decreveritis per litteras vestras patentes, nobis indilate significare curetis. Datum Rothomagi sub sigillo nostro, anno Domini millesimo cccc. xxx., die xxI. mensis februarii. » Sic signata : « G. BoisGUILLAUME. G. MANCHON. »

« AnteriorContinuar »