Imágenes de páginas
PDF
EPUB

die decima quarta, sede apostolica, ut fertur, pastore carente, præfata alma Universitate studii Parisiensis apud Sanctum Bernardum prædictum, solemniter super duobus articulis congregata, quorum primus et principalis erat ad audiendum deliberationes venerendarum Facultatum, theologiæ scilicet et decretorum prædictarum, in materia fidei, alias, videlicet die vicesima nona mensis aprilis novissime præteriti, eisdem a prædicta Universitate commissa; cujus quidem articuli materia per organum dicti domini Rectoris luculenter et seriose exposita, idem dominus requisivit dictas Facultates in eadem congregatione præsentes, quatinus suas determinationes in materia prædicta, et articulorum qualificationes, in conspectu dictæ Universitatis publice aperirent et referrent. Quibus, sic ut præmittitur, requisitis, veneranda Facultas theologiæ, per organum venerabilis et circumspecti viri, magistri Johannis de Trecis, ejusdem Facultatis decani tunc vices gerentis, respondit quod frequenter et vicibus iteratis quælibet prædictarum theologiæ et decretorum Facultatum, tam in se tota, quam in deputatis per eamdem, fuerat congregata super materia prædicta, pro determinatione habenda in eadem et qualificatione articulorum, de quibus supra, facienda; et tandem quælibet earumdem, post maturam diuturnamque deliberationem, determinaverat per modum doctrinæ super præmissis, modo et forma contentis de verbo ad verbum in quodam quaterno papyreo quem præfatus magister Johannes in suis manibus tenebat, ac publice in conspectu ipsius Universitatis legendum exhibuit, altaque et intelligibili voce, cum articulis de quibus supra qualificatis, legi fecit. Quorum

articulorum, determinationum et qualificationum in prædicto quaterno papyreo contentorum, tenores de verbo ad verbum sequuntur et sunt tales : »

«Sequuntur articuli de dictis et factis Johannæ vulgariter nuncupatæ la Pucelle. »

« ET PRIMO, quædam foemina dicit et affirmat quod, dum esset ætatis annorum tredecim vel eocirca, etc. » (1)

«Sequuntur deliberata et conclusa per sacram Facultatem theologiæ, in Universitate Parisiensi, in qualificationibus articulorum de dictis et factis Johannæ, vulgariter dictæ la Pucelle, compositorum et superius descriptorum, quas qualificationes, et per eamdem Facultatem deliberata et conclusa, omniaque et singula hanc materiam concernentia, submittit dicta Facultas omnimodæ determinationi domini nostri Summi Pontificis ac sacrosancti generalis Concilii. »

I.

<< ET PRIMO, quoad primum articulum, dicit ipsa Facultas per modum doctrinæ, pensatis fine, modo et materia revelationum, qualitate personæ ac loco cum aliis circumstantiis, quod vel sunt ficta mendacia, seductoria et perniciosa, vel prædictæ apparitiones et revelationes sunt superstitiosa, a malignis spiritibus et diabolicis, Belial, Satan et Behemmoth, procedentes. >>

II.

<< ITEM, quoad secundum articulum, quod illud quod continet, non videtur verum, imo potius est mendacium præsumptuosum, seductorium, perniciosum et fictum, ac angelicæ diguitatis derogativum.

(1) Nous ne reproduirons pas ces douze assertions déjà énoncées ci-dessus, p. 328 et suiv.

III.

<< ITEM, quoad tertium articulum, quod non sunt sufficientia signa in eo contenta, et dicța fœmina leviter credit ac temere asserit. Insuper, in comparatione quam facit, male credit et errat in fide. >>

IV.

« ITEM, quoad quartum articulum, quod in eo continetur superstitio, divinatoria et præsumptuosa assertio cum inani jactantia. >>

V.

<«< ITEM, quoad quintum articulum, quod dicta foemina est blasphema in Deum et contemptrix Dei in suis sacramentis, legis divinæ et sacræ doctrinæ ac sanctionum ecclesiasticarum prævaricatrix, male sapiens et errans in fide, et se jactans inaniter, et habenda est suspecta de idolatria et exsecratione sui ac vestium suarum, ritum gentilium imitando. »

VI.

<< ITEM, quoad sextum articulum, quod dicta fœmina est proditrix, dolosa, crudelis et sitibunda effusionis sanguinis humani, seditiosa et ad tyrannidem provocans; blasphematrix Dei in mandatis et revelationibus suis. >>

VII.

<< ITEM, quoad septimum, quod dicta foemina est impia in parentes, prævaricatrix præcepti de honoratione parentum, scandalosa, blasphema in Deum; et

errat in fide, ac temerariam et præsumptuosam promissionem fecit. >>

VIII.

<< ITEM quod, in octavo articulo, continetur pusillanimitas vergens in desesperationem, interpretative in sui ipsius homicidium; præsumptuosa et temeraria assertio de remissione culpæ prætensa ; et quod dicta foemina male sentit de libertate humani arbitrii. »

IX.

<< ITEM quod, in nono articulo, continetur præsumptuosa ac temeraria assertio, ac mendacium perniciosum; et contradicit sibi in præcedenti articulo, ac male sapit in fide. »

X.

<< ITEM quod, in decimo articulo, continetur præsumptuosa assertio ac temeraria, divinatio superstitiosa, blasphemia in sanctas Katharinam et Margaretam, et transgressio præcepti de dilectione proximi. »

XI.

<< ITEM, quoad undecimum articulum, quod dicta fœmina, supposito quod revelationes et apparitiones de quibus se jactat, habuerit cum determinatis circa primum articulum, est idolatra, invocatrix dæmonum, et errat in fide, temere asserit et illicitum emisit jura

mentum. >>

XII.

<< ITEM, quoad duodecimum articulum, quod dicta

fœmina est schismatica, male sentiens de unitate et auctoritate Ecclesiæ, apostatrix ; et huc usque pertinaciter errat in fide. >>

Sequitur deliberatio et determinatio per modum doctrinæ, venerandæ Facultatis decretorum in Universitate Parisiensi, super duodecim articulis, dicta et facta Johannæ, vulgariter dictæ la Pucelle, concernentibus, supra annotatis et descriptis; quas deliberationem et determinationem submittit dicta Facultas ordinationi et determinationi Summi Pontificis, Sanctæ Sedis apostolicæ ac sacrosancti generalis Concilii. »

<«< Si dicta foemina, compos sui, affirmaverit pertinaciter propositiones in duodecim articulis suprascriptis declaratas, et facta contenta in eisdem opere adimpleverit, visitatis diligenter propositionibus supradictis, videtur Facultati decretorum, per modum consilii vel doctrinæ, caritative loquendo: >>

I.

« PRIMO, quod dicta foemina est schismatica, cum schisma sit illicita divisio, per inobedientiam, ab unitate Ecclesiæ facta, et ipsa se separat ab obedientia Ecclesiæ militantis, prout dicit, etc. »

II.

<< ITEM, quod ipsa foemina est erronea in fide; contradicit articulo fidei, contento in symbolo minori, Unam sanctam Ecclesiam catholicam, et, ut ait beatus Hieronymus, contradicens huic articulo, se non solum imperitum, malivolum et non catholicum, sed hæreticum comprobabit. »>

III.

«< ITEM, et quod ipsa fœmina est etiam apostatrix, tum quia comam quam sibi Deus dedit ad velamen,

« AnteriorContinuar »