Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rendorum dominorum et magistrorum, in sacra pagina notabilium professorum, etiam usque ad magnum numerum in unam sententiam et determinationem convenientium, et ad dicta vestra quæsita responsiva. Quæ siquidem determinatio sive eorum opinio mihi videtur bona, justa et sancta, atque amplectenda; cum sacris canonibus ac sanctionibus canonicis et dictis doctorum nostrorum, mihi videtur convenire nec discrepare. Idcirco dictam opinionem dictorum dominorum et magistrorum meorum insequendo, ad eam me determino; et illam in omnibus et per omnia teneo. Sub protestationibus tamen per eosdem dominos et magistros meos, in redditione dictæ opinionis suæ, factis, et his quæ in hujusmodi actu fieri con

sueverunt. >>

«< Ad vestra bene placita paratus Jo. MAUGIER. >>

Magister Johannes Brulloti, licentiatus in jure canonico, Cantor et canonicus ecclesiæ Rothomagensis, deliberavit conformiter ad prædictos dominos et magistros, prout in schedula propria manu scripta ac signata suo signo manuali, continetur, cujus tenor sequitur :

«Visis confessionibus et assertionibus per vos, reverendum patrem et religiosum virum, dominum vicarium domini Inquisitoris fidei, in regno Franciæ ab apostolica sede deputati, pluribus aliis et mihi traditis in scriptis; communicatione etiam habita cum pluribus, tam in jure divino quam humano, expertis et peritis; quia, per revolutionem librorum et gesta fœminæ de qua tractatur ; consideratis etiam quæ ad hoc me movere possunt ad opinionem dominorum et magistrorum meorum, in jure divino peritorum et in talibus materiis magis expertorum, et in magno numero ad invicem concordantium; quia mihi videtur

juribus canonum consona, me refero et determino, et in eadem opinione cum eis sto; cum protestationibus tamen in talibus fieri consuetis. » Sic signatum : « J. BRUILLOT, Cantor et canonicus Rothomagensis. ›

[ocr errors]

Magister Nicolaus de Vendères, licentiatus in jure canonico, archidiaconus de Augo et canonicus ecclesiæ Rothomagensis, deliberavit conformiter ad prædictos dominos et magistros, prout continetur in schedula, propria manu signata, cujus tenor talis est :

« Sub protestationibus in hujusmodi actibus fieri consuetis, et per dominos ac magistros meos, in sacra pagina eximios professores, in redditione sua opinionis, factis; quia dictam eorum opinionem, qualificationes super assertionibus et confessionibus, per vos, reverendum patrem et dominum vicarium domini Inquisitoris, mihi missas vidi; respondendo ad quæsita vestra, juxta facultatem a Deo mihi concessam, minus male quam valeo, dico et teneo, quod ipsi domini el magistri mei, bene, pie et mite in reddenda eorum opinione processerunt et se habuerunt; atque, per revolutionem librorum meorum, comperi dictam ipsorum opinionem bonam, juridicam et rationabilem, quinimo sanctionibus canonicis non discrepantem, sed potius concordem, et per consequens, videre meo, per me fore amplectendam, dominos ipsos et magistros meos insequendo, eorum opinioni in omnibus et per omnia me confirmo. » Sic signatum : « Servulus et cappellanus vester, N. DE VEnderes. »

Magister Ægidius de Campis, licentiatus in jure civili, Cancellarius et canonicus ecclesiæ Rothomagensis, deliberavit conformiter ad prædictos dominos et magistros, secundum tenorem suæ schedulæ, propria manu signatæ, cujus tenor sequitur:

« Reverende in Christo pater, vosque domine vica

rie reverendi domini, domini Inquisitoris hæreticæ pravitatis; super assertionibus quibusdam extractis per easdem dominationes vestras, mihi missis super facto cujusdam mulieris; præsuppositis submissionibus ac protestationibus in materia fidei fieri consuetis, nihil temerarie asserendo, in nulloque intendens divinæ potestati derogare, omnibus consideratis et pensatis; attenta et considerata caritativa monitione et multiplici sommatione ac electione sibi data, hesterna die, in præsentia venerabilis coetus prælatorum ac doctorum utriusque juris, per easdem reverendissimas paternitates vestras et dominum archidiaconum Ebroicensem, ad hoc per vos deputatum, de submittendo facta sua et dicta, in antedictis articulis et suo processu contenta, determinationi et ordinationi universalis Ecclesiæ, domini nostri Summi Pontificis, Concilii generalis aut quatuor notabilium virorum, de sua obedientia Pictaviensisve ecclesiæ; (quæ quidem sommationes et exhortationes sibi facta, juste et rationabiliter factæ fuerunt, ut mihi apparet; ac per omnia media rationabilia, prædictæ caritativæ monitiones et exhortationes, per vos laudabiliter, ad honorem Dei, inceptæ, mihi videntur debere continuari, pro salute ipsius) quibus antedictis attentis et responsionibus per ipsam datis, et præcipue quod prædictis exhortationibus et electioni sibi datis, nullo modo obtemperare voluit; nisi aliud mihi appareat et constet de correctione et emendatione suorum dictorum, aut alia samiori interpretatione videntur mihi prædictæ assertiones in fide fore suspectæ, ac bonis moribus et canonicis sanctionibus adversari; quanquam de qualificatione discretiori et clariori dictarum assertionum,

:

:

videntur mihi determinationes doctorum utriusque juris, videlicet theologiæ et decretorum, summe attendendæ. Datum anno Domini millesimo cccc. XXXI., die tertia mensis maii, sub signo meo manuali, hic ap-. posito.» Sic signatum : « Æ. DE CAMPIS. »

Magister Nicolaus Caval, licentiatus in jure civili, canonicus ecclesiæ Rothomagensis, deliberavit conformiter ad prædictos dominos et magistros, secundum tenorem schedulæ propria manu ejus scriptæ, cujus tenor talis est:

« Visis per me assertionibus per vos, reverendum in Christo patrem et dominum, dominum episcopum Belvacensem, et dominum vicarium domini Inquisitoris, mihi missis, sub signis notariorum publicorum; visaque et audita opinione concordi plurimorum notabilium magistrorum in sacra pagina, in magno numero, et aliorum, vestræ reverendæ paternitati data: quia dicta eorum opinio, judicio meo, est sanctionibus canonicis consona, dictæ eorum opinioni me adjungo; sub correctionibus tamen vestris, et protestationibus in talibus fieri consuetis. >>

«Vester humilis NICOLAUS CAVAL, ecclesiæ Rothomagensis canonicus. >>

Magister Robertus Barberii, licentiatus in jure canonico, canonicus ecclesiæ Rothomagensis, deliberavit conformiter ad prædictos dominos et magistros, secundum tenorem schedulæ manu sua signatæ, cujus tenor est talis :

« Assertionibus illius foeminæ mihi ex parte vestræ reverendissimæ paternitatis, domine mi metuendissime domine episcope, et dominationis vestræ, domine vicarie domini Inquisitoris, mihi traditis; visis una cum, certis qualificationibus per nonnullos dominos et magistros, sacræ theologiæ professores, factis in ipsa materia; habita etiam deliberatione cum eorum

aliquibus et nonnullis in jure canonico expertis : ad opinionem dictorum magistrorum in theologia, vobis traditam, me refero et determino pro præsenti; salvis tamen protestationibus in materia fidei fieri consuetis. Judicio enim meo modico, et salvo alio judicio meliori, assertiones prædictæ, pro bono materiæ et justificatione processus, sunt matri nostræ Universitati Parisiensi, et præcipue Facultati theologiæ ac decretomittendae; et eorum opiniones habendæ, antequam in materia concludatur. » Sic signatum : « BAR

rum,

BERII. >>

Magister Johannes Ad-Ensem, licentiatus in jure civili, canonicus ecclesiæ Rothomagensis, deliberavit conformiter ad sæpedictos dominos et magistros, prout in schedula, signo suo manuali, propria manu scripta, continetur, ut sequitur :

<< In Christo patri reverendo dominoque meo metuendo, domino episcopo Belvacensi, in præsenti materia judici ordinario; vobis etiam, venerabili patri, magistro Johanni Magistri, vicario domini Inquisitoris, reverentiam et honorem cum omni promptitudine famulandi. Quia mihi non digno nec in minoribus sufficienti, mandastis et postmodum me requisivistis, et sub poenis juris, quatenus, infra diem jovis proximo futuram (hanc dilationem unam pro omnibus mihi præfigentes, lunæ, xvI. aprilis, anno Domini millesimo cccc. xxxI.), darem vobis in scriptis deliberando, scilicet, utrum assertiones in articulis mihi jam cum primo mandato missis, aut earum aliquæ, sint contra fidem orthodoxam, aut in ea suspectæ, contra sacram Scripturam, contra determinationem sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, contra determinationem doctorum ab Ecclesia approbatorum, sanctiones

« AnteriorContinuar »