Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Vestri Rector et Universitas studii Parisiensis. » Sic signatum : « HÉbert. »

Item sequitur deliberatio Universitatis studii Parisiensis :

<< In nomine Domini, amen. Hujus præsentis publici instrumenti tenore cunctis pateat evidenter et sit notum quod, anno ejusdem Domini millesimo quadringentesimo tricesimo primo, indictione nona, mensis vero aprilis die xIx., sede apostolica, ut asseritur, pastore vacante; alma Universitate studii Parisiensis apud Sanctum Bernardum super duobus articulis solemniter convocata et congregata; quorum quidem articulorum primus et principalis erat ad audiendum litteras et quædam proponenda pro parte christianissimi principis domini nostri regis ac sui consilii, et dominorum judicum, in facto processus cujusdam mulieris, nomine Johannæ, vulgariter dictæ la Pucelle, in materia fidei, et super eisdem deliberandis; et secundus articulus erat communis, super supplicationibus et injuriis; quibus articulis sic per venerandæ circumspectionis virum, magistrum Petrum de Gonda (1), magistrum in artibus, ejusdem Universitatis Rectorem, et in ipsa congregatione præsidentem, expositis; apertisque et lectis litteris prædictis, et exposita credentia in eisdem litteris contenta, per organum alterius ambassiatorum domini nostri regis, sui consilii et judicum prædictorum ad eamdem Universitatem destinatorum, ac lectis duodecim articulis hic inferius annotatis : ITEM, domi. nus Rector aperuit, proposuit et declaravit quod ma

(1) Duboulai nomme un Jacobus de Gonda, Anglais, qui fut recteur de l'Université de Paris en 1415 (Hist. Univ. Paris., t. V, p. 920). Sans doute ce Pierre appartenait à la même nation.

teria in articulis, de quibus supra fit mentio, contenta, erat magna et ardua, fidem orthodoxam, religionem christianam, sacras sanctiones concernens; cujus determinatio et articulorum hujusmodi qualificatio præcipue spectabat et pertinebat ad venerandas theologiæ, scilicet, et decretorum Facultates, secundum suas professiones; subjungendo quod dicta Universitas hujusmodi materiæ determinationem et articulorum, de quibus supra fit mentio, qualificationem, deliberaret et concluderet, prædictis Facultatibus committendo; quarum Facultatum determinatio et qualificatio, ad eamdem Universitatem per easdem, aut earum nominibus, referretur. Quibus sic expositis, idem dominus Rector omnia et singula tunc in dicta congregatione exposita, in omnium et singulorum magistrorum et doctorum ibidem exsistentium, deliberationibus posuit, et deinceps singula Facultates et Nationes ad partem, in loco ubi in arduissimis causis et negotiis deliberandis hactenus congregari consueverunt, ad deliberandum, tam super præmissis, quam aliis, abierunt et recesserunt; facientes singuli in eisdem locis. sessionem solitam. Post quarum quidem Facultatum et Nationum maturam deliberationem, singulis deliberationibus earumdem, ut moris est, in communi publicatis et repetitis; tandem sæpe dicta Universitas, per organum prælibati domini Rectoris, ex concordi singularum Facultatum et Nationum deliberatione, conclusit quod prædictæ materiæ determinationem cum articulorum, de quibus supra, qualificatione, dictis theologiæ et decretorum Facultatibus committebat faciendas et eidem Universitati referendas. »

་་

ITEM, anno et indictione prædictis, mensis maii

die decima quarta, sede apostolica, ut fertur, pastore carente, præfata alma Universitate studii Parisiensis apud Sanctum Bernardum prædictum, solemniter super duobus articulis congregata, quorum primus et principalis erat ad audiendum deliberationes venerendarum Facultatum, theologiæ scilicet et decretorum prædictarum, in materia fidei, alias, videlicet dic vicesima nona mensis aprilis novissime præteriti, eisdem a prædicta Universitate commissa; cujus quidem articuli materia per organum dicti domini Rectoris luculenter et seriose exposita, idem dominus requisivit dictas Facultates in eadem congregatione præsentes, quatinus suas determinationes in materia prædicta, et articulorum qualificationes, in conspectu dicta Universitatis publice aperirent et referrent. Quibus, sic ut præmittitur, requisitis, veneranda Facultas theologiæ, per organum venerabilis et circumspecti viri, magistri Johannis de Trecis, ejusdem Facultatis decani tunc vices gerentis, respondit quod frequenter et vicibus iteratis quælibet prædictarum theologiæ et decretorum Facultatum, tam in se tota, quam in deputatis per eamdem, fuerat congregata super materia prædicta, pro determinatione habenda in eadem et qualificatione articulorum, de quibus supra, facienda; et tandem quælibet earumdem, post maturam diuturnamque deliberationem, determinaverat per modum doctrinæ super præmissis, modo et forma contentis de verbo ad verbum in quodam quaterno papyreo quem præfatus magister Johannes in suis manibus tenebat, ac publice in conspectu ipsius Universitatis legendum exhibuit, altaque et intelligibili voce, cum articulis de quibus supra qualificatis, legi fecit. Quorum

articulorum, determinationum et qualificationum in prædicto quaterno papyreo contentorum, tenores de verbo ad verbum sequuntur et sunt tales : >>

a

« Sequuntur articuli de dictis et factis Johannæ vulgariter nuncupatæ la Pucelle. »

<< ET PRIMO, quædam foemina dicit et affirmat quod, dum esset ætatis annorum tredecim vel eocirca, etc. » (1)

a

Sequuntur deliberata et conclusa per sacram Facultatem theologiæ, in Universitate Parisiensi, in qualificationibus articulorum de dictis et factis Johannæ, vulgariter dicta la Pucelle, compositorum et superius descriptorum, quas qualificationes, et per eamdem Facultatem deliberata et conclusa, omniaque et singula hanc materiam concernentia, submittit dicta Facultas omnimoda determinationi domini nostri Summi Pontificis ac sacrosancti generalis Concilii. »>

I.

<«< ET PRIMO, quoad primum articulum, dicit ipsa Facultas per modum doctrinæ, pensatis fine, modo et materia revelationum, qualitate personæ ac loco cum aliis circumstantiis, quod vel sunt ficta mendacia, seductoria et perniciosa, vel prædictæ apparitiones et revelationes sunt superstitiosa, a malignis spiritibus et diabolicis, Belial, Satan et Behemmoth, procedentes. >>

II.

«<ITEM, quoad secundum articulum, quod illud quod continet, non videtur verum, imo potius est mendacium præsumptuosum, seductorium, perniciosum et fictum, ac angelicæ dignitatis derogativum. »

(1) Nous ne reproduirons pas ces douze assertions déjà énoncées ci-dessus, p. 328 et suiv.

III.

« ITEM, quoad tertium articulum, quod non sunt sufficientia signa in eo contenta, et dicta fœmina leviter credit ac temere asserit. Insuper, in comparatione quam facit, male credit et errat in fide. »>

IV.

« ITEM, quoad quartum articulum, quod in eo continetur superstitio, divinatoria et præsumptuosa assertio cum inani jactantia.

[ocr errors]

V.

«< ITEM, quoad quintum articulum, quod dicta fœemina est blasphema in Deum et contemptrix Dei in suis sacramentis, legis divinæ et sacræ doctrinæ ac sanctionum ecclesiasticarum prævaricatrix, male sapiens et errans in fide, et se jactans inaniter, et habenda est suspecta de idolatria et exsecratione sui ac vestium suarum, ritum gentilium imitando. »

VI.

« ITEM, quoad sextum articulum, quod dicta foemina est proditrix, dolosa, crudelis et sitibunda effusionis sanguinis humani, seditiosa et ad tyrannidem provocans; blasphematrix Dei in mandatis et revelationibus suis. >>

VII.

« ITEM, quoad septimum, quod dicta foemina est impia in parentes, prævaricatrix præcepti de honoratione parentum, scandalosa, blasphema in Deum; et

« AnteriorContinuar »