Imágenes de páginas
PDF
EPUB

specialiter de non recipiendo habitum virilem: respondit quod prædiligit mori quam esse in compedibus ferreis; sed si permittatur quod vadat ad missam et ponatur extra compedes ferreas, deturque sibi carcer gratiosus, ipsa erit bona et faciet illud quod Ecclesia voluerit.

Item, quia ab aliquibus nos, judices, audieramus, quod illusionibus suarum revelationum prætensarum, quibus antea renuntiaverat, adhuc inhærebat; ipsam interrogavimus an, depost diem jovis, ipsa audiverat voces sanctarum Katharinæ et Margareta. Respondit quod sic.

Interrogata quid sibi dixerunt : respondit (1) quod Deus mandavit sibi, per sanctas Katharinam et Margaretam, magnam pietatem illius grandis proditionis. in quam ipsa Johanna consenserat, faciendo abjurationem et revocationem pro salvando vitam suam; et quod ipsa se damnaverat pro salvando vitam suam. Item dixit quod, ante diem jovis, voces suæ sibi dixerunt illud quod ipsa illo die faceret, et quod protunc

reprandre: respond qu'elle ayme mieulx à mourir que de estre ès fers; mais se on la veult laisser aler à la messe et oster hors des fers, et meictre en prison gracieuse, et qu'elle eust une femme, elle sera bonne et fera ce que l'Église vouldra.

:

Interroguée se, depuis jeudi, elle a point ouy ses voix respond que ouil.

Interroguée qu'elles luy ont dit: respond qu'elles luy ont dit que Dieu luy a mandé par sainctes Katherine et Marguerite, la grande pitié de la trayson que elle consenty en faisant l'abjuracion et révocacion, pour sauver sa vie; et que elle se dampnoit pour sauver sa vie. Item, dit que, au devant de jeudi, que ses voix lui avoient dit ce que elle feroit, et qu'elle fist ce jour. Dit oultre que ses voix luy dis

(1) En marge: Responsio mortifera.

ipsa fecit. Dicit ultra quod voces suæ sibi dixerunt, quando erat in scafaldo seu ambone, coram populo, quod audacter responderet illi prædicatori, qui tunc prædicabat. Dicebatque eadem Johanna quod ille erat falsus prædicator, et quod plura dixerat eam fecisse quæ ipsa non fecerat. Item dixit quod, si ipsa diceret quod Deus non misisset eam, ipsa damnaret se, et quod veraciter Deus ipsam misit. Item dixit quod voces suæ dixerunt sibi, depost diem jovis, quod ipsa fecerat magnam injuriam, confitendo se non bene fecisse illud quod fecerat. Item, dixit quod quæcumque dixit et revocavit, ipsa die jovis, hoc solum fecit et dixit præ timore ignis.

Interrogata utrum credit quod voces illæ sibi apparentes, sint sanctæ Katharina et Margareta : respondit quod sic, et quod sunt a Deo.

Interrogata quod diceret veritatem de illa corona, de qua superius fit mentio : respondit : « Ego de omnibus dixi vobis inde veritatem in processu, quantum melius ego scivi. >>

Tunc fuit ei dictum quod ipsa dixerat in scafaldo seu ambone, coram nobis, judicibus, et aliis, et coram

trent en l'ercharfault que elle respondit ad ce prescheur hardiement, et lequel prescheur elle appelloit faulx prescheur, et qu'il avoit dit plusieurs choses qu'elle n'avoit pas faictes. Item, dist que, se elle diroit que Dieu ne l'avoit envoyée, elle se dampneroit; que vray est que Dieu l'a envoyée. Item, dist que ses voix luy ont dit depuis, que avoit fait grande mauvestié de ce qu'elle avoit fait, de confesser qu'elle n'eust bien fait. Item, dit que de paour du feu, elle a dit ce qu'elle a dit. Interroguée s'elle croist que ses voix soient saincte Marguerite et saincte Katherine: respond que ouil, et de Dieu.

Interroguée de la couronne: respond : « De tout je vous en ay dit la vérité eu procès, le mieulx que j'ay sceu. »>

Et quant ad ce qui luy fut dit que en l'escharfault avoit dit, man

populo, quando fecit abjurationem, quod mendose ipsa se jactaverat, quod illæ voces erant sanctæ Katharina et Margareta. Respondit quod ipsa non intelligebat sic facere vel dicere.

Item dixit quod ipsa non dixit vel intellexit quod revocaret suas apparitiones, videlicet quod essent sanctæ Katharina et Margareta; et totum hoc quod fecit, ipsa fecit præ timore ignis, et nihil revocavit quin hoc sit contra veritatem. Item, dixit quod ipsa prædiligit facere poenitentiam suam una vice, videlicet moriendo, quam longius sustinere pœnam in carcere. Item dixit quod nunquam fecit aliquid contra Deum aut fidem, quidquid jussum sibi fuerit revocare, et quod illud quod continebatur in schedula abjurationis, ipsa non intelligebat. Item dixit quod ipsa non intendebat aliquid revocare, nisi proviso quod hoc placeret Deo. Item dixit quod, si judices velint, ipsa recipiet habitum muliebrem; et de residuo nihil aliud faciet.

songneusement elle s'estoit vantée que c'estoient sainctes Katherine et Marguerite respond qu'elle ne l'entendoit point ainsi faire ou dire.

Item, dit qu'elle n'a point dit ou entendu révoquer ses apparicions, c'est assavoir que ce fussent sainctes Marguerite et Katherine; et tout ce qu'elle a fait, c'est de paour du feu, et n'a rien révoqué que ce ne soit contre la vérité. Item, dit qu'elle ayme mieulx faire sa pénitance à une fois, c'est assavoir à mourir, que endurer plus longuement paine en chartre. Item, dit qu'elle ne fist oncques chose contre Dieu ou la foy, quelque chose que on luy ait fait révoquer; et que ce qui estoit en la cédule de l'abjuracion, elle ne l'entendoit point. Item, dit qu'elle dist en l'eure, qu'elle n'en entendoit point révoquer quelque chose, se ce n'estoit pourveu qu'il pleust à nostre Sire. Item dit que, se les juges veullent, elle reprandra habit de femme; du résidu elle n'en fera autre chose.

Quibus auditis, ab ea discessimus, ulterius processuri, secundum quod juris esset et rationis.

XXIX. Maii. [Deliberatio postrema.]

Item, in crastino, scilicet, die martis post Trinitatem, xxix. die mensis maii, nos, judices sæpe dicti, fecimus congregari in cappella domus archiepiscopalis Rothomagensis, doctores et viros peritos tam in theologia quam in jure canonico et civili, videlicet: reverendos in Christo patres, dominos Abbates Sanctæ-Trinitatis Fiscampnensis, Sancti Audoeni Rothomagensis et de Mortuo Mari;-dominos et magistros, Petrum, priorem de Longavilla-Giffardi, Johannem de Castellione, Erardum Emengart, Guillelmum Erardi, Guillelmum Boucherii, Johannem de Nibat, Johannem Fabri, Jacobum Guesdon, Petrum Mauricii, in sacra theologia ; Johannem Guerini et Pasquerium de Vallibus, in jure canonico doctores; - Andream Marguerie, Nicolaum de Vendères, archidiaconos in ecclesia Rothomagensi ;Guillelmum Haiton, Nicolaum Coppequesne, Guillelmum de Baudribosco, Ricardum de Groucheto, Thomam de Courcellis, in sacra theologia bachalarios; Johannem Pinchon, Johannem Ad-Ensem, Dionysium Gastinel, Johannem Maugerii, Nicolaum Caval, Nicolaum Loiselleur, Guillelmum de Gardinis, canonicos ecclesiæ Rothomagensis; aliquos magistros, alios licentiatos in jure canonico, alios in civili, alios

[ocr errors]

Præsentibus ad hoc, magistris Nicolao de Venderez, Guillelmo Hecton, Thoma de Courcellis, fratre Ysembardo de Petra, domino Jacobo le Camus, Nicolao Bertin, Juliano Floquet et Johanne Rys. (1)

(1) Manuscrit de D'Urfé, fol. 32, vo, et 33, ro.

[ocr errors]

in medicina; Johannem Tiphaine, Guillelmum de Camera, Guillelmum de Liveto, Gauffridum de Croteyo, Johannem Dulcis, Johannem Columbelli, Aubertum Morelli, Petrum Carré, aliquos licentiatos in jure canonico, alios in civili, et alios in medicina magistros aut licentiatos; Martinum Lavenu, fratrem Ysambardum de Petra; — et dominum Guillelmum de Deserto, canonicum ecclesiæ Rothomagensis.

* In quorum præsentia, nos, episcopus prædictus, exposuimus qualiter, post ultimam sessionem publicam in eodem loco, in vigilia Pentecostes, celebratam, feceramus, juxta consilium ipsorum, Johannam prædictam admoneri, et eidem singula puncta exponi, in quibus, secundum deliberationem Universitatis studii Parisiensis, deficere et errare censebatur; exhortando eam ut, ab illis discedere et ad viam veritatis redire vellet. Et cum nullatenus acquiesceret, neque ipsa quidquam ulterius dicere vellet, similiter quoque

* Anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo primo, martis post festum Trinitatis Domini, vicesima nona mensis maii, in congregatione solemni facta in cappella manerii archiepiscopalis Rothomagensis, coram dominis judicibus præfatis; primo, dominus episcopus exposuit quod, in vigilia Pentecostes Domini, ipsi domini fuerunt in præsenti cappella congregati, et ibi declarata fuerunt ea quæ facta fuerant per almam matrem Universitatem Parisiensem, et potissime per Facultates theologia et decretorum. Etiam fuerunt declarata vota singulorum, videlicet quod concluderetur in causa, et procederetur in causa ulterius. Fuerat etiam per nonnullos solemnes doctores dictum [quod], quamvis fuisset alias in solemni congregatione edocta et monita, tamen videbatur expediens quod adhuc dicta mulier juxta determinationem Universitatis Parisiensis admoneretur. Et ita factum exstitit. Omnes qualificationes, et cum hoc meditata quæ poterant facere ad

« AnteriorContinuar »