Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

tris liberaliter se submisit, nostris etiam promptus parere mandatis Nos, misericordiam rigori præferre volentes, attenta præsertim personæ suæ qualitate, et quod ea dixit et protulit post potum, prout dicit et affirmat, a sententiis quas propter hoc incurrit, eum absolventes, ad coetum catholicum aggregamus, et ad suam bonam famam, si et prout opus est, restituimus. Ipsum tamen ad tenendum carcerem cum pane et aqua usque ad diem Paschæ proximum, Rothomagi, in domo Fratrum Prædicatorum, per hanc nostram sententiam definitivam, quam pro tribunali sedentes ferimus in his scriptis, gratia et moderatione nostris semper salvis, condemnamus. Actum Rothomagi, VIII. die augusti, 1431.

VI.

Copia litterarum Universitatis Parisiensis missarum dominis Papæ, Imperatori et Collegio Cardinalium.

Eo diligentius elaborandum opinamur, beatissime pater, ne pseudo-prophetarum et reproborum hominum pestiferi conatus Ecclesiam sanctam variis contaminent erroribus, quo fines sæculorum propinquius instare videntur. Futura enim novissimis diebus tempora periculosa doctor gentium prædixit, quibus homines sanam doctrinam non sustinebunt; sed a veritate auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Veritas quoque ait : « Surgent pseudo-Christi et pseudo-prophetæ, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem mittantur, si fieri potest, etiam electi. >> Dum igitur novellos prophetas assurgere videmus, qui revelationes a Deo et Beatis in patria triumphantibus, sese jactant accepisse, futura et humanæ

mentis aciem transcendentia nuntiantes hominibus, novaque et insolita patrare audentes; pastoralem sollicitudinem obnixius intendere decet, ne populos novarum rerum nimium credulos, peregrinis aspergant doctrinis, priusquam, si spiritus illi ex Deo sint, habeatur comprobatum. Facile enim plebem catholicam inficere possent falsarum adinventionum callidi et perniciosi disseminatores, si, absque sanctæ matris Ecclesiæ approbatione et consensu, quisque supernas revelationes sibi pro libito fingere linqueretur, atque Dei et Beatorum auctoritatem usurpare. Merito itaque commendanda videtur, beatissime pater, accurata diligentia quam reverendus in Christo pater, dominus episcopus Belvacensis, et vicarius domini Inquisitoris hæreticæ pravitatis, pro regno Francorum a Sancta Sede apostolica deputati, ad tuitionem christianæ religionis nuper contulerunt. Hi etenim quamdam mulierculam, intra limites Belvacensis dioecesis deprehensam, habitu virili pariter et armis utentem, de revelationum divinarum mendosa effictione et gravibus adversus fidem orthodoxam criminibus, coram ipsis judicialiter accusatam, sedulo examinare, ac suorum gestorum plenam veritatem comprobare curaverunt; et, quoniam processum adversus eam deductum nobis communicaverunt, requirentes ut super articulis per eam assertis deliberationem nostram redderemus, ne silentio contingat operiri quod ad exaltationem orthodoxæ fidei geritur, eadem quæ nos accepimus, vestræ beatitudini duximus aperire. Sicuti enim nos antedicti domini judices edocuerunt, præfata mulier quæ Johannam Puellam sese nominabat, quam plurima in judicio sponte confessa est, quibus diligenti libratis

examine et per quam plurimos prælatos, doctores ac alios juris divini et humani peritos maturius perspectis, habita etiam super his deliberatione et determinatione nostræ Universitatis, compertum habuerunt hanc mulierem censendam esse superstitiosam, divinatricem, malignorum spirituum invocatricem, idolatram, blasphemam in Deum, Sanctos et Sanctas, schismaticam et in fide Christi multipliciter errantem. Dolentes autem et ingemiscentes animam miseræ peccatricis tantorum criminum perniciosis laqueis esse irretitam, per frequentes admonitiones et caritativas exhortationes operam dederunt ut ab errore viæ suæ converteretur et judicio sanctæ matris Ecclesiæ sese submitteret. Verum ita cor ejus occupaverat spiritus nequitiæ ut, longo tempore, salutaria monita obduratis respueret animis, nulli homini viventium in terris, quantacumque dignitate fulgeret, imo nec sacro generali Concilio se submittens, nullum sub Deo judicem recognoscens. Tandem tamen præfatorum judicum perseveranti labore paulisper imminuta est illius præsumptio, et sanioribus acquiescens consiliis, præsente grandi populorum copia, suos errores ore proprio revocavit et abnegavit, schedulamque abjurationis et revocationis manu propria subscripsit ac signavit. Sed paucis exhinc elapsis diebus, rursus in pristinas insanias mulier infelix delapsa est, revocatisque iterum adhæsit erroribus. Quam ob causam, prænominati judices ipsam tanquam relapsam et hæreticam definitiva sententia condemnaverunt, et sæcularis potestatis judicio reliquerunt. Ubi vero corporis interitum illa propinquare cognovit, multis cum gemitibus aperte confessa est sese ab illis spiritibus, quos

sibi verisimiliter dicebat apparuisse, illusam atque deceptam exstitisse, peccatorumque suorum, ut apparebat, in ipso mortis articulo poenitens et a cunctis veniam expetens, migravit a sæculo. Qua ex re apertius cuncti cognoverunt quam periculosum quamque formidandum esset novis adinventionibus quales non modo præfata mulier, verum etiam aliæ complures, per hoc regnum christianissimum, ante dies paucos, disseminaverunt, leviter nimium credulitatem adhibere; universique religionis christianæ cultores tam spectabili exemplo admoneri debent ut non cito a sensu suo moveantur, potiusque doctrinis Ecclesiæ et prælatorum suorum præceptis, quam superstitiosarum mulierum fabulis, intendant. Quod si aliquando, nostris demeritis exigentibus, illuc pervenerimus ut divinatrices, falso vaticinantes in nomine Domini, cum ipse non miserit eas, potius audiat levitas populorum quam pastores et doctores Ecclesiæ, ad quos olim Christus ait : « Ite, docete, omnes gentes », confestim peribit religio, fides corruet, Ecclesia conculcabitur, et Satanæ iniquitas universo dominabitur orbi. Quæ omnia prohibere et, sub vestræ beatitudinis felici directione, gregem suum illibatum atque incontaminatum præservare dignetur Jhesus Christus.

VII.

Pro Collegio Cardinalium.

Quod audivimus et cognovimus, reverendissimi patres, de condemnatione scandalorum per quamdam mulierculam hoc in regno patratorum, sanctissimo domino nostro Summo Pontifici, in favorem fidei et

religionis christianæ duximus aperire, scribentes suæ sanctitati sub hac forma: « Eo diligentius, etc. » Et quoniam, reverendissimi patres, in sublimi specula Sanctæ Sedis apostolicæ vestras reverendissimas paternitates constituit Dominus, ut cuncta prospiciant quæ per universum orbem, præsertim de rebus integritatem fidei concernentibus, aguntur, minime decere putavimus ut res ista eisdem vestris paternitatibus incognita maneret. Vos enim estis lux mundi quam nulla debet latere veritatis agnitio, ut cuncti fideles, de his quæ fidei sunt, a vestris reverendissimis paternitatibus eruditionem recipiant salutarem; quas ad

salutem Ecclesiæ suæ sanctæ feliciter conservet Altissimus.

FIN DU TOME PREMIER.

« AnteriorContinuar »